Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est, Verbi gratia. In bello iusto vbi directe intenditur a principe occisio nocentum, inter quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur milites abstinere ab expugnatione ciuitatis ne simul occidantur innocentes quando bellum est iustum, de qua re diximus supra quaestione. 40. Praeterea etiam licitum erit occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore iniquo cum moderamine inculpatae tutelae & forte occidit aliquem innocentem, qui erat prope inuasorem.