# 64 [De homicidio] QVAESTIO LXIIII. De Homicidio. DE hac materia disputant Scholastici in. 4. distin. 15. Alexan. Alen. in. 3. par. quaest. 34. Durandus in. 1. Sent. distinct. 47. quaest. 4. & in 3. Senten. dist. 37. quaest. 1. Magister Soto lib. 5. de iustitia & iure. Summistae in verb. homicidium . & Iuristae in titulis de homicidio. POSTEA considerandum est de vitijs oppositis commutatiuae iustitiae. Et primo considerandum est de peccatis, quae committuntur circa inuoluntarias commutationes: secundo de peccatis quae committuntur circa commutationes voluntarias. Committuntur autem peccata circa inuoluntarias commutationes per hoc, quod aliquod nocumentum proximo infertur contra eius voluntatem . Quod quidem potest fieri dupliciter, scilicet facto & verbo. Facto quidem cum proximus laeditur vel in persona propria, vel in persona coniuncta, vel in proprijs rebus. De his ergo per ordinem considerandum est. Et primo de homicidio per quod maxime nocetur proximo. ¶ Et circa hoc quaeruntur octo. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum occidere quaecunque viuentia sit illicitum. AD Primum sic proceditur. { 1. dist. 39. q. 2. ar. 2. corp. & 3. cont. cap. 112. fin. } Videtur quod occidere quae cunque viuentia sit illicitum. Dicit enim Apostolus ad Roman. 13. "Qui ordinationi Dei resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt." Sed per ordinationem diuinae prouidentiae omnia viuentia conseruantur, secundum illud Psalm. 146. "Qui producit in montibus foe num, & dat iumentis escam ipsorum, ergo mortificare quaecunque viuentia videtur esse illicitum." ¶ 2 Praeterea. Homicidium est peccatum ex eo, quod homo priuatur vita. Sed vita communis est omnibus animalibus & plantis: ergo eadem ratione videtur esse peccatum occidere bruta animalia & plantas. ¶ 3 Praeterea. In lege diuina non determinatur specialis poena nisi pro peccato. Sed occidenti bouem vel ouem alterius, statuitur poena determinata in lege diuina: vt patet Exod. 22. ergo occisio brutorum animalium est peccatum. SED contra est, quod { Lib. 1. c. 20. declinando ad fin. tom. 5. } August. dicit in 1. de Ciuit. Dei. Cum audimus, Non occides, non accipimus hoc dictum esse de fraeneticis: quia nullus eis est sensus, nec de irrationalibus animalibus: quia nulla nobis ratione sociantur. Restat ergo vt intelligamus de homine quod dictum est, Non occides. RESPONDEO dicendum, quod nullus peccat ex hoc, quod vtitur re aliqua ad hoc, ad quod est. In rerum autem ordine imperfectiora sunt propter perfectiora: sicut etiam in generationis via, natura ab imperfectis ad perfecta procedit. Et inde est, quod sicut in generatione hominis prius est viuum, deinde animal, vltimo autem homo: ita etiam ea quae tantum viuunt, vt plantae, sunt communiter propter animalia, omnia autem animalia sunt propter hominem. Et ideo si homo vtatur plantis ad vtilitatem animalium, & animalibus ad vtilitatem hominum, non est illicitum, vt etiam patet per + { Li. 1. c. 5. a med. & ca. 7. to. 5. } Philosophum in 1. Politicor. Inter alios autem vsus maxime necessarius esse videtur, vt animalia plantis vtantur in cibum, & homines animalibus, quod sine mortificatione eorum fieri non potest. Et ideo licitum est & plantas mortificare in vsum animalium, & animalia in vsus hominum ex ipsa ordinatione diuina. Dicitur enim Genes. 1. E"cce dedi vobis omnem herbam & vniuersa ligna, vt sint vobis in escam & cunctis animantibus terrae." Et Gen. 9. dicitur: "Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum." AD primum ergo dicendum , quod ex ordinatione diuina conseruatur vita animalium & plantarum, non propter seipsa, sed propter hominem. Vnde, vt + { Li. 1. cap. 20. in fin. tom. 5. } August dicit in 1. de Ciuit. Dei. Iustissima ordinatione creatoris & vita & mors eorum , nostris vsibus subditur. AD secundum dicendum , quod animalia bruta & plantae non habent vitam rationalem, per quam a seipsis agantur, sed semper aguntur quasi ab alio, naturali quodam impulsu. Et hoc est signum, quod sunt naturaliter serua, & aliorum vsibus accommodata. AD tertium dicendum, quod ille qui occidit bouem alterius, peccat quidem: non quia occidit bouem, sed quia damnificat hominem in re sua. Vnde non continetur sub peccato homicidij, sed sub peccato furti vel rapinae. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est vnica. Licitum est plantas mortificare in vsum animalium & ipsa animalia in vsum hominum. COMMENTARIVS. DVbitatur primo breuiter de veritate conclusionis. Et arguitur primo contra illam. Praeceptum Decalogi vniuersaliter positum est: non occides, ergo nulla occisio est licita. Arguitur secundo ex D. August. super Psal. 102. & refertur. 36. dist. c. qui venatoribus. vbi negat venationem licitam esse, ergo saltem non erit licitum occidere feras syluestres. Propter primum argumentum, Manichaei negabant esse licitum interficere bruta, plantas euelere & mortificare. Et aiebant, statum agricolarum peiorem esse quam vacantium vsuris. In quo errore fuit August. per nouem annos, vt ipse deplorat lib. 3. confess. cap. 3. refert etiam D. Tho. in. 1. Sent. d. 39. q. 2. ar. 2. suo tempore fuisse haereticos, qui dicerent peccatum esse, bruta occidere propter primum argumentum , scilicet, quia diuina prouidentia conseruat illa. Nihilominus conclusio Diui Thomae certissima est non solum lumine naturali: sed etiam lumine fidei, vt patet ex testimonijs citatis in fine articuli. Et confirmatur, quia Gen. 1. dictum est homini vt dominaretur bestijs terrae & piscibus maris & volatilibus caeli: si autem non esset licitum horum occidere aliquod non magis dominaretur illis quam stellis caeli: ergo item in Psal. 8. dicitur, omnia subiecisti sub pedibus eius, qui locus secundum literae corticem intelligitur de ipso Adamo. Sed hoc dominium nihil est aliud quam facultas vtendi rebus istis in proprium vsum, qui non potest esse sine mortificatione viuentium . Ergo &c. Contra istum errorem scripsit postea D. Aug. libr. 6. contra Faustum Manichaeum, & lib. 2. de moribus Manichaeorum, c. 15. & 14. in lib. de haeresibus ad Quod vult deum , haeres. 46. & libr. 1. de ciuit. Dei. ca. 20. ¶ Denique probatur conclusio ratione naturali praeter illam quae est in articulo. quoniam venatio licita est iure naturae, vt docet Arist. 1. Polit. c. 5. & D. Tho. in. 1. par. q. 96. ar. 1. & lib. 2. de regimine principum. c. 6. ergo licitum est saltem occidere feras & animalia syluestria. Et confirmatur. Quia iure naturae agricultura concessa est hominibus, vt patet ex consensu omnium nationum vbi necesse est vt saepe auferatur vita plantae , alioquin homo non poterat vitam propriam substentare. ¶ Ad primum argumentum respondetur ex Diuo Augustino in vltimo loco citato, quod illud praeceptum intelligendum est de hominis occisione, vt explicabitur art. 2. ¶ Ad secundum respondetur, quod Diuus Augustus quando damnat venationem , non damnat illam eo quod ferae occidantur : sed quia est otiosa vel pernitiosa vel periculosa ipsis hominibus. Quod si venatores propriae vitae caueant, licita est venatio ferarum quae vulgo dicitur, monteria. Imo etiam huiusmodi pugna cum bestijs feris si fiat cum sufficienti cautela, licita est & vtilis reipublicae , verbi gratia, quando in plateis publicis equites pugnant cum tauro, hoc enim vtile est reipublicae: vt nobiles animosiores euadant ad defensionem reipublicae. Caeterum aduertendum est, quod ipsis clericis interdicitur huiusmo di venatio vel similis pugna cum bestijs propter decentiam sui status. De qua re videatur c. episcopum . de clerico venatore. &. c. primum . ne cler. vel monach. &. c. quorundam . 24. dist. Verum est tamen vt docet Caiet. in verb. clericorum peccatum, & Syluest. in verb. venatio. quod si absit temeritas & contemptus status ecclesiastici non erit peccatum mortale si clericus vadat aliquando ad venandum , quinimo si hoc raro fiat & animi recreandi gratia, nullum videtur esse peccatum huiusmodi venatio. Intelligimus autem semper in huiusmodi exercitio quod nullum sit periculum vitae, & propterea in Concil. Trid. Sess. 24. de reformat. c. 12. praecipitur clericis vt abstineant ab illicitis venationibus: vbi plane insinuatur quod sint aliquae venationes clericis licitae. DVbitatur secundo circa eandem conclusione ; An esus carnium fuerit licitus, & in vsu ante diluuium ? ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Quoniam Genes. c. 1. concessit Dominus hominibus in cibum plantas, nulla facta mentione animalium , vt deseruirent in cibum hominibus: at vero postea post diluuium Gen. c. 9. dixit Dominus Noe, "omne quod mouetur & viuit erit vobis in cibum quasi olera virentia tradidi vobis omnia." Hinc sumitur argumentum . Igitur signum certum videtur quod homines ante diluuium non vescebantur carnibus, sed oleribus & fructibus arborum : & propterea dixit Deus, quasi olera virentia dedi vobis omnia: ac si diceret, sicut hactenus pasti estis huiusmodi: poteritis deinceps comedere carnes animalium . ¶ Arguitur secundo. Non est verosimile quod si homines ante diluuium vescerentur carnibus, comederent eas crudas more ferarum : sed cum Dominus Gen. 9. tradidit eis potestatem vescendi carnibus, praecipit modum comedendi, scilicet, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis: ergo ante diluuium non comedebant carnes, alias scirent profecto quomodo essent comedendae . ¶ Arguitur tertio ex testimonio D. Tho. 1. 2. q. 102. ar. 6. ad 2. vbi ait, quod post diluuium introductus videtur esus carnium . Et ad Rom. 14. lect. 1. dicit, quod esus carnium primo concessus fuit Noe post diluuium . ¶ Denique arguitur. Nam Dominus antediluuium constituit hominem in quadam vitae simplicitate: sed carnes comedere, videtur pertinere potius ad curiositatem & vitae deli tias, vesci autem plantis & fructibus terrae pertinet ad vitae simplicitatem , ergo ante diluuium non fuit esus carnium. ¶ De hoc dubio sunt variae opiniones. Quidam negant licitum fuisse carnes comedere ante diluuium . Ita tenet Abul. Gen. 1. q. 36. & Gen. 9. q. 1. vbi citat in suam sententiam Boetium in lib. 2. de consolatione , metro. 5. Hanc sequitur Lyran. super vtrunque locum Genes. Alij vero aiunt fuisse quidem licitum ante diluuium carnes comedere: quia nulla lege prohibebatur, sed non erat in vsu. Alij dicunt, fuisse licitum & in vsu. Hanc sequitur Magist. Victoria in relectione de temperantia. hanc tenet Magist. Soto lib. 5. de iustit. quaest. 1. art. 1. PRO decisione veritatis sit prima conclusio . Procul dubio licitus fuit esus carnium ante diluuium. Haec videtur esse D. Tho. 1. 