ARTICVLVS VIII.Vtrùm aliquis casualiter occidens hominem, incurrat homicidij reatum.

Source
AD Octauum sic proceditur. Videtur, quòd aliquis casualiter occidens hominem, incurrat homicidij reatum. Legitur enim Genes. 4. quòd Lamech credens interficere bestiā bestiam , interfecit hominem: & reputatum est ei ad homicidium. Ergo reatũ reatum homicidij incurrit, qui casu aliter hominem occidit.
¶ 2 Præterea. Exodi. 21. dicitur, Si quis percusserit mulierem præ gnantem, & abortiuum fecerit: si mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima. Sed hoc potest fieri absque intentione occisionis. Ergo homicidiũ homicidium casuale habet homicidij reatum.
¶ 3 Præterea. In decretis distin| ctione
50. inducuntur plures canones, quibus casualia homicidia puniuntur. Sed pœnæ non debentur nisi culpæ. Ergo ille qui casualiter hominem occidit, incurrit homicidij reatum.
SED contra est, quod Augustinus
dicit ad Publicolam, Absit, vt ea quæ propter bonum ac licitum facimus, si quid propter hoc præ ter nostram volũtatem voluntatem quicquam mali acciderit, nobis imputetur. Sed cōtingit contingit quādoque quandoque , vt propter bonum aliquod facientibus, homicidium consequatur casualiter. Ergo non imputatur facienti ad culpā culpam .
RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophũ Philosophum in secundo
Physicorum. Casus est causa agens præter intentionẽ intentionem . Et ideo ea quæ casualia sunt simpliciter loquendo, non sunt intenta, neque volũtaria voluntaria . Et quia omne peccatum est voluntarium secundum Augustinum, consequens est, quòd casualia, inquantum huiusmodi, non sunt peccata. Cōtingit Contingit tamen, id quod non est actu, & per se volitum vel intentum, esse per accidens volitum vel intentum, secũdum secundum quod causa per accidens dicitur remouens prohibens. Vnde ille qui non remouet ea, ex quibus sequitur homicidium, si debeat remouere, erit quodammodo homicidium voluntarium. Hoc autem contingit dupliciter. Vno modo quando dans operam rebus illicitis, quas vitare debebat, homicidium incurrit. Alio modo quando non adhibet debitam solicitudinem. Et ideo se cundum iura, si aliquis det operam rei licitæ, debitam diligentiam adhibens, & ex hoc homicidium sequitur, non incurrit homicidij reatum: si verò det operam rei illicitæ, vel etiam det operam rei licitæ, non adhibens diligentiam debitam, non euadit homicidij reatum, si ex eius opere mors hominis sequatur.
AD primum ergo dicendum, quod Lamech non adhibuit sufficiẽtem sufficientem diligentiam ad homicidium vitandum, & ideo reatum homicidij non euasit.
AD secũdum secundum dicendum, quòd ille qui percutit mulierem prægnā tem prægnantem , dat operam rei illicitæ. Et ideo si sequatur mors vel mulieris, vel pueri animati, non effugiet homicidij crimen, præcipuè cùm ex tali percussione in promptu sit, quòd mors sequatur.
AD tertium dicendum, quòd secundum canones imponitur pœna his qui casualiter occidunt, dantes operam rei illicitæ, vel non adhibentes diligentiam debitam.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Qui dans operam rei licitæ adhibet debitam diligentiam: si ex hoc homicidium sequatur, non incurrit homicidij reatum.
Secunda conclusio. Qui dat operam rei illicitæ vel non adhibet diligentiam debitam, non euadit homicidij reatũ reatum : si ex eius opere homicidium sequatur.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

Pro intelligentia literæ articuli. Nota ex D. Tho. in 2. senten. dist. 30. quæst. 1. artic. 2. quod nomine reatus ꝓpriè propriè intelligitur obligatio ad pœnam propter culpam. Hinc est, quod ipse docet in dist. 42. quæst, 1. artic. 2. | quod cum reatus sit medium inter culpam & pœnam, accipitur aliquando pro vtralibet. Atque proinde in conclusionibus D. Thom. potest reatus accipi propriè pro ipsa obligatione ad pœnam: potest etiam accipi pro culpa vnde oritur obligatio, vel etiam pro ipsa pœna quæ oritur ex culpa. Tota difficultas huius articuli est de irregularitate, quæ consequitur ex occisione vel mutilatione hominis. De qua re agunt Iurisperiti in titulis de homicidio. & in decreto distinct. 50. Summistæ in verbo irregularitas. & in verbo homicidium. Couarru. in Clemen. si furiosus. de homicidio voluntario. Nauar. in manua. c. 27. & super. c. fin. 14. quæst. 6. Castro libro. 2. de potestate legis pœnalis. Theologi in. 4. Sentent. distinct. 25. Soto libro. 5. de iustit. & iure. quæst. 1. art. 4. & 9.
Quatuor nobis disputanda videntur necessariò in præsenti tractatu. Primum erit de irregularitate, quæ incurritur ex homicidio voluntario. Secundum, de illa quæ incurritur ex homicidio casuali. Tertium, de illa quæ incurritur ex mutilatione. Quartum, de modo quo tollitur irregularitas: & simul dicemus, an irregularitas sit propria censura ecclesiastica de qua possit quis absolui, sicut de alijs censuris ecclesiasticis per bullam Cruciatæ.
Ante omnia supponenda est irregularitatis diffinitio. Quæ quidem, vt colligitur ex doctoribus citatis talis est. Irregularitas est impedimentum iure Pōtificio Pontificio introductũ introductum ad suscipiendos ordines & in susceptis ministrādum ministrandum . Dicimus in hac diffinitione quod sit impedimentum iure Pontificio introductum: vt doceamus, quod nulla irregularitas iure naturali vel diuino introducta est. In qua re omnes conueniunt. Sed specialius legendus est Innoc. in. c. nisi cum pridem. de renuntiatione. & in. c. ad audientiam. de homicidio voluntario. Et probatur. Tum quia in sacris literis nullus reperitur locus in quo sit introducta irregularitas: tum etiam quia sæpe Summi Pontifices dispensant super irregularitatibus: at vero si irregularitas naturali vel diuino iure esset introducta, non posset fieri huiusmodi dispensatio. Et quanuis 1. ad Timot. c. 3. videatur fieri mentio de irregularitate bigamiæ, & etiam de illa quæ contrahitur ex homicidio: inde tamen non colligitur, quod irregularitas sit diuino iure introducta: quoniam Apostoli statuebant aliquādo aliquando leges positiuas ecclesiasticas vtentes ordinaria potestate, quam habebant in Ecclesia. Ex his sequitur: quod nulla irregularitas est admittenda, nisi fuerit expressa in iure. Probatur. Quia iure positiuo est introducta, ergo vbi non fuerit expressum ius de irregularitate, non est admittenda. Et præterea probatur ex Bonifacio VIII. capit. ijs qui. de sententia excom. in. 6. vbi expressè hoc ipsum docet. Deinde irregularitas est odiosum impedimentum: sed odia sunt restringenda, ergo in materia irregularitatis, non valet argumentum per locum à simili vel à fortiori: sed debet esse expressa in ipso iure. v. g. si sit imposita irregularitas contra Sodomitas, non sequitur quod committentes peccatum bestialitatis incurrant illam.
Est tamen argumentum contra istā istam doctrinam. Quoniam in casu dubij, an Petrus sit irregularis vel non, debet haberi tanquā tanquam irregularis, ergo materia irregularitatis non est odiosa. Antecedens probatur ex cap. ad audientiam. & ex cap. significasti. de homicidio. in quibus apertè diffinitur illud antecedens. Ad hoc argumentum Ioannes Andreas, Panormit. & multi alij Canonistæ in dict. cap. ad audientiam. & Nauar. in suo manua. cap. 17. nu. 193. dicunt, quòd in foro cō scientiæ conscientiæ in dubio, debet Petrus iudicari irregularis, non autem in foro contentioso. Sed hæc distinctio non probatur à Couar. in loco citato. Sed arguit contra illam primò, quia in citato cap. is qui. absque vlla distinctione inter forum conscientiæ, & iudiciarium decernit Bonifacius, quod nulla est irregularitas est nisi fuerit expressa, in iure, ergo in re dubia, etiā etiam in foro conscientiæ iudicandus est liber Petrus ab irregularitate. Item canones citati, ad audientiam. & significasti, absque distinctione decernunt, quod in re dubia debet quis iudicari irregularis, ergo non oportet distinguere inter forum conscientiæ & iudiciarium, imo vero illa iura ex primæua intentione videntur procedere de foro iudiciario. Aliter ergo respondet Couarruuias dicens, quòd dubium | de irregularitate potest contingere dupliciter. Vno modo vt sit dubium de ipso iure. Altero modo vt sit dubium de ipso facto. Hoc est, possumus dubitare an sit lata aliqua lex de tali irregularitate: & rursus possumus dubitare, an Petrus fecerit illam actionem propter quam sit posita irregularitas. Dicit ergo quod quando dubium fuerit de ipso iure: iudicandum est, quod Petrus non sit irregularis. Et probatur ex cap. is qui. vbi supponitur quod nulla est irregularitas, nisi habeatur expressa in ipso iure: at vero si dubitatio fuerit de facto: tunc in vtroque foro debet Petrus censeri irregularis, quoniam ita disponit ius ecclesiasticum in illis tribus citatis capitulis. Et quantum ad hoc ita procedendum est de ipsa irregularitate, sicut si esset materia fauorabilis. Et præter ipsa iura citata: est etiam ratio quæ colligitur ex iure. Quoniam in æquali dubio ea pars est eligenda in qua minus periculi est. Sed in materia de qua loquimur minus periculi est, si homo se gerat vt irregularis: quia ex hoc nullum timetur malum, at vero ex opposito magnum incommodum timetur, scilicet, quòd irregularis & indignus minister celebret sacramẽtum sacramentum . Ex qua etiam ratione possumus colligere, quod si fuerit æquale dubium an Petrus sit excommunicatus aut suspensus, debet se habere tanquam excommunicatus & interdictus, maximè in foro conscientiæ: & debet quærere absolutionem ab huiusmodi vinculis antequam celebret. Sequitur deinde principaliter quod nulla irregularitas contrahitur propter actum purè interiorem. Probatur quia omnis irregularitas introducta est iure pontificio: sed ius pōtificium pontificium nihil decernit circa actus purè interiores, ergo. Vnde non facile intelligitur, quid significent quædam verba quæ habentur in Iubilæis & Priuilegijs. Videlicet, quod confessarius electus possit dispensare super irregularitate etiā etiam mentali. Fortassis posset quis dicere, quod nomine irregularitatis interioris & mentalis intelligenda est illa quæ incurritur propter actum exteriorem, sed ille actus est occultus, neque potest in iudicio probari: ita vt talis irregularis absoluatur tantum in foro animæ. Huic sententiæ non videtur refragari Couarruuias vbi supra: eo quod verba illa iubilæi non videntur posse habere alium sensum: quoniam esset ridiculum explicare illa de irregularitate purè mentali. Quia nulla talis est, neque esse potest. Ista intelligentia non est nobis improbabilis & certè probabilior esset: nisi contingeret, quod in multis literis apostolicis aliqua inseruntur ex inaduertentia notariorum, quæ omnino sunt impertinentia & nullum operātur operantur effectum. Sequitur etiam ex dictis falsum esse quod irregularitas incurritur ex effusione sanguinis aut seminis in Ecclesia, sicut opinatus est Soto vbi supra artic. 4. ratio est quia in toto iure non inuenitur.
Est tamen argumentum ad probandum quod est aliqua irregularitas diuino iure introducta. Quoniam irregularitas bigamiæ incurritur ante baptismi susceptionem, vt verbi gratia, si infidelis in statu infidelitatis duas habuit vxores successiuè, est irregularis, ita vt etiam postea suscepto baptismate, non possit promoueri ad ordines sine dispensatione irregularitatis. At vero lex positiua ecclesiastica non extenditur ad eos qui non sunt baptizati, ergo illa irregularitas non incurritur ex iure pontificio. Maior habetur expressè in decreto distinctione 26. capit. acutius. & capit. deinde. quod est Innocentij Primi. & in capit. vna. quod est Diui Ambrosij. & Innocent. in capit. deinde. diffinit hanc irregularitatem non tolli per baptismi susceptionem.
Secundò arguitur. Probabilis sententia est, quod propter homicidium perpetratum ante baptismum incurritur irregularitas, quæ non tollitur per baptismi susceptionem: sed illa irregularitas non potest introduci per legem ecclesiasticam, ergo iure diuino vel naturali introducta est. Maior est opinio glossæ in capit. si quis viduam distinctione 50. quam sequuntur Archidiaconus, Dominicus & alij Canonistæ. Et quidam ex Theologis, vt est Ioannes de Maioris in. 4. sentent. distinct. 27. quæst. 8.
Ad primum argumentum Diuus Hieronymus, cuius verba habentur in decreto. distin. 26. cap. 1. & super primam ad Timoth. cap. 3. opinatus est, quod ante susceptionem | baptismi non contrahitur bigamia. Illum sequuntur glo. ordi. & Lyra. in illo. cap. ad Timoth. supra. & Maior. in, 4. vbi supra. & nō nulli nonnulli etiam ex Canonistis: vt refert Abbas in capit. gaudemus. de diuortijs. & mouentur ad hanc sententiam propter primum argumentum. Nihilominus tenendum est, quod bigamia contrahitur etiam ante baptismi susceptionem, & quod non tollitur istud impedimentum per baptismũ baptismum . Hanc veritatem efficaciter probāt probant tria capitula citata in primo argumento, præsertim in cap. deinde. quoniam illud est diffinitio Pontificis quę nos cogit hanc sequi sententiam. Ad argumentum igitur respondetur, quòd bigamia consistit in hoc quod aliquis sit diuisus secundum carnem. Fit autem hæc diuisio per hoc quod aliquis successiuè cōtrahit contrahit cum duabus vxoribus: eo quod vir & vxor fiunt vna caro, & idcirco qui cum duabus vxoribus contrahit, diuisus est secundũ secundum carnem. Quæ quidem diuisio introducta est non per legem positiuam: sed ex natura rei cognoscitur. Hinc ergo dicimus quod irregularitas bigamiæ habet fundamẽtaliter fundamentaliter ortum ex natura rei: at verò non habet formaliter rationem irregularitatis, nisi accedente lege ecclesiastica, quæ prohibet bigamum promoueri ad ordines propter indecentia, eo quod ministri ecclesiæ debent repræsentare Christum vnius ecclesiæ sponsum & virum: cui repræsentationi non conuenit, quod minister sit bigamus & diuisus secundum carnem.
Ad secundum argumentum. Ipsimet autores citati & quidam alij, quos refert Couarru vbi supra, distinguũt distinguunt de occisione: & aiunt, quod occisio iniusta quæ proprio nomine appellatur homicidium, ante baptismum, vel non inducit irregularitatem, vel si inducit tollitur per baptismum: per quem omnis defectus moralis tollitur, & omnia quæ ipsum consequuntur. Occisio vero iusta & licita inducit irregularitatem. Et de hac occisione procedit argumentum.
Cæterum sententia quæ per oppositum tenet, quod per nullam occisionem siue iustam siue iniustam, quæ fuit ante baptismũ baptismum , incurritur irregularitas, est communis inter Canonistas, quos refert Couar. vbi supra. & Syluest. verbo, irregularitas. num. 28. quam sententiam etiam sequuntur Theologi doctiores in quarto senten. quidam: distin. 25. alij distin. 27. & hæc sententia habet fundamentum in illo cap. si quis viduam. vbi absolutè & sine aliqua distinctione asseritur, quod homicidium ante baptismum factum non inducit irregularitatem, at vero vbi ius non distinguit, neque nos debemus distinguere: iuxta commune proloquium Iurisperitorum. Et profecto illa distinctio de occisione iusta vel iniusta impertinens videtur in rem præsentem: quoniam irregularitas quæ ex homicidio contrahitur non tam pensanda est ex iniustitia quā quam ex significatione scilicet, ex defectu māsuetudinis mansuetudinis & lenitatis, qui interuenit in quacunque occisione siue iusta siue iniusta, ergo omnis occisio ante baptismum vel inducit irregularitatem: vel nulla occisio inducit. Ad argumentum igitur secundum negatur antecedens. Quòd si quis interroget rationem differentiæ, quare bigamia quæ fit ante baptismum inducat irregularitatem post baptismum: & non homicidium? Respondent Couar. & Nauar. vbi supra, quòd irregularitas in homicidio incurritur propter quendam horrorem, qui tollitur per baptismum. Sed non satis intelligo hanc solutionem: quia irregularitas homicidij non in horrore sed in defectu lenitatis consistit, quam debent seruare ministri altaris: vt conformentur mansuetudini Christi. Quapropter respondemus aliter: quòd defectus qui reperitur in bigamia, pertinet ad naturales defectus, qui quidem possunt incurri ante obligationem legis positiuæ & ante baptismum. Sicut si quis sit mancus ante baptismum. At vero defectus lenitatis, qui consideratur in homicidio: non est defectus naturalis: sed solum habet rationem defectus ex consideratione legis positiuæ, comparātis comparantis hominem ad Christum mansuetissimum. Et propterea iste defectus non contrahitur nisi ab illo qui subijcitur legi ecclesiasticæ: non tamen negamus quin potuisset Ecclesia statuere, quod per baptismum auferretur indecentia bigamiæ: Sed assignamus rationẽ rationem quare Ecclesia noluerit, quòd defectus ille bigamiæ tolleretur in baptismo: quin potius baptizatus sta| tim inciperet esse formaliter irregularis. Hactenus de diffinitione irregularitatis.
Iam vero accedentes ad primam considerationem quæ est de homicidio voluntario, quomodo ex illo contrahatur irregularitas, statuimus certam cōclusionem conclusionem . Propter homicidium voluntarium ante baptismum siue iustè siue iniustè fiat, nulla incurritur irregularitas. Probatur ex ipsa dispositione iuris titul. de homicidio. libro. 6. & in illa distinctione 50. Decreti.
Aduertendum est autem primo, quod quanuis homicidium, si ad proprietatem vocis attendamus, denotet occisionem iniustam, tamen secundum iuris consuetudinem loquendi, sæpe accipitur vniuersaliter pro occisione hominis siue iusta siũe siue iniusta, hoc patet in titulis de homicidio, vbi secundum communem intelligentiam Canonistarum, nomine homicidij intelligitur etiam occisio iusta. Et certè Diuus Thomas articulo præcedenti ad tertium, etiam videtur vsurpare homicidium in ista significatione ampla. An verò in vniuersum tam in iure communi, quàm in priuilegijs specialibus huc nomen homicidium voluntarium accipiatur in hac ampla acceptione, dicemus infra in secundo tractatu.
Aduertendum secundo, quod homicidium voluntarium illud est, quod procedit ex intentione: siue intendatur vt finis, siue vt medium, siue vt effectus necessario consequutus ad aliquam actionem Physicè loquendo, præuisus tamen est ab operante: quanuis sequatur præter intentionem eius & per accidens. Hinc est quod quando aliquis in sui defensionem interficit aggressorem, illa occisio appellatur homicidium voluntarium secundum consuetudinem iuris & modum loquendi Iurisperitorum.
Nihilominus, differentia versatur inter doctores in diffiniendo, an homicidium quod in se ipso non est voluntarium, sed in sua causa, debeat reputari volũtarium vokuntarium quantùm ad rationem incurrendi irregularitatem, & modum dispensandi in ipsa irregularitate. Quæ res multum refert, vt intelligamus ad quantum se extendunt concessiones iuris & priuilegia, quando datur facultas dispensandi super irregularitatem casua lem, præter eam quæ est ex homicidio voluntario. Caietanus in hoc articulo in solutione ad tertium, dicit quod illud homicidium, quod est volitum in causa ex qua per se moraliter, & vt in plurimum sequitur mors, censendum erit voluntarium. Ponit exemplum, verbi gratia, qui mulieri imprę gnanti magnum terrorem incutit, ex quo sequitur aborsus fœtus animati, censetur homicida voluntarius: & incurrit irregularitatem homicidij voluntarij: quoniam ex illo terrore per se & regulariter sequitur aborsus in muliere prægnante. Hanc sententiam sequitur Couarruuias in secunda parte relectionis citatæ à principio. Et probatur primo, quia qui vult causam per se, vult etiam totum illud quod ex causa sequitur, ergo qui vult homicidium in causa ex qua sequitur per se mors, vult etiam per se mortem & ex consequenti est voluntarium homicidium. Confirmatur, quia illud dicitur homicidium casuale, quod sequitur præter intentionem operantis: sed homicidium quod sequitur ex causa per se ex qua vt in plurimum sequitur mors, non est præter intentionem, imo videtur virtualiter volitum, ergo numerandum est inter voluntaria homicidia. Secundo probatur ex capit. fina. de homicidio. in sexto. vbi censetur homicida & irregularis ille qui præcepit seruo, vt aliquem verberaret, exprimendo tamen ne occidas vel mutiles, si de facto ex verberatione sequuta est mors. Hoc autem non alia ratione decernitur, nisi quia homicidium, illud fuit volitum in sua causa, scilicet in verberatione, ergo vera est sententia Caietani. Aliter sentit Nauarrus in suo Manuali capitul. 17. numero 240. vbi duo asserit. Primum est, quòd qui vult homicidium in causa proxima ex qua necessario sequitur mors naturali necessitate: reputatur homicida voluntarius. Verbi gratia, si quis propinat venenum alicui, etiam si id faciat sine animo occidendi, est homicida voluntarius: quoniam venenum est causa proxima inferens mortem. Secundum est, quod quando causa non est ita proxima neque necessariò sequitur mors ex illa, quanuis sequatur regulariter, non tamen censebitur homicidium voluntarium. Hoc | secundum dictum directè contrariatur opinioni Caietani. Sed probatur, quia quando homicidium voluntarium diffinitur in iure, illud esse dicitur, quod dolo & animo occidendi committitur: ita diffinitur in. l. prima. ff. de Siccarijs. ergo homicidium quod non committitur animo occidendi non censetur in ipso iure voluntarium. Secundò probatur, quia in Concilio Tridentino, sessione 14. capit 7. illud duntaxat appellatur homicidium voluntarium quod fit per insidias aut ex proposito: & omne aliud homicidium reducitur ad homicidia casualia. At vero illud homicidiũ homicidium , quòd est tantum voluntarium in sua causa aliquantum remota: non censetur fieri per insidias neque ex proposito, ergo numerabitur inter casualia.
Tertiò probatur. Illud capit. vltimum. de homicidio. in sexto. in quo potissimum fundatur sententia contraria, non probat quòd homicidium, de quo ibi fit mentio, sit voluntarium: sed tantum probat, quòd inducat irregularitatem: & quod ille est homicida. Sed omnia hæc verificantur satis de homicidio casuali, quod potest inducere irregularitatem. Alijs verò Theologis placet magis hæc opinio doctissimi Nauarri: quanuis dicant quod si attendamus ad rigorem Metaphysicum & Philosophicum moralem, sententia Caietani verissima est, & eius argumentum conuinceret illud homicidium esse simpliciter voluntarium. At vero ex iuris benignitate & pia interpretatione huiusmodi homicidium, de quo procedit secundum dictum Nauarri, non debet censeri voluntarium quantum ad modum rigurosum inducendi irregularitatem, quā uis quanuis aliâs inducat illam tanquam homicidiũ homicidium casuale. Præterea mouentur ex verbis Concilij Tridentini iam citati. Et denique quoniam secundum leges ciuiles iam citatas & plures alias, huiusmodi homicidium non punitur pœna ordinaria & rigurosa: sicut punitur homicidium voluntarium: sed ius Canonicum debet esse magis pium quam ciuile. Ergo si ius ciuile non reputat huiusmodi homicidium esse voluntarium, multominus iure Canonico debet censeri voluntarium quantum ad rigurosam pœnam & censuram irregularitatis. Nobis tamen neuter modus dicendi plene satisfacit, multo autem minus sententia Caietani, videtur enim loqui de voluntario quantum attinet ad veram culpam. Constat autem, quòd irregularitas absque aliqua culpa potest contrahi, ergo non loquitur de homicidio voluntario, quantum attinet ad irregularitatem. ¶ Deinde ratio Caietani satis infirma est. Ostendimus enim iam non esse consequentiam necessariā necessariam , quod si quis vult causam velit etiam effectum qui per se consequitur ad ipsam causam, verbi gratia, infirmus vult sumere potionem ex qua per se & necessario sequitur debilitatio, & tamen non vult debilitationem: licet permittat illam. Sed oportebat adijcere, vt ratio Caietani esset bona, quòd homo teneretur euitare illam causam. Tunc enim effectus consequens esset voluntarius in sua causa saltem indirectè. Deinde modus explicandi Nauarri, etiam impugnatur exemplo. Verbigratia, quando quis defendens amicum aut patrem, occidit aggressorem: nulla ratione est voluntaria illa occisio nec directè nec indirectè: & tamen incurritur irregularitas. Ergo necessarius est alius modus explicandi, quomodo per homicidium volũtarium voluntarium incurratur secundum rigorem iuris irregularitas. Etenim prædictum homicidium non potest reduci ad casuale: contrahitur enim irregularitas indispensabilis, nisi per summum Pontificem. Præterea secundum communem omnium sententiam consulens, præcipiens, exhortans ad occisionem alicuius, si sequatur occisio contrahit irregularitatem rigurosam homicidij voluntarij. Etenim non est necessarium, quòd ad consilium, ad præceptum, ad exhortationem sequatur ille effectus occisionis: imo neque vt in plurimum consequitur. Ergo alius modus explicandi necessarius est, vt intelligamus quando contrahitur irregularitas secundum rigorem iuris ex homicidio voluntario, prout opponitur casuali. Sit igitur nobis hæc regula.
Quotiescunque voluntas hominis directa siue licitè siue illicitè, influit in effectum occisionis influentia morali, incurritur irregularitas secundum rigorem iuris ex homicidio voluntario. In hac regula includimus | prætores, ferentes sententiam sanguinis, accusatorem, & testes, aduocatũ aduocatum contra reum, tabellionem, carnificem, præconem. Includimus etiam omne homicidium ex proposito quod est peccatum mortale. At vero cō sequenter consequenter etiam includimus præcipientes, consulentes, exhortantes, & auxilium scienter dantes. Non autem includimus homicidia omnia mortaliter culpabilia ex negligentia, considerantis quod sequeretur occisio. Hæc enim appellantur secundum morem loquendi iuris Canonici homicidia casualia: quanuis propter illa incurratur irregularitas dispensabilis ab episcopo. Si autem essent purè casualia præter omnem rationem voluntarij, non incurritur propter ipsa homicidia aliqua irregularitas.
Secunda regula est magis particularis. Quando occisio futura præuisa est in sua causa: & nihilominus homo vult operari causam illam: vel quia licitum est sibi sic operari, vel quia tenetur, vel etiam peccando sic operetur: manet irregularis secundum rigorem iuris: & illa occisio dicitur homicidium voluntarium. Ab ista secunda regula excipiuntur aliqui casus ex benignitate iuris. Videlicet quando quis defendens se ipsum pręuidet mortem aggressoris futuram, & nihilominus se defendit. Sed non excipitur quando præuidet mortem aggressoris defendendo patrem, vbi nullum est peccatum: imo esset peccatum si non defenderet. Ratio huius est, quia in hoc impedimento ecclesiastico irregularitatis, quę contrahitur ex occisione hominis, magis attenditur in ipsa repræsentatione occisionis: quàm ratio culpæ. Et propterea quædam irregularitates ex homicidio, quæ contractæ sunt simul cum peccato mortali, sunt facilius dispensabiles: quoniam occisio fuit casualis aliquo modo, quàm aliæ irregularitates, quæ sine culpa contractæ sunt: eo quòd occisiones istæ non fuerunt à casu, sed fuerunt præ uisæ & directè volitę, vt medium ad finem: sicut Prætor vult suspendere latronem. Nihilominus vt hæc magis explicentur.
DVbitatur primo. An qui in defensionem propriæ vitæ alterum occidit, etiam cum moderamine inculpatæ tutelæ, maneat nihilominus irregularis. Et ratio du bij prima est, quia homicidium voluntarium illud etiam est, si quis præuidens mortem aggressoris, illum interficit. Ergo manet irregularis. Patet consequentia, quia omne homicidium voluntarium inducit irregularitatem. Illud autem non est casuale.
¶ Secundo, hoc videtur expressum in Concilio Tridentino, Sessione 14. Decreto de reformatione capit. 7. vbi dicitur. Si vero homicidium non ex proposito, sed à casu vel vim vi repellendo, vt quis se à morte defendat, fuisse commissum narretur, committatur ordinario loci, vel Metropolitano, aut episcopo: qui probato euentu possit dispensare. Ecce irregularis censetur qui se defendendo alterum occidit, siquidem dispensatio huius casus committitur episcopo. Respondetur tamen, quod tempore D. Thomæ iste talis irregularis habebatur, vt colligitur ex articulo præcedenti ad tertium, vt ibi bene notat Caietanus. Nihilo minus tamen nostris temporibus iam certum est oppositum: quòd videlicet non maneat irregularis. Patet ex Clementina, si furiosus. de homicidio. vbi excipitur ab irregularitate, & qui purè casualiter occidit, & qui etiam occidit in defensionem suæ vitæ. Disputant autem doctores. Vtrùm ante decisionem istam Clementis verè maneret irregularis iste occidens, defendendo se. Nauar. in Manuali capit. 27. numer. 209. dicit quòd Pontifex in illa Clementina, non fecit nouum ius: sed declarauit antiquum. Et fatetur hoc esse contra D. Thom. & ratio illius est: quia textus non continet verba, quæ denotent nouum ius, ergo ita interpretandus est. Sequũ tur Sequuntur illũ illum aliqui iuniores, maximè ex Iurisperitis. Veruntamen oppositum reputo verum & colligo à posteriori, quia nullum ius antiquum extat ante illam Clementinam, nec Nauarrus illud attulit, ergo non erat in iure. Et etiam quia Diuus Thom. id non ignorabat, qui tanquam certo supponit, talem homicidam incurrere irregularitatem: olim ergo omnis homicida voluntarius irregularis erat, & solum excipiebatur homicidium purè casuale.
Ad primum respondetur, concedendo, quod talis homicida voluntarius est, quia sciens operatur & præuidens effectũ effectum & mor| tem futuram: nihilominus cum damno aggressoris se defendit. Cæterum ex benignitate iuris excipitur iste talis ab irregularitate: quia omnia iura tam naturalia quâm positiua fauent conseruationi viuentium, & maxime quando in conseruanda vita homo patitur violentiam.
Sed contra. Sequitur, quod non manet irregularis adulter, qui occidit in defensionem suæ vitæ maritum adulteræ inuadentẽ inaduentem ipsum. Probatur sequela. Quia hoc facit etiam in defensionem propriæ vitæ ad quā quam conseruādam conseruandam habet ius in illo casu. Ad hoc quidam ex Iurisperitis negant consequentiam, & sequuntur sententiam Nauar. in manuali, cap. 15. nu. 7. & etiam Couar. vbi supra. Dicunt enim isti, quod illa actio illicita adulterij: est quasi via moraliter loquendo ad homicidium alterius, & idcirco inducit irregularitatem, nihilominus oppositũ oppositum est probabilius. Et fundamentum contrariæ sententiæ supponit falsum, quia quanuis aliquando ex tali actione illicita, sequatur homicidium, tamen est per accidens. Moraliter enim & frequenter illud non sequitur. Quocirca tenendum est, quòd non maneat irregularis, magis quàm qui dans operam rei licitæ in sui defensionem, alterũ alterum occidit.
Ad secundum respondetur, quòd Concil. Trident. loquitur, quando iste se defendens dubitat rationabiliter de modo iustæ defensionis, & vtrùm cum moderamine inculpatæ tutelæ, aut sine illo tale homicidiũ homicidium commiserit: iste enim casus frequenter contingere potest & ita iustum est, vt cōmittatur committatur ordinario & eius discussio & dispensatio. Summo autem Pontifici reseruantur irregularitates omnes quæ oriuntur ex homicidio voluntario & à proposito.
Aliud dubium est, Vtrùm qui occidit alterum pro defensione honoris & bonorum temporalium, maneat irregularis? Couarr. relect. iam citata, par. 3. numer. 4. dubitat de occidente in defensionem honoris, an maneat irregularis: nihil ominus tamen numero. 5. concludit resolutoriè, quod occidens siue defendendo honorem siue proprium censum, non manet irregularis. Probatur hæc sententia ex capit. 2. de homicidio, vbi Summus Pontifex diffinit, quòd non sit de ponendus clericus, qui interfecit latronem volentem expoliare illum, ergo non inducitur irregularitas ex occisione pro defensione bonorum temporalium, alioquin deponendus esset iste.
Secundò de honore specialiter arguitur: quia à viris probis & rectè sentientibus honor præfertur vitæ & prudenter ac iustè quis pro honore prodigit vitam, ergo sicut qui pro defensione vitæ occidens inuasorem non manet irregularis: ita non manebit irregularis qui pro defensione honoris alterum occidit cum moderamine inculpatæ tutelæ.
Tertiò. Facultates & bona temporalia per se ordinantur in conseruationem vitæ, ergo sicut in defensione vitæ occidens non manet irregularis, ita neque occidens pro defensione bonorum. Consequentia probatur à paritate rationis: quia eadem causa est de fine, & de his quæ per se ordinantur in consequutionẽ consequutionem finis per se, quare Theologi diffiniunt quod sicut licitum est defendere vitam etiā etiam cum damno aggressoris: ita etiā etiam licet defendere proprium censum cum damno tertij, vnde regula iuris habetur, quod vbi est eadem ratio sit eadem iuris dispositio. ¶ Quarto & est argumentum potissimũ potissimum Couar. quia nullus ex occisione priuata manet irregularis, nisi talis occisio fuerit culpabilis, vt patet inductiuè: cum ergo occisio pro defendendo honore & proprijs facultatibus non sit culpabilis, non inducet irregularitatem. ¶ Alij autem doctores & maxime Theologitenent oppositum, & ratio illorũ illorum est: quia iura non excipiunt homicidam ab irregularitate nisi qui purè casualiter occidit, vel in sui defensionem vel in propriæ vitæ defensionem: sed qui occidit inuasorem pro defendendo honorem non occidit casualiter cum præuideat talem effectũ effectum , nec defendit propriā propriam vitam directè, ergo non excipitur in iure. Et fundamentũ fundamentum huius rationis, est decretũ decretum Bonifacij supra citatũ citatum qui voluit quod nullus habeatur irregularis, nisi qui exprimitur in iure, qua ratione & in exceptionibus vtendum est vt nullus videlicet homicida excipiatur ab irregularitate, nisi qui expressè excipitur in iure. Dicere vero quod talis est homicida casualis in iure: fal| sum supponit, nam eadem ratione haberetur homicida casualis, qui pro defendenda vita alterum occidit: hoc vero est contra cō textum contextum iuris, qui distinguit inter homicidā homicidam purè casualem & istum qui occidit in sui defensionẽ defensionem . Vnde sententia Theologorũ Theologorum quia tutior & magis conformis iuri tenenda est.
Ad primum respondetur, quòd ibi Pontifex dispensauit cum illo clerico super irregularitate quam contraxerat, & hoc bene colligit glossa, quia ibidem pręcipitur, quod maneat & viuat in perpetua pœnitentia: quod signum est dispensationis.
Ad secundum respondetur, quòd multi viri honoratissimi tenent oppositum, quòd videlicet vita præferatur, quia fundamentũ fundamentum est omnium reliquorum: & quanuis id daremus oppositæ sentẽtiæ sententiæ , quod honor esset præferendus: consequentia est nulla. Sicut non valet, bene viuere quid præstantius est quàm vita: ergo sicut qui occidit inuasorem non manet irregularis, ita nec qui occideret impedientem vt aliquis non rectè viuat. Sed contra sequitur, quòd si aggressus occidit inuasorem quem poterat non occidere si fugeret, quod maneret irregularis: consequẽs consequens est falsum, ergo. Sequela patet: quia iste talis non defendit vitam sed honorem, postquā postquam facile posset seruare vitam sine occisione, quanuis cum aliquali dedecore. Couar. vbi supra dubius videtur in hac parte: verum tamen certo tenendum est, quod non maneat iste irregularis: quia directè defendit propriam vitam quanuis per accidens admisceatur defensio honoris. Sicut enim aggrediens intendit occidere non vero inhonorare: ita etiam aggressus intendit per se defendere propriam vitam non vero honorem, nec tenetur consulere vitæ alienæ cum iactura proprij honoris: quare non censetur fuga ista medium ordinatum aut necessario ponendũ ponendum ad euitādam euitandam mortẽ mortem proximi.
Ad tertium respondetur negando consequentiā consequentiam . Quia in iure non excipitur expresse qui occidit pro defensione bonorum temporalium, quæ licet ordinentur ad tuendā tuendam vitā vitam , non tamen semper, nec omnia illa quibus expoliamur necessaria sunt ad vitā vitam . Poterit enim qui ijs bonis priuatur, alia via sibi comparare bona quibus viuat: secus esset si daretur casus quod à me auferetur ab aliquo panis quo extremè indigerem: quia tunc non defenderem propriè bona temporalia sed vitam, quæ non potest conseruari sine tali pane vt supponimus. Similiter iudicandum est, de illo qui defendit arma sine quibus absque dubio morietur. Igitur in casu argumenti respondetur, quòd non est eadem ratio de vita & de alijs bonis externis: imo quanuis esset eadem ratio, argumentum non valeret: quia irregularitas non ex ratione sed ex textu pensatur.
Ad quartum respondetur, quòd irregularitas non semper respondet culpæ, quare non semper est pœna: sed quandoque vt dictum est incurritur propter significationẽ significationem , & ideo quanuis defendens bona temporalia non culpabiliter occidat: tamen est sufficiens fundamentum illatæ irregularitatis, nempe significatio.
DVbitatur tertiò. Vtrùm occidens aliquem pro defensione vitæ proximi, aut pro conseruanda republica: maneat irregularis? ¶ Prima opinio docet, quòd si iustè quis defendat vitam proximi, siue ex præcepto siue ex consilio id faciat, non manet irregularis occidendo inuasorem. Referuntur autores huius sententiæ à Couar. vbi supra, numer. 5. & argumentum illorum est: quia irregularitas vel incurritur propter culpam vel propter significationẽ significationem : sed in huiusmodi defensore non est culpa, vt patet, neque est significatio quæ fundat irregularitatẽ irregularitatem , quod patet: quia defensio illa est maxime meritoria & actus excellẽtissimæ excellentissimæ virtutis: ergo nulla ibi est significatio cui congruat censura aut priuatio ordinum vel executionis eorũ eorum .
Alia sententia per oppositũ oppositum docet, quod talis occisor semper manet irregularis, siue id faciat præcepto siue consilio. Ita tenet Nauar. c. cit. nu. 14. & Caiet. 2. 2. q. 40. art. 2. Alij distinguunt in hac parte, quod si defendens vitam alienā alienam vel rempublicam, hoc faciat sua sponte, manet irregularis occidendo: si autem id facit quia præceptum imminet, non manet irregularis. Sunt & aliqui iuniores qui aliter distinguunt, quòd si talis defensor & occisor fuerit sacris initiatus, non manet irregularis: si vero non ordinatus irregularitatem contrahit, & adhibent | rationẽ rationem huius: quia irregularitas in initiatis sacris ordinibus, habet rationem pœnæ, ac subinde supponit culpam, quæ cum nulla sit in tali defensore & occisore non incurretur: verum tamen in non ordinato iustè incurritur propter solam significationem non habens rationem pœnæ. Dico tamen in huius resolutione, quod sententia communis & quæ vsu recipitur est, quod iste talis maneat irregularis, siue hoc faciat consilio siue præcepto siue ordinatus vel non, siue pro defendenda vita patris vel proximi, siue pro defensione reipublicæ. Ratio est, quia huiusmodi est voluntarius homicida & non in suæ vitæ defensione, ergo secundùm ius, vbi iste non excipitur, irregularis censetur. Et ratio in oppositum inualida est: quia iudex tenetur ex præcepto occidere reum, & meretur in illo damnando, & tamen manet irregularis. Similiter ante diffinitionem Clementinæ citatæ, qui occidebat alterum in suæ vitæ defensione manebat irregularis, quanuis exerceret opus meritorium. Illud autem discrimen quod alia opinio inuenit de ordinato vel non ordinato futile est: quia ordinatus bene potest incurrere irregularitatem quæ solum contrahitur propter significationem: & quidem in casu posito eandẽ eandem habet deformitatem & indecentiam mors sequuta in ordinato atque in non ordinato, ergo eadem significatio ibi considerabitur.
DVbitatur quartò. Vtrùm denuntians coram iudice ex quo sequitur quod reus interficiatur, maneat irregularis? Pro resolutione nota, quòd denuntiatio ista potest fieri tripliciter in proposito. Primò, absolutè & non intendens occisionem alterius quanuis illam præuideat. Secundò, intendens propriam vindictam denuntians tamen absolute coram iudice. Tertiò, interius intendens vindictam & occisionem denuntiati, exterius tamen protestans se hoc non facere propter vindictam aut intentionem mortis.
Prima conclusio. Duobus modis prioribus si fiat denuntiatio & sequatur homicidiũ homicidium , inducitur irregularitas. Probatur, quia in iure iste talis censetur homicida voluntarius, quia quanuis non velit mortem proximi vt finem vel vt medium: vult tamen il lam in effectu, ergo est irregularis.
Secunda conclusio. Denuntians tertio modo non est irregularis. Ita Couarruuias in relectio. citata. & multi iuniores subscribunt. Probatur ex cap. prælatis. de homicidio in. 6. vbi habetur quod clericus denuntians coram iudice ex quo aliquis occiditur, si faciat protestationem se non intendere alterius mortem aut propriam vindictā vindictam , non debet illi imputari, & loquitur iuxta cōmunem communem interpretationem textus de non imputanda irregularitate, ergo denuntians tertio modo, siue clericus sit siue non, non est irregularis. Et confirmatur, quia ius Canonicum cum exter num sit non respicit animum nec intentionem internam, ergo cum iste protestatur exterius iuxta formā formam illius capitis: verè excipitur ab irregularitate, nihil conferens aut detrahens à tali exceptione iuris, animus non explicatus.
Sed contra sunt duo argumenta. Primò arguitur. Nam iste est homicida voluntarius & dans operam rei illicitæ: ergo censetur irregularis. Probatur antecedens. Quia peccat in tali denuntiatione. Nec sufficit dicere, quod iste solum habet internam intentionem prauam: quia talis intentio tendit in opus externum & ibi explicatur: sicut quando hæreticus qui erat purè mentalis postea nutibus aut signis explicat hæresim manet excommunicatus in iure.
Secundò. Quia iste clericus esto ita sit, quod non maneat irregularis quia excipitur in iure, tamen non ordinatus nullibi excipitur, & vt supra diximus, sicut ad inducendam irregularitatem requiritur expressio iuris, ita ad exceptionem ab irregularitate requiritur expressio iuris.
Ad primum respondetur, quòd iste talis non dat operam propriè rei illicitæ, quāuis quanuis cum praua intentione licitā licitam denuntiationẽ denunciationem exequat̃ exequatur : sicut qui celebrat in peccato mortali non dicitur dare operam rei illicitæ: quare licet iste denuntians sit homicida voluntarius quantum ad culpam: non tamen talis iudicatur iam supposita determinatione illius textus, vel saltim excipitur, & actus ille interior in isto denuntiante nunquam manifestatus est, imo exterius protestatus est oppositum: sicut si hæreticus | mentalis dicat exterius oppositũ oppositum illius quod habet interius, non incurrit pœnas iuris.
Et ad secundum facile patet, quod ius excipiens clericum, virtualiter excipit non ordinatum: & ratio ibi subiuncta hoc ostendit & est communis, videlicet, ne metuẽtes metuentes irregularitatem non denuntient, & sic iniqui homines multiplicentur in republica.
DVbitatur quintò. Vtrùm clericus vel alius quicunque qui facta protestatione prædicta denuntiet in causa sanguinis, non in sui sed alterius vindictam maneat irregularis? Nauar. & alij iuniores tenẽt tenent , quod manet irregularis: quia in dicto cap. prælatis. solum clericus denuntians contra sibi malefactores eximitur ab irregularitate, ergo si denuntiatio fiat contra malefactores reipublicæ aut proximi, denuntians erit irregularis. Quod confirmant, quia illa est exceptio iuris antiquioris, in quo omnis denuntiator in causa sanguinis manebat irregularis: sed exceptio cum sit odiosa & iniuriosa non est extendenda sed potius restringenda, ergo.
Secunda sententia est in oppositum, quoniam eadem ratio est quando denuntiatio fit contra proprios malefactores & in vtilitatem denuntiantis: atque si fiat contra malefactores reipublicæ & in vtilitatem alienam: vbi autem est eadem ratio debet esse eadem iuris dispositio: ergo non censebitur iste irregularis. Ita videtur tenere Caietanus. 2. 2. quæst. 40. art. 2. & Soto relectione de ratione tegendi & detegendi secretum, memb. 2. quæst. 4. Nec displicet Couarruuiæ vbi supra.
Tertia sententia distinguit, quòd si immineat graue damnum, & maxime si illud tendat contra bonum commune, absque irregularitate siue clericus, siue laicus sit, potest denuntiare in causa sanguinis: cæterum si denuntiatio tendat ad quærendam vindictam, vel sumendam satisfactionem de crimine perpetrato: dicunt, quod incurritur irregularitas: Ita Nauar. capit. citato, numero 213. & capit. 18. numero. 54. & Couarruuias in relectione citata, par. 2. §. 5. & quadrat sententiæ Caietani. 2. 2. quæstione. 33. articulo. 7.
Quarta sentẽtia sententia est quod etiā etiam absque irregularitate in causa aliena, non solum rei publicæ sed personæ priuatæ, potest clericus denuntiare: maxime in vtilitatem consanguineorum qui quasi vnum reputantur in iure. ita Felin. in cap. significasti. 2. de homicidio. Sed mihi non placet prima sententia, quia ius canonicum plus debet fauere ijs qui denuntiant in vtilitatem reipublicæ, quàm qui in commodum proprium, ergo iustè extenditur illud cap. vt comprehendat denuntiantes in vtilitatem aliorũ aliorum . Quare tenendum est, quòd cap. illud non est exceptio iuris, sed nouum ius quod se extendit ad clericos denuntiantes, facta tali protestatione, siue hoc fiat in propria siue in alienam satisfactionem, & in hoc fauet secunda sententia.
Tertia sententia displicet, quia voluntariè excipit illum qui intendit satisfactionẽ satisfactionem proximi. Nam textus non attendit animi intentionem, sed solum requirit quod exterior protestatio fiat, & ne mala exorbitent in republica: quare bene corrigitur à quarta sententia. Ex quo sequitur quod in capite illo fit fauor denuntiantibus & iustè defendentibus sua vel aliena, vnde ampliandus est. Et quanuis ibi solum fiat mentio de denuntiantibus contra suos proprios malefactores: rationabiliter tamen & propter causam ibi expressam quæ communis est, extenditur ad non clericos & ad alios qui intendunt satisfactionem, siue publicam siue priuatam.
Nota tamen, quod clericis interdicitur in iure denuntiatio in causa sanguinis, vt patet in cap. clericis. & in cap. sententiam. extra. ne clerici vel monachi. quare si non faciat protestationem, peccat mortaliter & manet irregularis. Laicus vero quanuis maneat irregularis, non tamẽ tamen peccat mortaliter: quia non est illi interdicta talis denuntiatio.
DVbitatur sextò. Vtrùm maneat irregularis qui docet, consulit, aut præcipit, vt malefactores occidantur? ¶ Pro parte affirmatiua arguitur primò. Quia etiā etiam imminente causa sanguinis, licet doctoribus publico tradere ea quæ habentur in iure, & decernere in quibus casibus malefactores occidendi sint, quanuis ex hoc iudices postmodum tulerint sententiam capitis, ergo non manent irregulares.
Item confessarius potest iudicem sibi cō fitentem confitentem : admonere in confessione, vt puniat malefactores secundùm iura etiā etiam perdendo & occidendo: & tamen non est verosimile, quod iste incurrat irregularitatẽ irregularitatem , ergo licet consulere in causa mortis absque nota irregularitatis.
Tertiò. Prælati ecclesiastici qui sibi constituunt iudices & ministros etiam in causa sanguinis, illisq́ue præcipiunt vt iustè exequantur pœnas iuris, non manent irregulares, ergo præcipiens mortem in bonũ bonum reipublicæ non incurrit irregularitatem. Quod maxime confirmatur in inquisitoribus, qui damnant ad mortem malefactores vel saltim tradunt brachio seculari, quos certo sciunt occidendos.
In hac re nota, quod aliud est speculatiuè docere veritatem: aliud vero consulere & aliud præcipere. Et rursus, aliud est docere veritatem in causa mortis tanquam minister & proxime cooperans vt aduocati faciunt: aliud vero docere illam in communi, & quando non imminet periculum mortis. Similiter, aliud est consulere in communi vt faciunt prædicatores, aliud vero in particulari.
Prima conclusio. Doctor non est irregularis quanuis efficaciter doceat, quod malefactores huius generis plectendi sunt capite. Probatur. Quia isti non intendunt mortem, sed tantum tradunt veritatem speculatiuè, ergo non concurrunt nec indirectè ad homicidium, alioquin omnes cathedrarij iuris, imo & Theologi essemus irregulares.
Sed quid, si iudex esset anceps an Petrus sit occidendus, & requirat Iurisconsultum aut Theologũ Theologum , qui decernat talem esse occidendum. Respondetur, quòd si doctor iste solum tradat veritatem iuris, sicut aliâs consueuit subscribere in casibus requisitis, non vero consulat neque intendat exequutionẽ exequutionem in casu particulari: non manet irregularis. Si vero sciens & aduertens causam sanguinis imminere, firmet decretum, ex quo iudex occidit malefactorem: manet irregularis, quia iste talis non solum tradit veritatẽ veritatem , sed virtualiter vel formaliter consulit mortem.
Secunda conclusio. Prædicator vel confessarius vel alius quilibet consulens, non ma net irregularis, quanuis in communi consulant: imo & præcipiant quod malefactores puniātur puniantur in republica. Probatur. Quia istud est illorum munus, imo ex alia parte non consulunt mortem neq; neque determinatè neq; neque in particulari. Sed quid, si in particulari de occidendo isto malefactore consulant isti, iudice interrogante? Respondetur, quòd de prædicatore doctore vel alio consiliario certum videtur, quod manent irregulares si tale consiliũ consilium præstant: quia moraliter loquendo influit in mortem proximi, & iste actus exterior est subiectus iuri canonico: si vero confessarius fuerit, qui intra confessionem tale consilium præstat non manet irregularis: quia actus ille soli Deo reseruatur, & confessarius iure diuino tenetur in illo foro dicere veritatem debitam.
Tertia conclusio. Inquisitores non manent irregulares tradentes malefactores brachio seculari. Probatur ex vsu recepto in ecclesia, qui manifeste indicat illos peculiari priuilegio gaudere, & est expressum in cap. ad abolendam. de hæreticis. vbi conceditur illis facultas relaxandi hæreticos brachio seculari. Verũ Verum est tamen, quod in cap. nouimus. de verb. signific. præcipitur vt efficaciter intercedant pro illis ne occidantur, quod communiter interpretātur interpretantur de hæreticis non relapsis nec pertinacibus, non negatiuis, non ficte vel diminutè confitentibus. Vide Roffen. contra Luther. cap. vltimo. & licet hoc non haberetur in iure, tamen illos excusaret ab irregularitate actus ipse moraliter consideratus: quia illi non occidunt mediatè nec immediatè, nec ferunt sententiam sanguinis, nec sunt consulentes, sed permittunt malefactores puniri à iudice seculari secundũ secundum leges regias cōmunes communes . De episcopis vero hoc ipsum certum est, habeturq́ue in cap. episcop. ne cleric. vel monachi. vt constituant sibi iudices, etiam in causa sanguinis: eo vel maxime quod episcopi non designant iudicem vt specialiter occidat: sed vt iudicet in quibusuis casibus occurrentibus.
DVbitatur septimò. Vtrùm clerici vel religiosi qui in bello iusto exhortantur milites, vt pugnent & occidant inimicos: maneant irregulares effectu subsequu| to? Videtur pars affirmatiuam vera: quia isti verè coadiuuāt coadiuuant tanquā tanquam cōsulentes consulentes , ergo manent irregulares. Confirmatur. Quoniam sequeretur quod absque irregularitate possent sibi arma assumere ad debellandos hostes. Probatur sequela. Quoniam magis fauent consilio quàm armis. Secundò sequitur, quod eadem ratione absque irregularitate possit clericus vel monachus in bello iniusto consulere vt occidantur aduersarij. Probatur sequela. Quia vterque est æqualis causa homicidij, nec quod bellum sit iniustum auget voluntarium: ergo vtrobique est eadem ratio. Tertiò sequeretur, quod etiam clericus ministrans arma militibus verè occidentibus, non maneat irregularis. Cō sequens Consequens est contra communem, ergo. Sequela patet. Quia iste talis solum est coadiuuans & indirectè concurrens multo minus quàm consiliarius.
In hac re Nauar. supra. tenet, quod clericus cōsiliarius consiliarius in bello iusto non est irregularis: quia non est proxima causa mortis secutæ. Explicat hoc, quia ille dans operam rei licitæ habet obiectum honestũ honestum & officiosum, quare multum remotè ad actum illius sequitur mors: secus autem in bello iniusto vbi obiectum illius actus est iniquum. Hāc Hanc sententiam explicant aliqui interpretum in præsenti: quia occisio ista non est directe volita, vt patet: neque indirectè, quia clerici nec debent nec tenentur eam euitare, & hac ratione non censetur volũtaria vountaria in iure. Illud enim voluntarium dicitur indirectè, vt loquimur in præsenti: quando aliquis tenetur cessare ab aliqua actione, vel eandem continuare, & hoc non facit.
Alia sententia est Syluestri & aliorum quos citat, verbo bellum. 3. §. 2. quod si clerici exhortentur milites in actuali cōflictu conflictu , homicidio sequuto, manẽt manent irregulares: quia iste effectus est qua si proxime sequutus: si autem bellum sit futurum, sacerdos consulens non manet irregularis: quia effectus remotè se habet.
Tertia sententia aliorũ aliorum qui dicunt, quod si bellum fuerit aggredientis, consiliarij clerici manent irregulares: quia homicidium censetur intentũ intentum , si autẽ autem fuerit defendẽtis defendentis se, absq; absque irregularitate poterũt poterunt exhortari. Mihi tamen videntur omnes istæ sententiæ falsæ.
Et prima quidem impugnatur: quia homicidium voluntarium, vt patet ex dictis, est quod est intentum tanquam finis vel tanquam medium, vel tanquam effectus cō iunctus coniunctus in re ipsi causæ, & maxime quando tale homicidium est præuisum formaliter: sed huiusmodi sunt homicidia quæ sequuntur in bello propter exhortationem clericorum: ergo. Confirmatur. Nam sequeretur, quod si clericus defendens patrem suũ suum , occidat inuasorem, quod non maneat irregularis: quia eadem ratione occisio illa no erit volita directè nec indirectè sed multu remotè. Si dicas esse discrimen quod homicidium sequutum in defensione parentis, est immediatus effectus illius actionis clerici, non autem quod sequitur in bello propter exhortationem, quare illud proximũ proximum censetur ac subinde inducens irregularitatem, istud vero remotum. Contra. Sit casus quod duo fratres defendant parentem, & vnus illorum armis, alius vero industria & consilio occidant aggressorẽ aggressorem : sequitur quod iste consiliarius non maneat irregularis. Probatur ex tua ratione. Quia non sequitur homicidium immediatè ex actione ipsius consulentis, eo vel maxime quod isti fratres non tenentur euitare illā illam actionem defensionis. ¶ Confirmatur item, quia sequeretur quod pro defensione honoris & proprij census posset quis occidere non incurrens irregularitatem. Probatur sequela. Quia iste non intendit occidere, & homicidiũ homicidium sequutum remotè se habet ad defensionem, ergo.
Secunda sententia etiā etiam impugnatur: quia eodem modo intendit mortem qui exhortatur in actuali conflictu atque ante illum, & etiam quia verè ex tali consilio vtrobiq; vtrobique potest sequi homicidium, ergo vtrobique incurritur eadem censura.
Tertia sententia impugnatur: quia tam aggressus quā quam defendens occidẽdo occidendo , manet irregularis si defendat vel rempublicā rempublicam vel pugnet pro bono externo, ergo etiam consulens tale homicidium ex quo in effectu sequitur, est irregularis.
Respondetur ergo ad punctum, quod tales clerici aut monachi in bello iusto non manent irregulares propter dispositionem | iuris. Patet in capit. quicunque. cum duobus sequentibus. 23. quæst. 8. & in cap. penultimo de homicidio. & cap. vltimo. de clerico percussore. & per hoc patet ad primum.
Ad confirmationem respondetur certũ certum esse quod potest clericus assumere arma defensiua: si vero assumat offensiua & de facto occidat manet irregularis: secus esset si assumens arma offensiua de facto ipse non occideret, quanuis alij milites adiumento illius occiderent. Ita colligitur ex cap. petitio. extra de homicidio. & ex cap. vltimo. de clerico percussore: peccaret autem grauiter assumens arma offensiua absque magna necessitate & esset deponendus: quod colligitur ex cap. quicunque. 23. quæst. 8.
Ad secundum respondetur negando paritatem rationis: quia & pugnantes & exhortatores in bello iniusto non gaudent priuilegio iuris, nec aliqua ratio fauet illis, vt eximantur ab irregularitate.
Ad tertium respondetur, quòd Syluest. verbo, homicidium. 3. ex sententia multorũ multorum tenet partem negatiuam. Nauar. autem vbi supra numer. 215. tenet oppositum & illum multi sequuntur. Ego vero existimo, quod clerici ministrantes arma & maximè si hoc faciant bona intentione, non manent irregulares. Ratio est, quia isti etiam non intendũt intendunt homicidium sed defensionem reipublicæ & fœlicem exitum pugnę, & etiam quia eadem ratio est atque de consulentibus: vnde merito in eorum fauorem ampliantur iura & gaudent benignitate iuris.
DEinceps in 2. parte huius tractatus disputandũ disputandum est de irregularitate quæ cō sequitur consequitur ad homicidium casuale. Sed ante omnia statuendum est, quid sit homicidiũ homicidium casuale, secundum modum loquendi iuris. Non enim dicitur casuale quasi nulla ratione sit volitum: ex hoc nanque nulla prorsus contrahitur irregularitas, vt iam in superioribus diximus & D. Tho. docet in hoc arti. 8. sed dicitur homicidium casuale, prout distinguitur ab homicidio voluntario secundum modum loquendi ipsius iuris.
Pro cuius maiori intelligentia notādum notandum est, quod potest sequi homicidium ex aliqua actione vel ex aliqua omissione, & hoc quidem dupliciter: vno modo ita vt homi cidium illum fuerit præuisum fore sequuturum ex aliqua actione vel ex aliqua omissione. Altero modo, ita vt neque fuerit prouisum neque præuisum etiam si quis teneretur præuidere & impedire & culpabiliter non præuidit. Dicimus ergo quòd homicidium casuale secundum modum loquendi iuris isto secundo modo accipiendum est.
Notandum est secundo, quòd non omne homicidium præuisum fore sequuturũ sequuturum supposita aliqua omissione, dicetur casũale casuale respectu illius: imo vero neque voluntariũ voluntarium . Verbi gratia. Si quis tenetur ex charitate defendere proximum, & pręuidet certò quod si non defendit illum occidendus erit: tunc dicimus quod tale homicidium respectu illius hominis, neque dicitur casuale neq; neque voluntarium secundum communem morem loquendi iuris: & ita nulla incurritur irregularitas vt statim dicemus.
DVbitatur ergo primo breuiter. Vtrũ Vtrum maneat irregularis ille, qui sciens & prudẽs prudens permittit mortem sui proximi quẽ quem commodè poterat defendere? Ad hoc Syluester in verbo, homicidium. 1. §. vltimo. & homicidium. 2. §. 15. inclinat magis in partem affirmatiuam vniuersaliter loquendo. Quam sententiam docuerunt quidam antiqui Canonistæ & Couar. vbi supra citatus est: sed aiunt, quòd si non defendat ex malitia & dolo, manet irregularis, non autem si desinat defendere non ex malitia & dolo. Veruntamen non explicant quid sit, non defendere cum dolo & absque dolo. Fundamentum huius sententiæ est ratio quæ desumitur ex capit. quantæ. de sententia excommunicationis. vbi excommunicatur qui videns & sciens non defendit clericum ab iniuria quæ sibi infertur. Ergo id ipsum erit dicendum de irregularitate: quoniam eadem est ratio: at vero Nauar. in suo manuali. cap. 27. nume. 232. & 233. tenet contrariam sententiam: quod vniuersaliter loquendo, qui non defendit hominem à morte etiam si possit commodè defendere non incurrit irregularitatem.
PRO decisione huius difficultatis sit prima cōclusio conclusio . Qui non defendit illũ illum quẽ quem titulo iustitiæ propriæ dictæ tenebatur | defendere, manet irregularis si mors consefuerit. v. g. si quis ex pacto se obligauit defendere Petrum, vel ex officio tenebatur defendere & non defendit: manet irregularis irregularitate quidem quæ consequitur ex homicidio voluntario, si sciens & prudens omisit defendere: at vero si negligenter se gessit incurrit irregularitatem, quę consequitur ex homicidio casuali. Exemplum est euidens in prætore, dum coram illo sciente & vidente neque defendente occiditur aliquis ciuis, manet irregularis irregularitate ex homicidio voluntario: si autem non expressè sciente & vidente, sed ex aliqua negligentia non considerante sequatur mors, manet irregularis ex homicidio casualis. Ista conclusio quantũ quantum ad hoc quod incurratur irregularitas, cōmunis communis est apud omnes Theologos & Iurisperitos: cęterum quantum ad hoc quod illa irregularitas in priori casu sit dicenda contrahi ex homicidio voluntario: non inueni in aliquo doctore distincte assertum: sed ratio me conuincit, quoniam illa omissio est iniuriosa directe, respectu hominis qui occiditur: quoniam sciens & prudens vult non defendere cum teneretur ex iustitia defendere. Ex hac doctrina sequitur, quod etiam medicus qui ex pacto tenetur curare aliquem infirmum, & sciens & prudens non curat, vnde sequitur mors infirmi, manet irregularis ex homicidio voluntario si sciens & prudẽs prudens omisit: si autem ex negligentia, manebit irregularis ex homicidio casuali. Idem dicendum esset proportionabiliter de illo qui voluntariè suscipit custodiam infirmi: si enim ex negligentia illius moritur, manebit irregularis ex homicidio casuali: si autem illo sciente & prudente infirmus moritur, dum custos non apponit medium necessarium: manebit irregularis ex homicidio voluntario. Aliqui volunt extendere doctrinam huius conclusionis ad eos qui tenentur defendere ex iustitia largo modo dicta. v. g. ad patrem qui tenetur ex pietate defendere filiũ filium , & ad filium qui tenetur ex pietate defendere patrem, & ad seruum & famulum qui tenetur defendere dominum: verum tamen quoniam huiusmodi irregularitas non habetur in iure, neque rursus ratio conuincit quod homicidium consequutum sit voluntarium secundùm morem loquendi iuris, imo vero neque casuale, non oportet illic ponere irregularitatem: nam pari ratione diceres, quòd frater qui non defendit fratrem, & amicus qui non defendit amicum, manet irregularis: quia etiam ex quadam iustitia largo modo dicta tenentur se adinuicem defendere. Cæterum de famulo & de seruo maior ratio est, quod in prædicto casu incurrantir regularitatem: quoniam est quodam pactum implicitum & interpretatiuum, quòd isti custodiant sicut res ipsas familiares etiam dominũ dominum ipsius domus: quando possunt absque notabili suo detrimento defendere: atque ita quemadmodum famulus tenetur restituere rem quam videt rapi à latrone dum ipse tacet dum facile potuisset defendere rem illam: ita etiam est reus mortis ipsius domini, dum facile potuit defendere & non defendit.
Neque valet obiectio, quod pater maiore vinculo tenetur defendere filium, quam ipse famulus patrem familias, ergo etiam ille incurret irregularitatem: negamus enim consequentiam, quoniam in irregularitate quæ sequitur ex homicidio voluntario, magis attenditur ratio propria iniustitiæ, quàm alterius vitij: nam etiam ex odio potest aliquis non defendere proximum quem commodè poterat defendere: & tamen ille non manet irregularis secundùm communem opinionem, & tamen non consistit ratio incurrendi irregularitatem in eo quod maiori vinculo tenetur defendere, vel in eo qui maiori malitia non defendit: sed in eo quod sit causa influens directè vel indirectè in ipsum effectum occisionis: quod quidem non contingit quando aliquis tenetur ex alia virtute defendere præter ipsam iustitiam: quapropter ad hoc quod incurratur irregularitas ex ipso homicidio, requiritur vel ratio iniustitiæ, vel influentia directè in ipsam occisionem.
Secunda conclusio certissima quæ sequitur ex prima & ex ratione illius. Quando aliquis impedit alium ne defendat proximum qui est in periculo vitæ, manet irregularis si mors fuerit sequuta. Hanc asserit Nauar. in loco supra citato. Et ratio est mani| festa: quia per actionem iniuriosam impedit defensionẽ defensionem proximi, ergo est causa mortis illius. Neque valet respondere, quod ipse impeditus non tenebatur succurrere nisi ex charitate, ergo impediens non peccat contra iustitiam impediendo. Non enim valet ista consequentia. Nam etiam Petrus non tenetur dare eleemosynam: nisi ex charitate & misericordia: & tamen impediens peccat contra iustitiam respectu pauperis.
¶ Sed aduertendum est in casu istius cōclusionis conclusionis , quod si quis sciens & prudens impediat aliquem ne defendat, erit irregularis homicidio voluntario: si autem ex inconsideratione culpabili impediuit defensorẽ defensorem , erit homicidium casuale.
Tertia conclusio quæ communiter asseritur. Qui cognoscit aut videt quod amici aut consanguinei vel familiares, tractant inter se de occidendo inimico & vindicanda iniuria sibi facta & non impedit modo sibi possibili ne interficiatur inimicus: erit irregularis, morte sequuta. Ita docet Couar. vbi supra. & Nauar. imo addit Nauarro, quod si non potest obtinere ab illis ne occidant inimicum, tenetur admonere illum, vt sibi caueat aliâs manebit irregularis. Ratio huius sententiæ est, quia in huiusmodi casu illud silentium est consensus cum homicidijs, & verificatur regula iuris, qui tacet consentire videtur. At vero hæc sententia sic vniuersaliter asserta nobis non placet. Et probatur, quod sit falsa. Si illi conferrent inter se de occisione amici, ego non manerem irregularis tacendo, etiā etiam si illi occiderent amicũ amicum quanuis certè peccarem contra charitatem & amicitiam: ergo neque si taceo quando agitur de occisione inimici manebo irregularis. Antecedens, communis sententia est, vt statim dicemus. Consequentia probatur, quia non magis debeo ex iustitia inimico quam amico, imo minus, ergo.
Deinde, si in prædicto casu ego taceo, quia existimo nihil me effecturum cum illis, vel quia timeo aliquod damnum magnum, non manebo irregularis: ergo neque si simpliciter & absolutè taceam sine istis circunstantijs. Probo consequentiam, quia ego non magis influo in effectum occisionis in vno casu quam in alio. Dicendum er go mihi videtur, quod ista tertia conclusio intelligatur de irregularitate quantum ad iudicium fori ecclesiastici exterioris: merito enim iudicabitur irregularis, quia merito præsumitur quod suo silentio fauet consultationi amicorum de occisione inimici, & moraliter loquendo ita contingit de facto, quod silentium illud in tali casu nocet inimico. Cæterum in foro conscientiæ aliter iudicandum est. Si enim re vera silentium illud non fauet neque fuit exhortatiuum ad occisionem inimici, non manebit ipse tacens irregularis: & hoc probant argumenta quæ fecimus contra conclusionem. Imo vero adijcimus, quod si silentium illud est quasi exhortatiuum ad occisionem amici vel filij vel patris, manebit irregularis tacens.
Quarta conclusio. Præter casus positos in tribus conclusionibus, qui permittit occisionem proximi sciens & prudens, non manet irregularis. Ita tenet Nauarrus vbi supra. Et probatur, quia in talibus casibus tātũ tantum tenetur homo ex charitate defendere neque violat leges iustitiæ: ergo non incurrit irregularitatem ex homicidio. Probatur cō sequentia consequentia . Quia homicidium est contra iustitiam, imo vero etiam si tacens complaceat sibi in morte proximi, non manebit irregularis, si eius silentium non influat in effectum, scilicet in mortem proximi directè neq; neque indirectè. Et ratio est manifesta: quia quanuis ille in corde suo est homicida coram Deo, tamen irregularitas non incurritur nisi ex occisione exteriori cuius homo est causa.
Ad argumentum ex cap. quantæ. respondetur, quod quicquid sit de excommunicatione, consequentia nihil valet: quia excommunicatio attendit iniuriam quæ irrogatur clerico, & statui ecclesiastico, & propterea voluit ius Canonicum, vt ex non defensione clerici, incurratur excommunicatio. At vero irregularitas quæ incurritur ex homicidio, attenditur ex quadam significatione mansuetudinis vel humilitatis: & ideo noluit ius Canonicum, vt incurratur ex non defensione. Et denique potissima ratio est, quia irregularitas non incurritur, nisi sit expressa in iure. At vero irregularitas ex homicidio volũtario voluntario vel casuali, expressa quidem | est in iure: quod autem non defendens sit irregularis non colligitur vniuersaliter, sed solum in casibus trium nostrarũ nostrarum conclusionũ conclusionum .
DVbitatur secundo, circa secundā secundam conclusionem, an quando irregularitas incurritur propter culpā culpam , sufficiet quod culpa sit venialis, an vero requiratur quod sit mortalis? Et arguitur primo ad probandũ probandum quod sufficiat venialis culpa. Ex D. Th. vbi supra. vbi ait quod homo incurrit homicidij reatum, quando non remouet ea quæ debet vitare: sed quando homo venialiter peccat, ex quo sequitur occisio hominis, non remouet id quod debuit vitare: ergo &c. ¶ Secũdo Secundo arguitur. Peccatũ Peccatum veniale est voluntariũ voluntarium , ergo homicidium quod sequitur ex illo, erit sufficienter voluntariũ voluntarium ad contrahendā contrahendam irregularitatẽ irregularitatem . ¶ Tertiò arguitur. Clericus in minoribus cōstitutus constitutus si exerceat iudicium in causa sanguinis, non peccat nisi venialiter, vt habet cōmunis communis opinio: & tamen incurrit irregularitatẽ irregularitatem , dum iudicat si sequitur mors, ergo &c.
Quartò arguitur, supra diximus, quod irregularitas semper cōtrahitur contrahitur ex occisione hominis vel mutilatione, nisi sit purè casualis, vel sequatur ex defensione propriæ vitæ cum moderamine inculpatæ tutelæ: sed cum aliquis occidit hominẽ hominem ex aliqua ira quæ non sit peccatũ peccatum mortale, sed veniale, vt si motus ille iræ non fuit plene deliberatus, nec tamen fuit motus primo primus, in quo nullũ nullum est peccatũ peccatum , sed fuit motus secundo primus, vt aiunt Theologi, in quo est veniale peccatũ peccatum : tunc dicimus quod videtur incurri irregularitas: siquidem consequitur homicidiũ homicidium non purè casuale, neq; neque ex defensione ꝓprię proprię vitę.
Ad hoc dubium Caiet. hic dicit sufficere culpā culpam venialem. Syluest. tamen in verb. homicidium. 2. §. 2. reg. 4. tenet quod leuissima culpa in homicidio casuali non inducit irregularitatem. Et probat ex cap. quæsitum. de pœnit. & remiss. vbi sacer dotes Græci excusantur ab irregularitate propter mortẽ mortem filiorũ filiorum paruulorũ paruulorum : si tamen malitiosè non procurauerũt procurauerunt illā illam vel ex negligẽtia negligentia studiosa fuerit mors cōsequuta consequuta . Ergo non incurritur irregularitas, si solum fuerit leuissima culpa, qualis est peccati venialis. Alij vero Canonistæ aiunt, quod si leuissima culpa fuerit non in omittẽdo omittendo , sed in cōmittendo committendo : incurritur irre gularitas. Ita Couar. vbi sup. par. 2. §. 4. nu. 9. Alij dicunt, quod siue leuissima culpa sit in committendo siue in omittendo, nũquam nunquam incurritur irregularitas ex illa. Alij etiam dicunt, quod si leuissima culpa est omittendo potest irregularitas incurri ab illo qui tenetur ex pacto & mercede adhibere diligentiam, & non adhibuit. V. g. si quis fit conductus ad custodiendum infirmum, & sua leuissima culpa infirmus bibat vinum, & moriatur, incurrit irregularitatem. Ita Syluest. vbi supra. quæst. 15. & Couar. vbi supra.
PRO decisione huius difficultatis obseruandũ obseruandum est, quod dupliciter potest tractari ista quæstio, vno modo Theologice in foro cōscientiæ conscientiæ corā coram Deo, vt confessarij sciant iudicare de irregularitate. Altero modo in foro exteriori ecclesiastico, vt iudices sciant ferre sententiā sententiam circa irregularitatẽ irregularitatem : qui sæpè numero procedunt ex præsumptione iuris. Siquidem loquamur isto secũdo secundo modo, videtur nobis adhibẽda adhibenda fides Iurisperitis, quā uis quanuis inter illos sit tanta varietas opinionũ opinionum , vt sit necessariũ necessarium cōfugere confugere ad rationem Theologicā Theologicam , ad iudicandũ iudicandum quæ nam opinio sit probabilior. Verũ Verum est tamẽ tamen , quod ipse iudex ecclesiasticus poterit sequi suam opinionem, quam reputat probabiliorem. Quod si res ista Theologicè disputetur non est nobis regula doctrina Iurisperitorum.
Nos igitur Theologicè diffinientes istā istam difficultatem. Dicimus primo, quod apud Iuristas, nomine culpæ, non intelligitur peccatũ peccatum aliquod corā coram Deo mortale vel veniale: sed intelligitur priuatio prouidentiæ vel diligentiæ, quę humano more solet adhiberi ab homine diligente & prudente in aliquo negotio secundũ secundum qualitatẽ qualitatem negotij: ita sanè vt priuatio diligentiæ & prudentiæ, quā quam solet adhibere mediocriter diligẽs diligens , dicatur leuis culpa: priuatio verò diligentiæ & prudẽtiæ prudentiæ , quæ solet adhiberi ab homine diligẽtissimo diligentissimo iuxta naturam negotij, dicatur leuissima culpa: priuatio deniq; denique diligentiæ quam solent adhibere homines vulgariter diligentes, dicitur lata & ampla culpa, siue in huiusmodi priuationibus prædictis sit aliquod peccatũ peccatum corā coram Deo, siue non . ¶ Atq; Atque ita diximus supra in quæst. 62. art. 6. quod cōmodatarius commodatarius tenetur ad restitutionẽ restitutionem rei cōmodatæ commodatæ quā quam amisit | etiā etiam de leuissima culpa, non autẽ autem de casu fortuito qui non cadit sub humana prouidentia. ¶ Dicimus secundò. Quòd quando aliquis in foro exteriori iudicatur irregularis, etiam si non sit irregularis coram Deo: nihilominus debet se gerere in exterioribus tanquā tanquam irregularis sub pœna peccati mortalis. Probatur, quia excommunicatus in foro exteriori debet se gerere tanquam excommunicatus in rebus exterioribus & publicis, etiam si coram Deo non sit excommunicatus. Ratio est, quia ille tenetur obedire sententiæ iustæ iudicis in re graui, esset enim scandalum oppositum facere: sed idem est iudicum de irregularitate: ergo tenetur homo se gerere tanquam irregularis in publico. Dicimus tertio, quod ad diffiniendum in foro conscientiæ. Vtrum ex homicidio vel mutilatione incurratur irregularitas: impertinens est quod sequatur ex peccato mortali vel veniali, & quod sit peccatum ratione obiecti per se vel ratione circunstantiæ. Probatur istud documentum & declaratur: quoniā quoniam potest sequi irregularitas homicidij ex actu iusto & bono, vt patet in iudice & in defendente amicum, qui incurrunt irregularitatẽ irregularitatem coram Deo si occidant: potest etiam sequi ex peccato mortali, vt patet in eo qui se vindicans occidit hominem. Potest etiam sequi ex peccato veniali, vt patet in eo qui occidit hominem, dum venialiter peccat defendendo amicum motu irę, qui motus fuit peccatum veniale.
Dicimus quarto. Quòd consideratio rei licitæ vel illicitæ cui dat operam is qui occidit, solet esse vtilis ad inuestigandum rationem peccati voluntarij directè vel indirectè: quæ quidem ratio voluntarij non se habet impertinenter ad irregularitatẽ irregularitatem , sed per se quanuis non adæquatè: quia bene sequitur, voluntariè aliquis occidit directè vel indirectè: ergo incurrit irregularitatem.
Dicimus quinto. Quòd quando ad irregularitatem requiritur peccatum voluntarium directè vel indirectè, nunquam incurritur ex solo peccato veniali ex indeliberatione. Ratio est, quia illud non est voluntarium directè vel indirectè, & idcirco quanuis esset illud peccatum mortale ex obiecto: non incurritur irregularitas coram Deo, si non esset simpliciter deliberatum.
Dicimus sexto. Quòd irregularitas potest consequi ex peccato veniali ex obiecto, si est simpliciter voluntarium, sed tamen tunc erit mortale ex circunstantia. Vt v. g. si quis ex gula quæ est peccatum veniale ex obiecto, exponat se periculo occidendi & occidat postea: erit irregularis, etiam si quā do quando occidit sit fræneticus. Ratio est, quia iam ipsa gula fuit peccatum mortale ex circunstantia.
Dicimus vltimo, quòd irregularitas quæ habet purè rationem pœnæ propter culpā culpam , nunquam incurritur coram Deo propter solum peccatum veniale. Probatur, quoniā quoniam alias esset excessiua & iniqua pœna.
Ex dictis sequitur vnum corollariũ corollarium vniuersalissimum. Nulla irregularitas ex homicidio vel mutilatione incurritur ex operatione quæ sit peccatũ peccatum veniale, nisi aliàs etiā etiam sequeretur absque omni culpa. Hoc patet etiā etiam inductiuè neq; neque enim dabitur instantia.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum argumentum respōdetur respondetur , quòd illud verbum, debet, significat perfectam rationem debiti sub reatu peccati mortalis, vnde ex peccato veniali vt sic non sequitur irregularitas.
Ad secundum argumentum respōdetur respondetur , quod non omne peccatum veniale est simpliciter voluntarium: sunt enim peccata venialia ex indeliberatione actus. Quando vero fuerit peccatum veniale perfectè voluntarium, tũc tunc vt incurratur irregularitas oportet quod homo præuideat vel præuidere debeat, quod ex illa actione sequitur homicidium, & tunc si nihilominus operetur efficietur mortale peccatum ex circunstantia: nisi in casu quo poterat occidere absque omni culpa. V. g. quando aliquis defendens amicum venialiter peccat.
Ad tertium argumentum respōdetur respondetur , quod ille clericus non incurrit irregularitatem ex eo quod peccat venialiter suscipiendo officium, sed quando postea exercendo officiũ officium occidit vel mutilat incurrit irregularitatem, etiam si iustè & sanctè occidat vel mutilet, vnde ex illo peccato veniali non incurritur irregularitas.
Ad quartum argumentum respondetur, | quod occisio quæ sequitur ex ira quæ est tantũ tantum veniale peccatum in foro conscientiæ, reputabitur simpliciter casualis, quanuis non sit purè casualis: quoniā quoniam habet aliquid de volũ tario voluntario secundũ secundum quid ex indeliberatione volũ tatis voluntatis . Cæterum antecedens argumenti pro maiori, non est vniuersaliter verũ verum , nisi apponatur alia exceptio, scilicet quādo quando præuidetur occisio futura mediatè ex operatione mea mihi licita propter præstātiorẽ præstantiorem finem: sic enim excusamus ab irregularitate clericos vel monachos exhortantes milites ad bellum iustum. Similiter excusatur ab irregularitate qui implorat aliorum auxiliũ auxilium ad defensionem patris, etiam si illi occidāt occidant aggressorem, dummodo ille non occidat vel non concurrat.
DVbitatur tertio, circa secundā secundam conclusionem. An ille qui dat operā operam rei illicitæ, ex qua sequitur mutilatio vel occisio hominis, incurrat semper irregularitatem.
Arguitur primo pro parte affirmatiua. Ex cap. dilectus. de homicidio. vbi quidam capellanus excusatur ab irregularitate, quoniā quoniam dabat operā operam rei licitæ, equitando videlicet. Hinc sumunt argumentũ argumentum Canonistæ à cessante ratione & causa, quod nos dicimus à cōtrario contrario sensu, ergo si daret operā operam rei illicitæ incurreret irregularitatẽ irregularitatem . ¶ Arguitur secũ do secundo . Ex cap. ex literis. el 2. de homicidio. vbi etiā etiam excusatur quidā quidam monachus ab irregularitate: quia dabat operā operam rei necessariæ & vtili: ergo si non daret operā operam rei licitæ incurreret irregularitatem. Similiter in cap. tua nos. excusatur quidā quidam monachus qui pietatis gratia aperuit ferro tumorem gutturis cuiusdā cuiusdam mulieris, cum esset expers in arte: quæ tamen mulier postea mortua est. Ergo si non pietatis gratia, sed cupiditatis curasset illā illam , incurreret irregularitatẽ irregularitatem . ¶ Propter hæc argumẽta argumenta , & alia multa similia, est prima sentẽtia sententia multorũ multorum Iurisperitorũ Iurispertorum vniuersaliter asserentiũ asserentium , quod qui dat operā operam rei illicitæ manet irregularis, si ex illa operatione sequatur mors, quā uis quanuis adhibeat plurimũ plurimum diligentiæ ne cōsequatur consequatur mors. Eandẽ Eandem sententiā sententiam tenet Syluest. in verb. homicidiũ homicidium . 2. §. 2. reg. 3. & Caiet. in hoc loco, imo D. Tho. videtur esse huius sententiæ, dum ait, dupliciter homicidij reatũ reatum posse incurri: vno modo quando aliquis dat ope ram rei illicitæ quam vitare debebat: altero modo quando non adhibet sufficientẽ sufficientem diligentiā diligentiam , etiam si det operam rei licitæ, ergo sunt duo modi differentes cōtrahendi contrahendi irregularitatẽ irregularitatem quorũ quorum vterq; vterque sufficit sine altero. Item D. Tho. in ipsa. 2. cōclus conclus . disiunctiua, satis apertè hoc asserit, & in 4. sent. d. 25. q. 2. artic. 1.Secũda Secunda sententia, est in alio extremo quod quantũcunq; quantumque aliquis det operam rei illicitæ, non incurrit irregularitatem si adhibet sufficientem diligentiā diligentiam ne sequatur occisio vel mutilatio. Hanc docuit M. Cano dum interpretaretur D. Tho. in 1. 2. q. 73. ar. 8. vbi D. Tho. videtur eandem sententiā sententiam tenere: dicit enim quod propter negligentiā negligentiam cōsiderādi considerandi , imputantur homini ad pœnam nocumẽta nocumenta quæ sequũtur sequuntur si dabat operā operam rei illicitę. Eandem sententiā sententiam sequuti sunt postea quidam Theologi, inter quos fuit M. Peña. ¶ Tertia sententia tenet, quod qui dat operam rei illicitæ quæ natura sua est læsiua & ad mortem tendens, incurrit irregularitatem, quātũuis quantumuis adhibeat sufficientẽ sufficientem diligentiā diligentiam : si autem dabat operam rei illicitæ quæ ex natura sua non habet ordinem ad mortem vel ad læsionẽ læsionem , non incurrit irregularitatem: si tamen adhibeat sufficientẽ sufficientem diligentiā diligentiam ne ex alijs circunstantijs sequatur mors aut mutilatio. Exemplũ Exemplum primi habetur expressè in cap. fin. de homicidio in. 6. vbi quidā quidam iudicatur incurrisse irregularitatem qui mādauit mandauit seruo suo vt verberaret quem piam non tamen occideret: eo quod ipse verberatus post ea mortuus est. Exẽ plum Exemplum secundi sit in clerico qui proficisceretur ad negotiationem sibi prohibitā prohibitam , & forte in via iacentem cōclucauit conclucauit & occidit, iste non erit irregularis si adhibuit sufficientem diligentiam ne ex aliqua circunstātia circunstantia sequeretur occisio. Hanc sententiā sententiam tenet Soto lib. 5. de Iustitia. q. 5. artic. 9. & Couar. vbi supra par. 2. §. 4. nu. 10. & citat in eandem sententiam Castr. in lib. 2. de potest. leg. pœn. c. 14. citat in eandem sententiā sententiam Ancharranum, & Villadiego. ¶ Quarta sententia, est Nauar. vbi supra. nu. 221. & super capit. fin. 14. q. 6. circa finem. quod si qui dabat operam rei illicitæ, intendebat illam facere, incurrit irregularitatem, etiam si illud opus non sit ex natura sua læsiuum neque ad mortem ducens: & ponit exemplũ exemplum , si quis persuadeat socio vt | ingrediatur vineam & furetur vuas uvas & forte erat ibi canis custos vineæ & momordit ingredientem & mortuus est: tunc ille persuasor manet irregularis.
PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Prima sententia non est nobis verosimilis, etiam in foro exteriori. Ex hoc quidem optimè probat Couar. vbi supra, vbi ponit multa exempla in quibus videtur ridiculum quod incurratur irregularitas: quia dabat operam rei illicitæ: sed sit exemplum. Si medicus peritissimus curaret diligentissimè episcopum intendens accipere pro pretio beneficiũ beneficium ecclesiasticum, sequeretur, quod iste incurreret irregularitatem quod videtur ridiculum. Probatur sequela, quia ille dabat operam rei illicitæ, erat enim simoniacus. Similiter sequeretur quod fornicarius, si forte mulier moreretur in actu fornicandi vel etiam ex partu qui causatus fuit ex fornicatione. Præterea illa sententia, est cōtra contra ius Canonicum, vt patet ex cap. tua nos. de homicidio, vbi monachus ille condemnatur quidem de culpa, quia vsurpauit officium Chirurgi quod erat illicitum monacho: sed excusatur ab irregularitate: quia cum esset peritus in arte chirurgiæ adhibuit sufficientem diligentiam, ne illa mulier moreretur. Hoc ipsum colligitur ex cap. quanto. 50. dist. vbi excusatur ab irregularitate latro, qui ducebat equos ex furto, quibus in via concultam mulierem occidit.
Secunda cōclusio conclusio . Tertia sententia videtur probabilior quàm secunda. Probatur, quia secunda sententia vix potest respōdere respondere huic argumẽto argumento . Videlicet quod ipsa iura duplicem casum distinguunt ad incurrendā incurrendam irregularitatem: alterũ alterum si quis dabat operam rei illicitæ. Alterum, si non adhibuit sufficientẽ sufficientem diligentiam, etiam si daret operam rei aliâs licitæ. At vero secunda sententia omnia vniuersaliter reducit ad negligentiam considerandi: siue quis det operam rei illicitæ, siue licitæ, ergo non est cōformis conformis iuri Canonico quod sæpe distinguit, si dabat operam rei illicitæ vel licitæ. Cæterũ Cæterum tertia sentẽtia sententia explicat ius Canonicũ Canonicum , & distinguit si quis dabat operā operam rei illicitæ, quæ ex natura sua nociua est, incurrit irregularitatem: quanuis adhibeat diligẽtiā diligentiam , ergo hæc sentẽtia sententia cōformior conformior est iuri Canonico, ac proinde probabilior.
Tertia cōclusio conclusio . Nihilominus secũda secunda sentẽtia sententia probabilis est. Et argumẽto argumento facto possumus respōdere respondere , quod non inuenietur in iure Canonico, vbi diffiniatur, quod aliquis incurrat irregularitatẽ irregularitatem , solũ solum quia dabat operā operam rei illicitæ: sed quia cum daret operā operam rei illicitæ, negligens fuit vel præsumitur fuisse in cōsiderandis considerandis nocumentis. Vt patet in. c. fi. de homicidio. lib. 6. vbi dicitur: quod quia quidā quidam mandā do mandando in culpa fuit, & hoc euenire posse, debuit cogitare, irregularis fuit. Et huic cōsonat consonat doctrina D. Tho. in 1. 2. vbi supra. Sed notandum est in fauorẽ fauorem huius sententię, quod ille qui dat operā operam rei illicitæ, merito præsumitur negligens in cōsiderādis considerandis nocumẽtis nocumentis , quæ inde possunt sequi: maxime si res illicita est talis naturæ, vt ex ea possit sequi tale nocumentũ nocumentum . Vt in. c. suscepimus. de homicidio. ponitur exemplũ exemplum , & idcirco merito in foro exteriori iudicabitur ille irregularis. Quod si re vera apposuit omnem diligentiā diligentiam , non erit irregularis corā coram Deo iuxta secundā secundam sententiā sententiam . V. g. si in hastiludio non maneret irregularis secularis, qui fortè occidit corriualẽ corriualem . Similiter si clericus se intromitteret in hastiludiũ hastiludium cum simili diligentia non maneret irregularis: quāuis quamuis in foro exteriori iudicaretur iste irregularis: quia dabat operā operam rei illicitæ, ex qua poterat sequi illud nocumentum: eo quod ille præsumitur negligens. Et hoc cōfirmari confirmari potest, ex. d. c. tua nos. ¶ Quarta conclusio. Sentẽtia Sententia illa vltima non est probabilis, vt ipsemet casus præ se fert. Et cap. tua nos. conuincit, &c. quādo quando . 15. d. Imo ipse Nauar. vbi supra nu. 215. dicit, quod clericus, qui in bello pugnat, vt exhortetur milites, non manet irregularis, si tamen ipse per se non occidat. Et tamen certũ certum est quod dat operā operam rei illicitæ pugnando. Non ergo sufficit ad incurrendā incurrendam irregularitatem, quod aliquis ex intentione det operā operam rei illicitæ. ¶ Ad argumenta in oppositum ad primũ primum respōdetur respondetur , quod argumentũ argumentum à cōtrario contrario sensu vel à cessante causa & ratione, non est validum: nisi quādo quando causa est adęquata alicuius effectus: quod sub alijs terminis docet Arist. li. 1. Post. tex. 20. dum dicit: si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis. Quod etiā etiam debet intelligi de causa adæquata. Nunc autẽ autem in propo| sito non est causa adæquata, quare aliquis excusetur ab irregularitate: quia dat operā operam rei licitæ. Potest enim dare operā operam rei licitæ, & manere irregularis ꝓpter propter negligentiā negligentiam considerādi considerandi nocumẽtũ nocumentum quod poterat sequi. Similiter non est causa adæquata quod aliquis cō trahat contrahat irregularitatẽ irregularitatem , quia dabat operā operam rei illicitæ, vt patet in casibus cōfutationis confutationis primæ & quartæ sentẽtiæ sententiæ . ¶ Ad secundũ secundum argumentũ argumentum respōdetur respondetur , quod ca. tua nos. potius ꝓbat probat oppositũ oppositum . Nam ille monachus dabat operā operam rei illicitæ exercẽdo exercendo officiũ officium chirurgi sibi prohibitũ prohibitum in. c. sententiā sententiam . ne cler. vel monachi. Et per hoc patet ad alia argumẽta argumenta , quæ fiũt fiunt ex alijs capitulis iuris Canonici. Ad D. Tho. respō detur respondetur , quod illius disiũctiua disiunctiua est intelligẽda intelligenda pro altera parte, quādo quando aliquis dabat operā operam rei illicitæ: quæ ex natura sua tendebat ad læsionẽ læsionem . Et tunc quantũlibet quantumlibet aliquis adhibeat diligẽtiā diligentiam manebit irregularis, si sequitur occisio vel mutilatio ex sua actione. Et hoc iuxta tertiā tertiam sententiā sententiam . At vero iuxta secundā secundam sententiā sententiam non erit irregularis corā coram Deo, quāuis quamuis in foro exteriori iudicetur irregularis. v. g. in exẽ plo exemplo posito. Si clericus in hastiludio vel torneamẽtis torneamentis quæ licita sunt secularibus: ille tamen occidat vel mutilet, manebit irregularis, quia dabat operā operam rei illicitæ, ex qua poterat sequi tale nocumentũ nocumentum . Secularis autẽ autem non manebit irregularis, si non fuit notabiliter negligẽs negligens in cōsiderādo considerando nocumẽto nocumento quod inde sequutum fuit.
IAM vero in tertia parte huius tractatus breuiter agendum est de irregularitate quatenus consequitur ex mutilatione actiua. Etenim in Clemen. vnica. de homicidio æquiparātur æquiparantur mutilatio & homicidium quantũ quantum ad irregularitatẽ irregularitatem : nisi forte fiat causa sanitatis, tũc tunc enim ipse chirurgus non manet irregularis: & ita receptũ receptum est secundũ secundum cōmunem communem sententiā sententiam doctorũ doctorum . Difficultas tota est in definiendo, quid intelligatur nomine mẽ bri membri , quādo quando dicitur in iure quod mutilās mutilans , hoc est membrũ membrum scindens, manet irregularis. De qua re mirum est, quàm variæ sunt sententiæ. Sed nobis hac parte placet sententia Couar. in 3. par. relect. citatæ in princip. nu. 8. & 9. quæ consistit in vnico dicto, scilicet, quod nomine mẽbri membri simpliciter, vt colligitur ex Aristot. lib. 1. de partibus anim. c. 5. intelligenda est illa pars animalis, qua exercetur specialis operatio: & distincta ad perfectionẽ perfectionem totius ordinata. V. g. pes ad ambulandum, manus ad operationem, oculus ad visionem, auris ad auditionem, lingua ad loquendum. Sed de genitalibus non est ita certum. Quidam enim aiunt quòd quanuis sit irregularis qui sibi met abscindit virilia: vt habetur in. c. si quis partem, dist. 55. tamen ibidem etiā etiam censetur irregularis: qui sibi abscindit partem digiti: & nihilominus cōstat constat , quòd si alter abscinderet partem digiti alterius, non maneret ipse irregularis. Quapropter videtur, quod ius in odium atrocitatis erga seipsum, voluerit apponere talem irregularitatẽ irregularitatem abscindenti sibi virilia & partem digiti. Non igitur qui alteri abscindit genitalia manebit irregularis. Nihilominus nobis est probabilior sententia, quòd ille manebit irregularis. Probatur, quia ille abscindit membrũ membrum simpliciter: nam ea pars ordinata est à natura ad specialem operationem, scilicet, ad generationẽ generationem sibi similis: quæ est maxima perfectio viuentis. Tunc enim vnumquodq; vnumquodque animal perfectum est quando potest generare sibi simile. Igitur manebit irregularis qui ita proximum læserit vt omnino genitalia absciderit. Hic autem non facimus mentionem de membris interioribus, scilicet, de corde & epate & pulmonibus: quia hæc mẽ bra membra non possunt abscindi nisi occidatur homo. Hæc diffinitio membri simpliciter, videtur confirmari ex dicto Apostoli ad Roman. 12. Sicut enim in vno corpore multa membra habemus, non autem omnia membra eũdem eundem actum habent, &c. Vbi satis apertè insinuat, quod ad rationem membri pertinet habere specialem operationem.
Ex hac doctrina infertur. Primo, quod si quis abscinderet alteri auriculam, hoc est cartilaginem extrinsecam, non manet irregularis: quia non abstulit organum auditus. Inferunt etiam aliqui, quòd non manet irregularis qui abscindit mulieri māmillam mammillam : eo quod non est membrum ad specialem operationem. Sed oppositum sentit Baldus in. l. data opera. C. qui accusare non possunt. numer. 75. & in hac parte videtur nobis ista sententia probabilior. Et ratio est, quia māmilla mammilla mulieris habet specialem ope| p. 376 rationẽ opera tionem , scilicet sanguinem decoquere quousque conuertatur in lac necessarium ad nutritionem infantis: quæ operatio necessaria est ad perfectionem humanæ speciei.
Infertur tertiò, quod si aliquis abscidit digitum alteri, non est irregularis. Ratio est quia digitus non est membrum simpliciter sed pars membri. Hoc est contra Caiet. quæ stione sequenti. art. 1. & cōtra contra Soto lib. 5. de Iustitia & iur. quæst. 2. art. 1. existimāt existimant enim digitum esse membrum principale contra communem opinionem. Imo vero infertur quartò, quòd non manebit irregularis qui absciderit tres digitos principales alteri, scilicet, pollicem, indicem & medium. Et ratio est quia ille homo dicetur mancus: sed non mutilatus mẽbro membro : quia simpliciter non est abscisa manus. Hoc corollarium est contra aliquos Iuristas & Theologos, qui existimant vniuersaliter esse verum, quod si quis percussione alterum facit irregularem: ipse manet irregularis. Ita tenet Syluest. verbo, homicidium. 3. ¶ Infertur quintò, quod non est irregularis ille, qui percussione aut læsione fecit membrum alterius inutile & omnino aridum. Ratio huius est, sicut & præcedentium, quoniam irregularitas est impedimentum iure Pontificio introductum, ergo non debet incurri nisi in casibus expressis ab ipso iure. At vero iura non dicunt, si quis membrum are fecerit, vel inutile reddiderit, manebit irregularis: sed si quis mutilauerit membrum sit irregularis. At vero mutilare propriè, sicut notat glos. super Clement. si furiosus. est membrum omnino separare à corpore. Igitur ille non manebit irregularis quantumcunque læserit, si tamen non abstulit membrum à corpore. Hæc vera doctrina est contra Panormit. capit. cum illorum. de sententia excommunicationis & contra Syluest. vbi supra. Et nobiscum sentit Nauarrus in Manuali cap. 27. à numero 206. Vbi optimas rationes facit contra Caietanum & Soto. Notat tamen ipse, quod quando quis alium facit irregularem sua percussione, manet aliquando etiam ipse irregularis irregularitate, quæ sequitur ex delicto, quando delictum est notorium: non quia fecit alium irregularem. Appellat autem delictum notorium, quod notorietate facti nulla ratione potest celari, vel notorietate iuris, quando iam aliquis condemnatus est per sententiam in iudicio publico: Dicitur vero irregularis ex delicto publico. Verbigratia, quando irregularitas consequitur ex continuata fornicatione notoria, vel ex adulterio vel ex quolibet delicto maiore & notorio, propter quod mereatur homo deponi. Vt explicat Nauarrus supra numer. 248.

¶ Jam verò in quarta parte huius tractatus agendum est de dispensatione irregularitatis.

DVbitatur primo, ante omnia vniuersaliter, an nomine censuræ intelligatur irregularitas, ita vt cum in bullis Cruciatæ conceditur confessoribus, vt possint absoluere à qualibet censura intelligatur etiā etiam irregularitas. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Ex Innocent. Tertio. capit. quærenti. de verborum significatione. vbi ait quæ renti quid per censuram intelligatur cùm huiusmodi clausulam in nostris literis apponimus: respondemus quòd nomine censuræ non tantùm debet intelligi interdicti: sed etiam suspensionis, & excommunicationis sententiæ. Ecce vbi Pontifex nullam facit mentionẽ mentionem irregularitatis, nomine censuræ, ergo non intelligitur illo nomine. Nam aliâs Pontifex fuisset diminutus.
Secundo arguitur. In ipsis bullis Cruciatæ, vbi conceditur absolutio à qualibet censura, non conceditur dispensatio super irregularitate. Probatur, quia absolutio propriè non fit de irregularitate, sed dispensatio: vt patet ex vsu ecclesiastico. Sic enim loquuntur Prælati etiam Religionum, Dispenso tecum super omni irregularitate, ergo non eo ipso quòd cōceditur conceditur absolutio ab omni censura, conceditur etiam dispensatio irregularitatis.
Tertiò arguitur. Quia non est consuetudo neque stylus curiæ Romanæ, vt dispensatio super irregularitate, intelligatur in vniuersali clausula, ergo non est intelligenda talis dispensatio in Bullis, cùm in illis di| citur, quod confessarius possit absoluere ab omni censura.
Ad hoc dubium communis sententia Iuristarum est negatiua. Ita tenet Nauarrus in Manuali, cap. 27. num. 192. & 249.
PRO decisione sit prima conclusio. Irregularitas quæ tantum incurritur propter culpam quasi pœna ipsius, intelligitur nomine cẽsuræ censuræ ecclesiasticæ. Hanc sentẽtiā sententiam docuit in hac schola Salmantina Magister Cano & postea sequutus est illam. Soto in 4. Sententiarum, distinctione. 22. quæstione. 3. artic. 1. & multi alij Theologi moderni. Et probatur primo, quoniā quoniam censura propriè loquendo est quædam notatio & punitio, qua malefaciens punitur propter aliquam culpam: sed quædam irregularitates sunt notatio quædam & punitio propter aliquam culpam, ergo illæ veniunt intelligendæ nomine censuræ. Explicatur minor. Quando aliquis suspensus vel excommunicatus celebrat, manet irregularis propter culpam quam commisit: & tunc irregularitas est propriè censura.
Secundò probatur. Nam in quibusdam Bullis dicebatur, quod cōfessor confessor possit absoluere ab omni excommunicatione suspensione & interdicto & ab omnibus alijs censuris & pœnis ecclesiasticis. Ergo in istis Bullis dabatur facultas absoluendi à quibusdam irregularitatibus. Probatur consequentia. Quia nullæ sunt aliæ censuræ præter illastres: nisi quædam irregularitates.
Tertiò, in quibusdam Bullis etiam cruciatis olim, dum numerabantur casus qui concedebantur confessoribus, ponebatur talis exceptio, scilicet, excepto homicidio voluntario (Porque el tal homicidio esta reseruado quanto a la irregularidad.) Ergo omnes aliæ irregularitates propter culpam, concedebantur confessoribus quibus cōmittebatur committebatur facultas absoluendi ab ipsis culpis.
Et confirmatur. Nam in alijs Bullis olim dicebatur, quòd conceditur facultas absoluendi ab omnibus censuris & pœnis ecclesiasticis, etiam si requirant specialem mentionem sui & non includantur in vniuersali clausula. Quod quidem videtur esse adiectum propter eos qui dicunt nullam irregularitatem includi in generali clausula. Præ dictas Bullas ego vidi. Est tamen obseruandum nostris temporibus, quod in Bullis cruciatis, quæ dimanauerunt à Sede Apostolica à tempore Pij Quinti, fit mentio solum facultatis absoluendi ab omni censura, atque ita volumus qui sequimur istam sententiam, quod nomine censuræ intelligantur omnes illæ irregularitates, quæ impositæ sunt directè propter aliquam culpam. Nam contingit quod aliqua irregularitas contrahatur ex actu qui est culpa: non tamen est directè pœna propter culpa, qualis est irregularitas, quæ contrahitur quando quis alterum occidit iniquè: tunc enim irregularis manet, non quia iniquè occidit, sed quia occidit voluntariè. Sicut manet irregularis iudex qui iustè occidit.
