¶ Confirmatur hæc doctrina, ex Aristotel. libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert sic vel aliter fiant: at vero post latam legem iam sunt actus boni neque possunt aliter fieri, at vero in nostro casu posito ille actus exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti ex præcepto charitatis, ergo multo magis poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente præcepto reipublicæ quàm si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit præcepto poterit puniri à republica, & in pœnam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thomę. 2. 2. quæ stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet quod possunt diuites compelli per legem ad faciendam eleemosynam pauperibus cũ necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici supra quæst. 32. art. 5.