Et arguitur primo pro parte negatiua. Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam nō obstante quod sequatur mors illius, at vero in illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo respublica non potest illum tradere.