Obseruandum est secundo circa Bullas cruciatas, quòd qui habuerit vltimam Bullam cruciatam gaudebit omnibus priuilegijs præcedentium Bullarum non cruciatarum ante Pium Quintum concessis. Et ratio est: quia omnes aliæ bullæ nũquam nunquam sunt reuocatæ, sed tantum suspensæ præterquàm quantum ad illam clausulam. quòd religiosi & alij sacerdotes possint oua comedere in quadragesima. Hæc enim clausula vniuersaliter reuocata est à Pio Quinto. At vero omnes aliæ Bullæ cruciatæ reuocatæ sunt prorsus à Pio Quinto in prima Cruciata, quam ipse concessit. Cæterum aliæ Cruciatæ quæ post ipsum emanauerunt secum afferunt clausulam reuocatiuam, seu potius limitantem, ita vt non liceat gaudere gratijs & facultatibus illic concessis nisi intra annum prædicationis, & statim expirant.
Ex quo sequitur, quod ipse commissarius Cruciatæ non reualidat antiquas illas cruciatas: quia non datur illi facultas reualidandi nisi tantum illas quas ipse suspendit. Suspendere autem non potest nisi eas Bullas, quæ adhuc habent effectum: quales sunt Bullæ sanctæ Catherinæ & redemptionis captiuorum: & aliæ similes & etiam personales facultates.
His suppositis ad primum argumentum respondetur, quod Pontifex non dixit exclusiuè, quod tantum illa tria intelligebantur nomine censuræ: sed quod illa tria intelligebantur, ratio autem quare non fecit men| tionem irregularitatis, duplex est. Altera quia irregularitas non est censura secundùm totam latitudinem, vt patet in irregularitate bigamiæ & homicidij. Altera vero ratio est, quia ibi Pontifex solum intendebat numerare illas censuras, quibus iudices ecclesiastici solent compellere rebelles, vt ex ipso literæ contextu patet. Cæ terùm irregularitas nunquam est censura posita ab aliquo iudice ecclesiastico, sed ab ipso iure. Quare non oportuit facere illius mentionem.
Ad secundum respondetur, quòd circa irregularitatem, quę propriè est pœna propter culpam, bene potest confessarius vti verbo absolutionis, ita vt dicat, ego te absoluo ab omni censura irregularitatis: imo ineptè dixerit, ego dispenso tecum super irregularitate: nisi forte ex speciali commissione prælati sibi fuerit commissa dispensatio.
Ad tertium negatur antecedẽs antecedens . Imo quotiescunque conceditur in curia Romana facultas absoluendi ab omni censura: conceditur etiam facultas absoluendi à quibusdā quibusdam irregularitatibus: quæ nihil aliud sunt, quā quam censuræ propter aliqua peccata.
DVbitatur secundò, An irregularitas propter homicidiũ homicidium sit reseruata Summo Pontifici? Hoc dubium mouemus ad explicandum decretum Concilij Tridentini Sessione. 24. cap. 6. vbi in hunc modum dicit. Liceat episcopis in irregularitatibus omnibus & suspensionibus, excepta ea quæ oritur ex homicidio voluntario, & exceptis alijs deductis ad forum contentiosum, dispensare. Hoc in loco concedit episcopis Concilium ordinariam facultatem ad dispensandum in irregularitate quæ oritur ex occulto delicto: vna excepta irregularitate, quæ oritur ex homicidio voluntario. Sed difficultas est de irregularitate, quæ oritur ex occisione hominis iusta & licita.
Caietanus in verbo irregularitas in summa dicit, quòd ille qui habet facultatem ad tollendam irregularitatem, quæ oritur ex homicidio casuali, habebit etiam facultatem ad tollendam irregularitatem prouenientem ex occisione hominis voluntaria, licita tamen: non obstante quod in tali con cessione prohibeatur dispensatio super irregularitate proueniente ex homicidio voluntario. Ratio Caietani est: quoniam hæc limitatio tantùm habet locum in irregularitate quæ prouenit ex homicidio voluntario iniquo. Etenim huiusmodi occisio propriè & simpliciter dicitur homicidium. Eandem sententiam & propter eandem rationem sequitur summa Armilla in verbo irregularitas. Eandem sententiam sequitur Couarruuias in relectione supra citata in 2. parte. licet propter aliam rationem, videlicet, quia homicidium quod committitur sine culpa, reputatur in iure casuale. Secundùm istos doctores dicendum est consequenter, quòd episcopus potest dispensare super omni irregularitate proueniente ex qualibet licita occisione hominis: sicut potest dispensare super irregularitate proueniente ex homicidio casuali, propter concessionem sibi factam in decreto Concilij: & illa exceptio ibidem facta de homicidio voluntario tantùm intelligenda est de homicidio voluntario, quod est verè peccatum. Hæc tamen sententia nobis omnino non placet. Imo existimo cum doctissimo Nauarro vbi supra, quòd solus ipse Summus Pontifex potest dispensare super irregularitate proueniente ex occisione hominis voluntaria, quātumlibet quantumlibet iusta & licita. Et quidem ratio Caietani parum valet: quia vt supra diximus, nomine homicidij volũtarij voluntarij in iure Canonico quantùm ad materiam irregularitatis, comprehenditur etiam occisio hominis iusta. Item ratio quæ profertur à Couarruuia non videtur habere fundamentum in iure. Imo irrationabiliter dicitur, quòd quando iudex, data sententia sanguinis, occidit hominem, quod tunc dicatur casuale homicidium. Et ita omnino existimo, quòd nullus episcopus dispensat neque audet dispensare super hac irregularitate, magis quàm super irregularitate bigamiæ: de qua nulla ratione intelligitur episcopis facta copia dispensandi in supradicto decreto. Et ratio est, quia in Cōcilio Concilio intelligitur facta illa exceptio ab illa vniuersali, scilicet quod liceat episcopis dispensare super omni irregularitate proueniẽte proueniente ex delicto occulto, excepta | irregularitate homicidij voluntarij. In qua exceptione intelligo homicidium voluntarium quod est peccatum. Nam aliud homicidium voluntarium, quod non est peccatum, non oportebat excipere: quia non includebatur in vniuersali concessione, sicut non includebatur irregularitas contracta ex bigamia. Vnde neque ista excipitur, & tamen constat, quod episcopus super illam dispensare non potest.
ALtera difficultas est, An episcopus possit dispensare super irregularitate contracta ex delicto homicidij voluntarij occulto, nam si publicum est: omnes conueniunt in hoc, quod Episcopus non potest dispensare.
In hac difficultate, omnino repellenda est sententia Alphonsi de Castro in libro. 2. de lege pœnali asserentis, quòd propter homicidium voluntarium & iniquum, si fuerit omnino occultum: non incurritur aliqua irregularitas. Hæc enim sententia aduersatur dispositioni iuris in cap. finali. de temporibus ordinationum & ordinādorum ordinandorum . & in cap. inquisitioni. de accusationibus. & hic autor singularis est in ista sententia: quāuis quanuis etiam illam tenuerit quidā quidam Vincentius citatus à Syluestro in verbo homicidium. 3. quæst. 8. Ac proinde Couarruuias vbi supra, & Nauarro capit. illo. 27. citato. reprobant istam sententiam tanquam singularẽ singularem & iuri Canonico contrariam. Nam etiam si textus in cap. ex tenore. de temporibus ordinationum. dicat, quod crimina quæ si essent publica punirentur depositione & degradatione: si fuerint secreta, non impediunt ascẽ sum ascensum ad superiores ordines: tamen non fauet hoc prædictæ sententiæ. Quoniam vt aduertit Couarruu. textus non loquitur de criminibus, quæ ipso facto inducunt irregularitatem: quale est homicidium. Sed loquitur de illis, quæ si constarent punirentur in iudicio pœna depositionis & degradationis: qualia sunt grauissima quædā quædam crimina. Hoc supposito respondẽdum respondendum est ad propositam difficultatem.
Prima conclusio. Neque olim ante Concilium, neque modo post Concilium Tridentinum, concessa est episcopis autoritas dispensandi in huiusmodi irregularitate ad suscipiendos sacros ordines: quanuis sit probabile quod ante Concilium poterant episcopi dispensare quo ad minores ordines suscipiendos. Hæc omnia latissime probant Couarruuias & Nauar. supra.
Secunda conclusio. Etiam est probabilis sententia, quod olim ante Concilium Tridentinum poterat Episcopus dispensare quantum ad beneficium simplex retinendum & de nouo obtinendum. Imo aliqui probabiliter existimant, quod etiam quantum ad beneficium curatum retinendum. Hoc colligunt doctissimi Canonistæ ex cap. 2. de clerico pugnante in duello. Tota autem difficultas est, an Episcopus post Concilium gaudeat huiusmodi facultate dispensandi in huiusmodi irregularitate. Nauarrus vbi supra tenet partem negatiuam, & dicit, quod Episcopus non habet talem facultatem, etiam quoad minores ordines suscipiendos: & quo ad beneficium simplex retinendum: sed quod solus Papa potest dispensare quantumlibet homicidium sit occultum. Probat ex eo, quod in præ dicta Sessione dicitur expressè: quòd in homicidio voluntario etiam si fuerit occultum, non liceat dispensare ad ordines sacros suscipiendos: sed talis homicida omni ordine ac beneficio ecclesiastico perpetuo careat. In quo decreto duo verba expenduntur. Alterum est, non liceat: alterum est, careat. Quæ verba secundùm Caietanum in summa in verbo absolutio ab excommunicatione, tollunt potestatem dispensandi. Item in secunda parte eiusdem decreti statuitur, quòd in irregularitate quæ oritur ex homicidio casuali episcopus non potest dispensare, nisi adhibitis quibusdam circunstantijs & conditionibus ibi narratis, ergo cùm limitet Concilium episcopis ipsis autoritatem dispensandi in homicidio casuali: signum est, quod intendebat totam illis autoritatem tollere dispensandi in homicidio voluntario. Eo vel maxime, quod Concilium contraponit homicidiũ homicidium casuale contra voluntarium.
Secundò probatur hæc sententia ex cap. 6. de reformatione, Sessio. 24. vbi cōceditur conceditur facultas episcopis dispẽsandi dispensandi super omni irregularitate proueniẽte proueniente ex delicto occulto, | excepta ea quæ oritur ex homicidio voluntario, ergo Concilium prohibet dispensare super irregularitate homicidij voluntarij quantumlibet occulti. Nihilominus viris doctis nostri temporis videtur, quòd episcopi eandem omnino autoritatem habent dispensandi post Concilium Tridentinum, quam olim habebant ante Concilium ipso iure communi. Ratio illorum est: quoniam Concilium non tollit episcopis apertè istā istam facultatem. Est enim dubia interpretatio literæ Concilij, at verò quæcunque lex noua interpretanda est quantum fieri potest conformiter ad ius commune. Igitur adhuc episcopi habent facultatem, quam antea iure communi habebant. Confirmatur. Res fauorabilis est, quod episcopi habeant istam facultatem, ergo decreta Concilij, si commodè fieri potest, debent interpretari in fauorem episcoporum: atque ita ipsi interpretantur.
Ad primum enim argumentum respondent cum Couar. in loco citato, quòd Concilium in illo cap. 7. non loquebatur de homicidio omnino occulto: sed occulto aliquo modo, scilicet, de illo quod non poterat in iudicio probari. Respondent secundò, quòd synodus in illo decreto tantùm intendebat ostendere difficultatem maximā maximam , quæ debet esse in dispensatione irregularitatis, quæ oritur ex homicidio voluntario: non autem intendebat limitare autoritatem episcoporum quam olim habebant. Et idcirco verbum illud, non liceat, non tollit autoritatem dispensandi, quidquid sit de doctrina Caietani in verbo absolutio ab excommunicatione. Sed aiunt quod denotat quod prælati male facient, si absque grauissima causa dispẽsauerint dispensauerint . Et hoc colligunt ex eo quod synodus ibi, non solum loquitur episcopis, sed cuicunque dispensanti, etiā etiam Summo Pontifici. Imo videtur quòd ex principali intentione loquebatur de dispensatione quæ fit in Romana curia. Et ex hoc respondent ad illud quod obijcitur de homicidio casuali. Dicunt enim, quod Concilium tantum limitat modum dispensandi episcopis super hac irregularitate, quando dispensatio committitur illis à Romano Pontifice. Nihilominus non prohibet, quòd ipsi sua auto ritate dispensent in eo quod antea poterant iure communi: si ab ipsis immediatè petatur dispensatio.
Ad secundum argumentum respōdent respondent , quòd illa exceptio non fit simpliciter à facultate, quam habent episcopi dispensandi in irregularitatibus: sed fit exceptio à facultate illis concessa per illud decretum Concilij. Ita sane quod ex vi illius decreti non possunt dispensare super irregularitate, quæ oritur ex homicidio voluntario occulto. Non tamen ibi negatur, quòd iure communi habeant talem autoritatem dispensandi, saltẽ saltem quantum ad aliquid, scilicet, quantum ad beneficium simplex retinendum & obtinẽ dum obtinendum , & quantum ad beneficium curatum retinendum. Iste modus explicandi Concilium videtur nobis satis perplexus. Quapropter ego crediderim, quod in huiusmodi decretis Concilij Tridentini explicatum est, quod olim erat obscurum & dubium inter doctores secundùm ius commune: & insuper concessa est noua facultas episcopis dispensandi in multis irregularitatibus in foro conscientiæ, super quibus antea dispensandi facultatem non habebant. Et insuper concessa est illis facultas absoluendi à plurimis delictis reseruatis Summo Pontifici.
Sed quæret aliquis, Vtrùm per bullam Cruciatam habeat confessarius electus tantam facultatem absoluendi à peccatis, quantam habent episcopi concessam à Concilio Tridentino, cap. 6. Sessio. 24. Respondetur, quòd non habet tantam facultatem. Primo quidem de crimine hæresis manifestũ manifestum est. Quoniam in ipsa bulla Cruciata excipitur facultas absoluendi: & tamen Concilium Episcopo per semetipsum concedit, quod possit absoluere in foro conscientiæ de crimine hæresis. Deinde quanuis confessarius electus possit absoluere semel ab omnibus alijs peccatis & censuris reseruatis Summo Pontifici: tamen episcopus toties quoties se obtulerit occasio, potest in foro conscientiæ ab huiusmodi peccatis absoluere secundum formam concessam sibi in illo capite. 6. Sessione 24. Qua propter confessarius debet attendere, an delictum sit reseruatum Summo Pontifici vel non. Similiter an excommunicatio sit reseruata vel non. | at vero circa irregularitates non est tantum periculi, quia non est necessarium ad hoc vt aliquis absoluatur à peccatis & recipiat sacramentum Eucharistiæ: quòd absoluatur priùs à censura irregularitatis etiam quando est vera censura. Cæterùm si pœnitens sit clericus & voluerit promoueri ad ordines superiores vel obtinere aliquod beneficium vel ministrare in ordine suscepto: ad ipsum promouendum pertinebit inquirere: an illa irregularitas sit reseruata Summo Pontifici vel non. Vnusquisque enim tenetur scire ea quæ pertinent ad suum statum. Et idcirco ipse confessarius poterit se eximere ab isto onere & remittere pœnitentem, vt consulat doctores circa huiusmodi irregularitates: si confessarius non fuerit certus.
Loading...