SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis est negatiua. Ratio est quia vita innocẽtum est conseruatiua & promotiua boni cōmunis . Secunda conclusio notetur in solutione ad secundum argumentum, plus peccat qui occidit innocentem quam qui occidit peccatorem. COMMENTARIVS. CIrca conclusionem articuli aduertendum est, quod est intelligẽda de innocente prout nomo est, si nō probatur nocẽs publica autoritate & dignus morte iudicatur, vt latius dicemus in quæst. 67. art. 2. Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est, Verbi gratia. In bello iusto vbi directè intenditur à principe occisio nocentum, inter quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur milites abstinere ab expugnatione ciuitatis ne simul occidantur innocentes quādo bellum est iustum, de qua re diximus supra quæstione. 40. Præterea etiam licitum erit occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore iniquo cum moderamine inculpatæ tutelæ & forte occidit aliquem innocentem, qui erat propè inuasorem. DVbitatur autem, an sit licitum occidere innocentem quando tyrannus petit à republica vt occidat aliquem innocentem, vel vt tradat illum sibi occidendum, alioquin destruet ciuitatem? Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quòd respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum sæuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum dedecus, & infamia reipublicæ quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quàm tanto sceleri cō sentire . At vero secundo modo locus est dubitandi. Et arguitur primo pro parte negatiua. Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam nō obstante quod sequatur mors illius, at vero in illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo respublica non potest illum tradere. Secundò arguitur. Esto ita quod innocens teneatur exire ad tyrannum, tenetur tamen ex charitate, at vero ad opera charitatis nemo potest cogi à republica: ergo respublica non potest illum tradere. Tertiò arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum, ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum. Quia non minus peccauerunt Iudæi, qui tradiderunt innocentem Christum Pilato, quàm ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum. Propter hæc argumenta Magister Soto libro. 5. de Iustitia & iure, quæstione. 1. articulo. 7. tenet quod ipse innocens in tali casu debet exire ad tyrannum ex charitate patriæ: sed respublica non potest eum tradere aut cogere vt exeat. ¶ Nihilominus sit nobis cōclusio certa. Respublica potest præcipere innocentem, vt exeat ad tyrannũ quod si noluerit iam non est innocens, & idcirco poterit respublica illum tradere tyranno. Probatur conclusio. Quia respublica habet autoritatẽ præcipiẽ di ciuibus quẽlibet actum moralem bonũ ex obiecto suo, imo & indifferentem quando expedierit bono communi. ¶ Confirmatur hæc doctrina, ex Aristotel. libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert sic vel aliter fiant: at vero post latam legem iam sunt actus boni neque possunt aliter fieri, at vero in nostro casu posito ille actus exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti ex præcepto charitatis, ergo multo magis poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente præcepto reipublicæ quàm si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit præcepto poterit puniri à republica, & in pœnam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thomę. 2. 2. quæ stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet quod possunt diuites compelli per legem ad faciendam eleemosynam pauperibus cũ necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici supra quæst. 32. art. 5. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illic est actus moralis bonus quem potest & debet exercere innocens & mediante illo potest licitè se expone re periculo mortis pro salute reipublicæ & iste actus est exire animose ad tyrannum, & si opus fuerit pugnare cum illo. Ad secundum negatur minor, vt patet ex doctrina Aristotel. & præterea dicimus quod ille tenetur ex iustitia legali quæ est virtus ordinans actiones particulares hominis ad bonum commune secundũ legem. Ad tertium argumentum respondetur, quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicæ iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum: at vero antequā respublica cognoscat, quod ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem.