Ad tertium argumentum respondetur, quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicae iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum: at vero antequam respublica cognoscat, quod ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem.