SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis est negatiua. Ratio est quia vita innocentum est conseruatiua & promotiua boni communis . Secunda conclusio notetur in solutione ad secundum argumentum, plus peccat qui occidit innocentem quam qui occidit peccatorem. COMMENTARIVS. CIrca conclusionem articuli aduertendum est, quod est intelligenda de innocente prout nomo est, si non probatur nocens publica autoritate & dignus morte iudicatur, vt latius dicemus in quaest. 67. art. 2. Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est, Verbi gratia. In bello iusto vbi directe intenditur a principe occisio nocentum, inter quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur milites abstinere ab expugnatione ciuitatis ne simul occidantur innocentes quando bellum est iustum, de qua re diximus supra quaestione. 40. Praeterea etiam licitum erit occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore iniquo cum moderamine inculpatae tutelae & forte occidit aliquem innocentem, qui erat prope inuasorem. DVbitatur autem, an sit licitum occidere innocentem quando tyrannus petit a republica vt occidat aliquem innocentem, vel vt tradat illum sibi occidendum, alioquin destruet ciuitatem? Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quod respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum saeuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum dedecus, & infamia reipublicae quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quam tanto sceleri consentire . At vero secundo modo locus est dubitandi. Et arguitur primo pro parte negatiua. Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam non obstante quod sequatur mors illius, at vero in illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo respublica non potest illum tradere. Secundo arguitur. Esto ita quod innocens teneatur exire ad tyrannum, tenetur tamen ex charitate, at vero ad opera charitatis nemo potest cogi a republica: ergo respublica non potest illum tradere. Tertio arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum, ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum. Quia non minus peccauerunt Iudaei, qui tradiderunt innocentem Christum Pilato, quam ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum. Propter haec argumenta Magister Soto libro. 5. de Iustitia & iure, quaestione. 1. articulo. 7. tenet quod ipse innocens in tali casu debet exire ad tyrannum ex charitate patriae: sed respublica non potest eum tradere aut cogere vt exeat. ¶ Nihilominus sit nobis conclusio certa. Respublica potest praecipere innocentem, vt exeat ad tyrannum quod si noluerit iam non est innocens, & idcirco poterit respublica illum tradere tyranno. Probatur conclusio. Quia respublica habet autoritatem praecipiendi ciuibus quemlibet actum moralem bonum ex obiecto suo, imo & indifferentem quando expedierit bono communi. ¶ Confirmatur haec doctrina, ex Aristotel. libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert sic vel aliter fiant: at vero post latam legem iam sunt actus boni neque possunt aliter fieri, at vero in nostro casu posito ille actus exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti ex praecepto charitatis, ergo multo magis poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente praecepto reipublicae quam si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit praecepto poterit puniri a republica, & in poenam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thome. 2. 2. quae stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet quod possunt diuites compelli per legem ad faciendam eleemosynam pauperibus cum necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici supra quaest. 32. art. 5. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illic est actus moralis bonus quem potest & debet exercere innocens & mediante illo potest licite se expone re periculo mortis pro salute reipublicae & iste actus est exire animose ad tyrannum, & si opus fuerit pugnare cum illo. Ad secundum negatur minor, vt patet ex doctrina Aristotel. & praeterea dicimus quod ille tenetur ex iustitia legali quae est virtus ordinans actiones particulares hominis ad bonum commune secundum legem. Ad tertium argumentum respondetur, quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicae iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum: at vero antequam respublica cognoscat, quod ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem.