Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quod respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum saeuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum dedecus, & infamia reipublicae quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quam tanto sceleri consentire . At vero secundo modo locus est dubitandi.