2. q. 103. ar. 1. ad 4. vbi ait, quod distinctio animalium mundorum & immundorum fuit ante legem scriptam, quantum ad sacrificiorum oblationem, non tamen quantum ad esum, siquidem animalium esus nulla lege erat prohibitus. ¶ Deinde probatur ratione. Quoniam ratio artic. D. Tho. probat, quod licitum est homini iure naturae carnes comedere: sed ante diluuium nulla fuit lex quae prohiberet esum carnium, ergo licitum erit. Probatur minor. Quia nullibi reperitur tale praeceptum positiuum: eo vel maxime quod status legis naturae contentus erat naturalibus praeceptis, excepto quod semper fuerunt praecepta fidei, spei, charitatis: haec enim praecepta non excluduntur a Theologis cum dicunt, quod in statu legis naturae tantum erant praecepta naturalia. Et ratio est. Quoniam praecepta virtutum Theologicarum sunt intrinseca homini in ordine ad finem supernaturalem : vnde quodammodo dici possunt connaturalia respectu finis supernaturalis. Secunda conclusio. De facto ante diluuium fuit esus carnium . Probatur. Quoniam ante diluuium erant sacerdotes offerentes sacrificia, immolantes agnos & alia animalia, vt patet ex hostia quam obtulit Abel ex primogenitis ouium: sed sacrificium Deo gratum debet offerri ex illis rebus quae apud homines in pretio aliquo habentur: at vero si carnes animalium nullius pretij erant apud homines, non esset Deo sacrificium gratum, er go licitus erat huius esus carnium. Et confirmatur. Quoniam apud omnes nationes fuit receptum, vt aliqua pars sacrificij cederet in vsum sacerdotum: at vero si sacerdotes non comedebant carnes, nullius vsus erat apud illos sacrificium mactati animalis, ergo. Confirmatur secundo. Quoniam pluris aestimabatur & magis gratum erat Deo sacrificium de pinguioribus animalibus, quam de macilentis, vt patet in hostia quam obtulit Abel: at vero si non erant maioris vtilitatis apud homines agnus pinguis quam macilentus , nulla esset ratio quare esset magis gratum pingue quam macilentum sacrificium Deo: ergo. ¶ Denique. Post peccatum concupiscentia erat inordinata: igitur non est credendum quod homines compescerent appetitum comedendi carnes, esset enim maxima abstinentia in ipso vulgo: quinimo est maxime credibile quod propter nimiam comestionem carnium fuerunt ante diluuium homines valde luxuriosi. Propter quod dicitur in Scriptura, quod omnis caro corruperat viam suam super terram, & propterea venit diluuium super terram. Tertia conclusio . In statu innocentiae ante peccatum , valde probabile est quod homines non vescerentur carnibus. Ita tenet Magister Soto vbi supra . Et ratio est. Quia tunc nulla esset necessitas comedendi carnes, & homines fuissent tunc vsque adeo recti, vt non comederent quidquam absque necessitate: eo vel maxime quod fructus terrae essent optimi & maxime delectabiles ad vescendum . Sed in oppositum potest esse obiectio, quod ante peccatum dictum est homini: dominamini piscibus maris volatilibus caeli, &c. At vero si homines in illo statu non erant comesturi animalia, non possent exercere huiusmodi dominium , ergo. Respondetur nihilominus ad hanc obiectionem , quod dominium illud decebat hominem, non quidem quia oporteret illud exercere circa omnia animalia quantum ad comestionem, non enim comesturus erat serpentes: sed dominium illud exerceri poterat quantum ad aliquem vsum aliquorum animalium. Etenim si homines perseuerassent in illo statu naturae integrae oporteret equitare ad iter longum faciendum: quamuis enim homines non erant morituri tamen non haberent corpora gloriosa donec fierent beati, quin potius ipsa corpora erant passibilia quanuis non paterentur incommoditates aliquas propter certum regimen prudentiae & conditionem illius status. Si enim homo se ad ignem applicaret combureretur, sed tamen prouidentia illius status tanta futura erat, vt nunquam homo offenderet ad lapidem pedem suum. Respondetur secundo. Quod fortassis illud plenum dominium quod datum est homini dum esset in natura integra: respiciebat etiam futurum statum naturae lapsae. His non obstantibus sit vltima conclusio . Non caret probabilitate, quod si homines perseuerarent in statu naturae integrae aliquotiens carnes comederent, & quanuis non erant necessariae ad vitae sustentationem : poterat tamen esse vtilis illa comestio & prudenter fieri, tum ad perfectionem potentiae gustus humani & phantasiae per quam acquireretur scientia experimentalis rerum gustabilium: tum etiam vt laudaretur creator in operibus suis, noua quadam ratione experientiae delectationis sensibilium, quae acciperetur secundum leges prudentiae. AD argumenta in oppositum facile est respondere. Ad primum respondetur , quod ante diluuium fuit quidem potestas homini concessa vt carnibus vesceretur: sed tamen post diluuium iam erat necessitas, & idcirco declarata est Gen. 9. Est autem duplex haec necessitas: tum quia terra non erat iam tam frugifera ad gignenda ea quae de terra nascuntur: tum etiam quia homines post diluuium iam erant debilioris naturae quam antea, & idcirco coepit tunc frequentior vsus carnium: ac propterea etiam creditur quod ex tunc vsus vini coepit. Ad secundum respondetur fuisse decens vt quando declarabatur hominibus necessitas vescendi carnibus: simul explicaretur modus naturalis & conueniens homini comedendi carnes, scilicet vt comederentur assae, vel coctae, vel frixae & non crudae more ferarum : sicut fortassis comedebant multi homines ante diluuium. ¶ Ad testimonia Diui Thomae respondetur ad primum. Quod loquutus est sub dubio. Deinde respondetur, quod cum inquit introductum esse morem illum , loquitur de introductione ex declaratione positi ua ipsius Dei manifestantis necessitatem comedendi carnes deinceps: non quia antea non comedissent illas, aut non esset licitunt iure naturae comedere. Similiter dicimus, quod in secundo testimonio Diui Thomae concessum idem valet quod declaratum : non quia antea fuisset illicitum. Ad Boetium vero dicimus, quod fortassis fuit illius sententiae. Ad vltimam vero rationem respondetur , quod est topicum argumentum & quasi rhetoricum, & solum probat quod ante diluuium non declarauerat dominus institutione positiua licitum esse comedere carnes. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum sit licitum occidere peccatores. AD Secundum sic proceditur.{ Inf. quaest. 108. ar. 1. & 3. Et 1. 2. q. 100. ar. 9. ad 3. Et 3. cont. c. 140. Et Rom. 12. lect. 3. cor. 4. fin. } Videtur, quod non sit licitum occidere homines peccatores. Dominus enim Matth. 13. in parabola prohibuit extirpare zizaniam , qui sunt filij nequam , vt ibidem dicitur: Sed omne quod est prohibitum a Deo, est peccatum. Ergo occidere peccatorem, est peccatum . ¶ 2 Praeterea. Iustitia humana conformatur iustitiae diuinae. Sed secundum diuinam iustitiam peccatores ad poenitentiam reseruantur: secundum illud Ezech. 18. "Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur , & viuat." Ergo videtur omnino esse iniustum , quod peccatores occidantur. ¶ 3 Praeterea. Illud quod est secundum se malum, nullo bono fine fieri licet: vt patet per + { Cap. 7. parum ante medium , to. 4. } August. in lib. contra mendacium, & per + { Li. 2. Eth. ca. 6. parum ante finem , tom. 4. } Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere hominem, secundum se malum est: quia ad omnes homines tenentur charitatem habere. Amicos autem volumus viuere & esse: vt dicitur in 9. + { Libr. 9. c. 4. to. 5. } Ethic. Ergo nullo modo licet hominem peccatorem occidere. SED contra est quod dicitur Exodi. 22. "Maleficos non patieris viuere." Et in Psal. 100. "In matutino interficiebam omnes peccatores terrae." RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, licitum est occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut imperfectur ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et propter hoc videmus, quod si saluti totius corporis humani expediat praecisio alicuius membri, puta cum est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur. Quaelibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum : & ideo si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, vt dicitur 1. ad Corinthios. 5. AD primum ergo dicendum , quod Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quod sine bonorum pericu lo interfici non possunt, vt August. + { Li. 3. c. 2. a med. tomo. 7. } dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quam quod boni simul occidantur. Quando vero ex occisione malorum non imminet periculum bonis, sed magis tutela & salus, tunc licite possunt mali occidi. AD secundum dicendum , quod Deus secundum ordinem suae sapientiae quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis poe nitendi tempus concedit, secundum quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiam humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit: eos vero, qui peccant, alijs grauiter non nocentes, ad poenitentiam reseruat. AD tertium dicendum, quod homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit a dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundum quod est vtile alijs, secundum illud Psalm. 48. "Homo cum in honore esset, non intellexit": comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: "Qui stultus est, seruiet sapienti." Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundum se malum, tamen hominem peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe ior enim est malus homo quam bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit. + { Li. 7. Eth. c. 6. in fin. tom. 5. } & in 7. Ethic. ¶ Conclusio est affirmatiua. COMMENTARIVS. DVbitatur primo in hoc articulo de veritate huius conclusionis & de bonitate rationis illius? ¶ Arguitur primo contra rationem conclusionis, Sequitur ex illa, quod sit licitum occidere innocentem quando expedierit ad bonum communitatis. Probatur sequela . Quia sicut ipsa manus est pars corporis, ita innocens est pars ipsius reipublicae, ergo sicut licitum est abscindere manum, quia ordinatur ad bonum totius: ita etiam licitum erit occidere innocentem, quia ordinatur ad bonum ipsius reipublicae. ¶ Confirmatur. Quia propter salutem totius corporis licitum est abscindere manum , non solum infirmam sed etiam si sit sana: ergo similiter etiam si homo sit innocens, licitum erit illum occidere si talis occisio cedit in salutem reipublicae. Arguitur secundo & confirmatur. Sequitur ex eadem ratione, quod licitum erit occidere hominem infectum peste ne alios inficiat, quia est pars communitatis. Arguitur tertio contra ipsam conclusionem. Praeceptum Decalogi, "Non occides", intelligitur, de occisione hominis, nisi excipiamus inde tantum illos quos Deus, vel data lege vel expressa reuelatione iusserit interfici: sed plurimi sunt quos non attingit ista exceptio: ergo non erit licitum illos occidere. Maior est expressa doctrina Augustini lib. 1. de Ciuit. c. 20. & 21. Minor etiam patet. Arguitur quarto. Si aliquam moderationem debemus ponere illi praecepto, Non occides, erit altera de duabus. Prima quidem quod intelligatur de homine innocente . Sed contra hoc est, quod isto modo non liceret occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata autoritate nocentem, peccat contra praeceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra hoc praeceptum, si praetermisso ordine iuris occidit peccatorem. Altera moderatio solet esse, scilicet, Non occides autoritate priuata, sed haec etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicae licitum est autoritate publica interficere innocentem. In hoc dubio sunt variae sententiae in modo explicandi quintum illud praeceptum, Non occides. Scotus enim in 4. dist. 15. q. 3. asserit, vsque adeo vniuersaliter intelligendum esse praeceptum, vt non liceat magistratibus publicis interficere reos, quantumlibet sint nociui reipublicae: nisi tatum illos quos Deus speciali reuelatione, vel lege iusserit interfici. Vnde colligit licitum esse interficere nocturnos fures: quia hoc Deus praecepit in lege veteri: diurnos autem non licet interficere. Colligit etiam adulteras non esse licitum interficere: quia quanuis olim iusserit dominus in lege, adulteras lapidare: tamen Ioan. 8. cap. abrogauit Christus Dominus legem illam, cum liberauit adulteram cui dixit, "nemo te condemnauit, neque ego te condemnabo". Alij modi dicendi insinuati sunt in 4. argum. quos etiam refert Durandus in 4. dist. 47. q. 4. & ille sequitur secundam illam moderationem. Diuus Thomas etiam annumerat alios modos dicendi in opusc. 4. in explicatione quinti praecepti. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Sententia Scoti est temeraria & erronea in fide. Probatur. Quia secundum fidem catholicam, potestas publica habet facultatem occidendi & mutilandi , etiam si sit respublica gentilium, quibus nulla data est lex diuina neque vlla facta reuelatio de occisione peccatorum , ergo. Hec sententia Scoti erronea est. Probo antecedens, quoniam ad Rom. 13. loquens Apostolus de magistratibus publicis sui temporis inquit, "Vis non timere potestatem, bonum fac. Si autem non feceris, time: non enim sine causa gladium portat." Ac si diceret, potestatem habet mutilandi & occidendi gladio. ¶ Secundo probatur. Secundum fidem licitum est haereticos occidere & igne cremare, vt satis ostenditur supra. q. 11. art. 3. & 4. de poenis haereticorum : at vero Deus non tulit aliquam legem de comburendis haereticis neque specialem reuelationem fecit: ergo male dicit Scotus requiri aliquam reuelationem vel vt lege sit praecepta huiusmodi occisio. Tertio sequeretur ex opposita sententia, quod modo in lege noua nullum prorsus malefactorem licitum esset occidere. Probatur sequela: quia iam cessauerunt omnino legalia quantum ad iudicialia & caeremonialia praecepta, & in lege noua nulla data est lex positiua de occidendis huiusmodi malefactoribus: ergo nullum licitum est occidere. Praeterea ratio quam Diuus Thomas facit in articulo procedit ex lumine naturali: ergo lex ista naturalis nulla lege positiua abroganda est, cum ipse Deus sit autor naturae. Ex quo sequitur, quod si secundum Scotum iure naturae non esset licitum occidere malefactores quantumlibet Reipublicae nociuos: quod Deus lege sua positiua non perfecerit, sed potius debilitaret legem naturalem. Quarto probatur, ex vsu communi omnium nationum: semper enim lumine naturali ducti legislatores, speciales leges tulerunt de plectendis capitali poena aliquibus malefactoribus, quod etiam patet ex sententia Philosophorum, qualis etiam fuit Lycurgus & Solon & alij senatores. Et denique summi Pontifices saepe puniunt malefactores poena capitis, & in Concilio Constantiensi iussu concilij, est combustus Hieronymus de Parga haereticus. Sunt etiam plurima testimonia Sanctorum, testimonia & pontificum, quae habentur apud Gratianum . 23. quaestione. 4. & in titulis, de homicidio in toto iure Canonico & ciuili, specialiter in l. capitalium. ff. de poenis. Secunda conclusio. Optima explicatio quinti praecepti est, quod intelligatur non occides hominem iniuste. Declaratur ista conclusio. Pro quo notandum est, quod hominis occisio & homicidium differunt inter se ex vsu loquendi Philosophorum & Theologorum: quod hominis occisio quamuis sit de genere male sonantium & habeat speciem mali: tamen non ita intrinsece malum est, vt non possit honestari aliqua circunstantia. Verbi gratia, si sit malefactor nociuus reipublicae & occidatur autoritate rei publicae. At vero homicidium, est actio intrinsece mala quae nullo modo potest honestari, & ita dixit Diuus Thomas 1. 2. quae stione 100. articulo. 8. ad tertium. quod id quod prohibetur illo praecepto non occi des, habet rationem indebiti quod nos dicimus iniusti. Et ita docet Diuus Augustinus libro. 1. de libero arbitrio. capit. 4. vnde scholastici acceperunt praedictam distinctionem. Probatur modo conclusio. Primo, quia quintum praeceptum est praeceptum naturale: sed ius naturale solum prohibet ea quae sunt contra rationem: ergo materia siue obiectum illius praecepti includit intrinsece rationem indebiti contra rationem naturalem, & propterea non fuit necessarium, quod in ipso praecepto exprimeretur non occides indebite, constabat enim quod talis intelligentia includebatur in illis verbis non occides. Quemadmodum Philosophi in diffinitionibus rerum non multiplicant verba, sed contenti sunt genere & differentia: postea vero explicantes diffinitionem, ostendunt quomodo multa alia includebantur in illa: ita etiam debent esse leges breues & compendiosae, postea vero explicantur a viris Iurisperitis. Sed obijcit Durandus vbi supra. Quia pari ratione diceremus esse prohibitum ire in campum scilicet indebite. Respondetur tamen, non esse eandem rationem : & differentia est, quod ire in campum si referatur ad mores hominum, est aliquid in differens secundum se & absolute consideratum, at vero occisio hominis voluntaria secundum se & absolute considerata, est de genere malorum, vnde oportet quod excusetur aliqua circunstantia, scilicet quia homo est perniciosus & nociuus communitati & occiditur ab habente autoritatem: vnde sufficit quod in ipso praecepto absolute dicatur non occides. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego sequelam. Neque enim est eadem ratio de manu & de homine innocente, sed differentia maxima est, quia manus naturaliter non est propter se ipsam sed propter totum: at vero homo ex natura sua est aliquod totum immediate ordinabile ad finem beatitudinis: si autem habet rationem partis, hoc est secundum conuersationem & communem conuictum politicum, quapropter quandiu homo non defuit in communi hac conuersatione & politica: non potest respublica illum directe vita priuare, etiam si ex morte illius sequatur salus totius reipublicae. Et hinc est quod quanuis manum sanam & integram possimus praescindere pro salute corporis, non tamen occidere innocentem pro salute reipublicae. Et per hoc patet ad confirmationem & ad secundum argumentum. Dicimus enim, quod nulla ratione infirmum peste infectum, potest respublica occidere ne inficiat alios: eo quod non incurrit aliquam culpam propter infirmitatem: ipse tamen tenetur se ipsum ab alijs separare quantum poterit ex charitate & ex iustitia, quod si non fecerit poterit respublica illum occidere in poenam peccati: imo quiuis alius titulo defensionis, poterit illum occidere si certus est moraliter, quod peste inficietur ab illo. Ad tertium argumentum respondetur, quod Diuus Augustinus saepe vocat leges Dei, quibus licitum est reos nocentes occidere, non quia oporteat quod sint leges diuinae positiuae: sed sufficit aliquando lex ipsa naturalis, aliquando vero superadditur lex humana quae deriuatur ex lege naturali tanquam illi consonans & conueniens. Et ita dicit Diuus Augustinus ibidem, quod personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium sceleratos morte puniunt, non faciunt contra praeceptum, non occides. Verum est tamen quod Diuus Augustinus aliquando non est multum solicitus de proprietate vocabuli, & appellat exceptiones illius praecepti quae proprius dicerentur explicationes. Ad quartum argumentum respondetur, non esse legitimas illas explicationes nisi quatenus reducuntur ad nostram secundam conclusionem. Caeterum ad rationes Scoti respondetur, quod legalia iam omnino cessauerunt, nunc autem in lege gratiae quantum ad hoc quod est occidere vel non occidere hominem, lege naturali gubernamur vel lege humana positiua: neque illud quod dominus dixit Ioannis. 8. Non fuit abrogatio legis veteris, quae adulteras praecipiebat lapidare neque prohibitio ne de caetero occideretur: solum fuit manifestatio mansuetudinis Christi. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum occidere hominem peccatorem liceat priuatae personae. AD Tertium sic proceditur.{ Infra. quaestio . 65. art. 1. cor. & ad 2. Et 4. d. 37. q. 2. artic. 1. } Videtur quod occidere hominem peccatorem liceat priuatae personae. In lege enim diuina nihil illicitum mandatur. Sed Exodi 32. praecepit Moyses, "Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis." Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere. ¶ 2 Praeterea. Homo propter peccatum comparatur bestijs, vt dictum + { Arti. prae ced. art. 3. } est. Sed occidere bestiam syluestrem maxime nocentem, cuilibet priuatae personae licet. Ergo & pari ratione occidere hominem peccatorem. ¶ 3 Praetetea. Laudabile est, quod homo etiam si sit priuata persona, operetur quod est vtile bono communi: Sed occisio malefactorum est vtilis bono communi, vt dictum + { Art. praecedenti. } est. Ergo laudabile est si etiam priuatae personae malefactores occidant. SED contra est, quod August. dicit in primo + { Lib. 1. ca. 26. in medio: & ca. 21. in fine tom. 5. } de ciuit. Dei, Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quanto sibi potestatem a Deo non concessam vsurpare non timuit. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praecedenti. } est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandae. Sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis. AD primum ergo dicendum, quod ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony. + { Ex cap. 3. } 12. cap. cae lestis hierar. Et ideo vt August. + { Lib. 1. cap. 21. circa prin. to. 5. } dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potius ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis. AD secundum dicendum , quod bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si vero sit domestica, requireretur iudicium non propter ipsam, sed propter damnum domini. Sed homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem communem . AD tertium dicendum, quod facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatae personae: sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet aestimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est, solum licet malefactores occidere, habenti publicam autoritatem. COMMENTARIVS. DVbitatur primo. Circa conclusionem Diui Thomae, & arguitur contra illam. Iudicum cap. 3. Laudatur Aioth. quod occiderit Eglon. Similiter in historijs gentium laudatur Brutus qui interfecto tyranno Romam liberauit. Secundo arguitur, quia lex diuina Numer. 35. concessit facultatem propinquis interfecti, vt occiderent homicidam vbicunque inuenirent absque tribunali & iudicio publico. Pro solutione huius dubij notandum est, quod dupliciter potest esse aliquis tyrannus . Vno modo in dominatu absque iure dominij qui per vim & arma occupat rempublicam: alio modo est aliquis tyrannus in ipso regimine, quatenus tyrannice gubernat cum alias sit legitimus princeps: nihilominus omnia iura & commoda reipublicae refert ad suam vtilitatem sicut facit Turca in regno suo. Sit igitur prima conclusio. Cuicunque priuatae personae licitum est interficere tyrannum primi generis, non autem secundi generis. Probatur prima pars. Respublica gerit bellum perpetuum cum tali tyranno: ergo quilibet ciuis tanquam miles ipsius reipublicae poterit huiusmodi tyrannum interficere. Quod si quis dicat, non esse actuale bellum neque semper exercentur bellica arma, ergo non quilibet ciuis miles est vt illum interficiat in bello iusto. Respondetur, quod tyrannus actualiter opprimit rempublicam, vnde quaelibet pars reipublicae quandiu non discedit tyrannus: potest illum interficere. Vnde dico quod non solum vt miles & minister reipublicae, sed etiam vt persona priuata potest in tali casu interficere tyra nnum , si & ipse opprimitur cum alijs: quia tunc titulo propriae defensionis potest interficere inuasorem: praesertim quando talis occisio non nocet reipublicae neque vsurpat autoritatem reipublicae, quin potius prodest reipublicae & adimplet eius voluntatem . Imo etiam adijcimus, quod quilibet alius etiam si non esset pars illius reipublicae neque opprimeretur a tyranno, licite potest titulo defensionis innocentium, interficere tyrannum primi generis: quapropter merito laudantur illi viri in locis citatis in argumento, quia occiderunt tyrannos qui bellum gerebant iniquum contra rempublicam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex Concil. Constantiensi sess. 15. Vbi refertur tanquam error contra fidem, quod sit licitum priuatae personae interficere tyrannum secundi generis. Item probatur ratione: quoniam ille tyrannus habet legitimum ius ad regnum: ergo non potest expoliari tali iure antequam eius causa publica autoritate discernatur & iudicetur. Sed quaeret aliquis, quid nam erit licitum reipublicae agere quando tyrannice opprimitur a legitimo rege? Respondetur, quod respublica potest & debet recurrere ad superiorem principem, verbi gratia, ad Pontificem vel imperatorem, vt corrigant & detineant talem principem tyrannice gubernantem: at vero si hoc remedium non fuerit possibile vel non fuerit efficax, vel fuerit periculum in mora: potestas est in illa republica ad iudicandum de illo principe. Quod si ille admonitus noluerit corrigi, potest illum a regno eijcere & occidere si opus fuerit. Ratio huius est euidens: quia iure naturae rex ordinatur ad bonum communitatis & non e contra, eo vel maxime quod respublica Regi contulit autoritatem ad bonam gubernationem ipsius reipublicae: ergo in casu quo Rex tyrannice gubernet, potestas erit in republica ad deponendum Principem, vel etiam ad occidendum pro defensione ipsius reipublicae. Hoc quod diximus intelligendum est, per se & absolute loquendo consideratis conditionibus reipublicae & regis. Nihilominus saepe accident circunstantiae propter quas minus malum erit sustinere tyrannicam gubernationem, quam amouere Principem cum maiore calamitate reipublicae, vt si verbi gratia, ex remotione Principis sequatur diuisio in ipsa republica & bella ciuilia, & praesertim si sequatur detrimentum Christianae religioni. De hac re vide plura apud D. Tho. opusc. 20. de regimine principum libr. 1. cap. 6. Et obseruandum est viro prudenti, quod vt in plurimum ex remotione Principis consequuntur maxima damna in ipsa republica: quapropter in re dubia semper fauendum est regi, potius quam communitati . Solet autem disputari hoc in loco, an sit licitum priuatae personae occidere aliquem, propterea quod sibi imponit falsum crimen , vel imponere intendit , ex quo sequetur occisio ipsius innocentis vel infamia? & vtrum possit homo praeuenire inimicum qui habet certum propositum inuadendi ipsum? Sed haec omnia commodius examinabuntur articulo. 7. Ad tertium argumentum dicemus dubio sequenti. DVbitatur secundo. An possit Rex facere copiam siue per legem siue per specialem commissionem priuatis ciuibus, vt interficiant quosdam delinquentes in quibusdam speciebus criminum? Primo arguitur pro parte affirmatiua. Quilibet ciuis potest licite prospicere bono communi vel alicuius innocentis. Ergo vbi constiterit quod interficiendo aliquem malefactorem, impediuntur aliqua damna & nocumenta multa reipublicae: poterit Rex committere priuatis personis, vt interficiant huiusmodi, siue per legem latam in communi siue per sententiam in particulari. Secundo arguitur. Licitum est humanis legislatoribus imitari leges diuinas positiuas quae olim datae sunt: sed dominus id concesserat olim, Numero 35. Faciens copiam propinquis interfecti, vt vbi inuenirent homicidam possent illum occidere. ergo & modo licitum erit nostris principibus similem legem condere. Tertio arguitur. Ex lege celebri Graccus C. ad legem Iuliam. vbi conceditur marito vt possit interficere vxorem cum adultero deprehensos in adulterio, ergo absque tribunali & iudicio licitum est priuatae personae aliquem malefactorem interficere, sola legis autoritate. ¶ Denique saepe contingit in republica etiam Christiana, quod magistratus vel Principes siue per sententiam latam in particulari siue per legem, committant cuilibet priuatae personae vt interficiat aliquem malefactorem: sic enim conceditur facultas omnibus Christianis vt possint assassinos interficere, vt bene colligit Syluest. in verbo, Assassinos, ex cap. pro humani. de homicidio, in. 6. & videtur esse certa intelligentia illius capituli: nam in fine illius appellantur assassini diffidati: diffidatus autem ille dicitur qui secundum publicam concessionem potest a quouis interfici. PRO decisione huius dubij sit vnica conclusio . Per se loquendo, non erit iusta lex quae vniuersaliter fecerit copiam priuatis personis, vt malefactorem quem viderint aut nouerint deliquisse in certo genere criminis occidant illum ante latam sententiam a iudice circa factum . Probatur primo. Quia vsus est omnium nationum bene institutarum, neminem condemnare nisi vocatum ad iudicium & auditum de excusatione sui criminis, ergo iniqua est lex. Probatur. Antecedens, ex eo quod dixit Nicodemus Ioan . 7. Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audierit ab eo. Et Actor. 