Tertio arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum, ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum. Quia non minus peccauerunt Iudaei, qui tradiderunt innocentem Christum Pilato, quam ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum.