AD Sextum sic proceditur.{ 1. 2. q. 64 ar. 5. ad 2. & q. 110. ar. 8. ad 3. Et 1. q. 7. ar. 6. ad 3. Et opus. 9. quaestio . 86. Et Hebr. 11. 4. co. 3. fi. } Videtur quod liceat in aliquo casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham commendatus est quod timuit Dominum: quia voluit interficere filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato. ¶ 2 Praeterea. In genere peccatorum quae contra proximum committuntur , tanto maius videtur aliquod esse peccatum, quanto maius nocumentum infertur ei, in quem peccatur. Sed occisio plus nocet peccatori, quam innocenti qui de miseria huius vitae ad caelestem gloriam transit per mortem. Cum ergo liceat in aliquo casu peccatorem occidere: multo magis licet occidere innocentem vel iustum. ¶ 3 Praeterea. Illud quod fit secundum ordinem iustitiae, non est peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundum ordinem iustitiae occidere innocentem, puta cum iudex qui debet secundum allegata iudicare, condemnat ad mortem eum, quem scit innocentem per falsos testes conuictum. Et similiter minister qui iniuste condemnatum occidit, obediens iudici: ergo absque peccato potest aliquis occidere innocentem. SED contra est, quod dicitur Exod. 23. Insontem & iustum non occides. RESPONDEO dicendum, quod aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundum se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundum se quidem considerando hominem, nullum occidere licet: quia in quolibet etiam peccatore, debemus amare naturam quam Deus fecit, quae per occisionem corrumpitur. Sed sicut supra dictum + { Art. 2. huius quaest. } est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonum commune, quod per peccatum corrumpitur. Vita autem iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentem . AD primum ergo dicendum, quod Deus habet dominium mortis & vitae. Eius enim ordinatione moriuntur & peccatores & iusti. Et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cuius est executor. Et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens. AD secundum dicendum, quod in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quam id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauius peccat, quam ille qui occidit peccatorem. Primo quidem , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatem agit. Secundo, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertio, quia priuat communitatem maiori bono. Quarto, quia magis Deum contemnit, secundum illud Lucae. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriam perducatur a Deo, per accidens se habet ad occisionem. AD tertium dicendum, quod iudex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus conuincitur, debet diligentius examinare testes, vt inueniat occasionem liberandi innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiam ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserunt nocentem. Minister autem iudicis condemnantis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire: alias excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si vero non contineat manifestam iniustitiam, non peccat praeceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed iudex cui ministerium exhibet.