AD Sextum sic proceditur.{ 1. 2. q. 64 ar. 5. ad 2. & q. 110. ar. 8. ad 3. Et 1. q. 7. ar. 6. ad 3. Et opus. 9. qō . 86. Et Hebr. 11. 4. co. 3. fi. } Videtur ꝙ liceat in aliquo casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham commẽdatus est ꝙ timuit Dominum: quia voluit interficere filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato. ¶ 2 Præterea. In genere peccatorum quæ contra proximum cō mittuntur , tanto maius videtur aliquod esse peccatum, quanto maius nocumentum infertur ei, in quem peccatur. Sed occisio plus nocet peccatori, quàm innocenti qui de miseria huius vitæ ad cælestem gloriam transit per mortem. Cùm ergo liceat in aliquo casu peccatorẽ occidere: multo magis licet occidere innocentem vel iustum. ¶ 3 Præterea. Illud quod fit secundùm ordinem iustitiæ, non est peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundùm ordinem iustitiæ occidere innocentem, puta cùm iudex qui debet secũdùm allegata iudicare, condemnat ad mortem eum, quem scit innocentem per falsos testes conuictum. Et similiter minister qui iniustè condemnatum occidit, obediens iudici: ergo absq; peccato potest aliquis occidere innocentem. SED contra est, quod dicitur Exod. 23. Insontem & iustum non occides. RESPONDEO dicendum, quòd aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundùm se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundùm se quidẽ considerando hominem, nullum occidere licet: quia in quolibet etiā peccatore, debemus amare naturā quam Deus fecit, quæ per occisionem corrumpitur. Sed sicut suprà dictum † { Art. 2. huius quæst. } est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonũ commune, quod per peccatũ corrumpitur. Vita autem iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentẽ . AD primum ergo dicendum, ꝙ Deus habet dominium mortis & vitæ. Eius enim ordinatione moriuntur & peccatores & iusti. Et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cuius est executor. Et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens. AD secundum dicendum, quòd in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quàm id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauiùs peccat, quàm ille qui occidit peccatorem. Primò quidẽ , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatẽ agit. Secundò, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertiò, quia priuat communitatem maiori bono. Quartò, quia magis Deum contemnit, secundùm illud Lucæ. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriā perducatur à Deo, per accidens se habet ad occisionem. AD tertium dicendum, quòd iudex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus conuincitur, debet diligẽtius examinare testes, vt inueniat occasionem liberandi innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiā ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserũt nocentem. Minister autem iudicis condemnā tis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, nō debet obedire: aliàs excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si verò non contineat manifestam iniustitiam, non peccat præceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed iudex cui ministerium exhibet.