25. cap. dixit, Faustus iudex a Romanis constitutus, non est consuetudo Romanis aliquem damnare nisi prius is qui accusatus fuerit praesentes habeat testes & locum defendendi accipiat. Confirmatur. Ipsa enim natura nos docet quae (sicut ait Arist. in. 2. de anima.) dedit nobis sensum quendam communem perceptiuum obiectorum particularium sensuum , vt de illis possit discernere: ergo similiter iudex necesse est vt recte iudicet, quod intelligat rationem quam de se ipso reus potest reddere. Confirmatur secundo . Quoniam sententia iudicis publica debet procedere ex scientia publica, vt docet D. Tho. quaest. 66. art. 2. ergo necesse est, vt iudex si recte debet iudicare, habeat notitiam publicam vtriusque partis circa ipsum factum. Praeterea per huiusmodi licentiam datam perturbaretur pax reipublicae, eo quod homines nequam & siccarij passim occasionem acciperent alios occidendi, excusantes se ipsos eo quod dicerent eos deprehendisse in tali delicto. Diximus autem in conclusione per se & absolute loquendo, hoc est attenta conditione iustitiae vindicatiuae quae competit reipublicae, alijs vero tanquam ministris illius. Cae terum alio titulo distincto a iustitia vindicatiua, videlicet titulo defensionis, possunt euenire casus in quibus non solum respublica possit facere legem in communi, vt quilibet occidat hominem criminosum: sed etiam quilibet particularis absque tali lege & commissione reipublicae, possit imo aliquando debeat occidere aliquem criminosum. Exemplum est, si quis paratus sit incendere ciuitatem vel etiam occidere innocentem aut principem , neque alias possit esse recursus ad rempublicam : tunc quilibet potest huiusmodi criminosos occidere. Secunda conclusio. Si malefactor publice fuerit vocatus ad iudicium neque voluerit comparere: tunc iudex lata sententia contra illum secundum allegata & probata, licite poterit aliquando committere cuilibet priuatae personae occisionem illius. Ratio huius est, quoniam aliquando sic expedit omnino bono communi , verbi gratia, Si aliquis sit celebris latro expolians transeuntes per viam, neque facile possit comprehendi: tunc licitum erit iudici lata sententia cuilibet committere occisionem illius. Hac etiam via excusari possunt aliquae occisiones, si fiant iussu principis, aliquorum qui committunt aliqua crimina laesae maiestatis: quorum criminum manifestatio in iudicio denigraret maiestatem Regiam: tunc enim licitum est cognita euidenter malitia criminis vt Rex faciat talem criminosum occulte occidere. Nihilominus huiusmodi interfectiones ex tali commissione debent rarissime fieri & propter aliquod magnum bonum communitatis aut principis. Ratio est, quia ex huiusmodi occisionibus multa inconuenientia possunt sequi quorum vnum est in republica Christiana, quod ille malefactor absque poenitentia morietur & cum animi amaritudine & affectu vindictae. De hac re infra redibit sermo copiosius. quaest. 67. de iudicijs. art. 2. videatur etiam lex. 1. & 2. C. quando liceat sine sententia iudicis se vindicare. Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quod titulo merae defensionis reipublicae vel innocentis, nemo peccat occidendo aggressorem : sed necesse est quod defensio sit cum moderamine inculpatae tutelae: quapropter requiritur quod in huiusmodi casibus sit certum periculum reipublicae vel innocentis, & quod aliunde non sequantur maiora damna ipsi communitati. Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam: quia dominus fecit illam legem tanquam dominus vitae & mortis, vnde alij Reges non possunt similem legem ferre: quia non sunt domini vitae & mortis. Respondetur secundo, quod illa lex fuit tantum permissiua in foro exteriori. Respondetur tertio & melius, quod lex illa intelligebatur post latam sententiam a iudice circa ipsum factum: tunc enim lex committebat propinquis occisionem interfectoris: & in hoc mitior erat lex erga homicidam, quia propinqui poterant parcere. Hanc intelligentiam insinuat Glossa interlinearis & Lyranus in eodem loco Numer. 35. Ad tertium argumentum respondetur , quod lex illa Gracus, est permissiua & iusto dolori mariti compatiens non punit illum in foro exteriori: & haec est communis sententia Iurisperitorum & Theologorum. Ex quo sequitur, quod ipse adulter & adultera possunt se defendendo si opus fuerit occidere maritum? Probatur, quia ipse maritus peccat contra iustitiam intendens illos occidere ibidem. At vero post latam sententiam a iudice contra adulteram & adulterum, adhuc aliqui Iurisperiti dicunt esse legem permissiuam, vt maritus occidat vtrunque in foro publico. Ratio illorum est: quia relinquitur arbitrio mariti vt occidat eos vel parcat esi. At vero Theologi omnes & peritiores Iurisperitorum aiunt, licitum esse, quod tunc maritus occidat vtrunque tanquam minister reipublicae & sententiae iudicis exequutor. Et probatur haec sententia. Primo quia ipsi iudices tradunt adulteros ligatos in loco publico, quod profecto non est tantum permittere sed cooperari ad occisionem: ergo maritus, vt mi nister iudicis & exequutor sententiae occidit illos. Confirmatur, quoniam alias iudices peccarent impedientes adulteros ne se defendant ab inique occidentibus: siquidem ius haberent illi defendendi vitam ab illo, sicut habebant ante sententiam quando deprehensi sunt in adulterio. Deinde probatur: quia si tantum esset per missio legis quod maritus posset illos occidere, sequitur quod cuilibet esset licitum illos defendere. Probatut sequela, quia quilibet potest defendere patientes contra iustitiam: consequens est falsum, quia tunc iudices iuste punirent talem defensorem, quin potius ipsi defenderent maritum, imo & assistunt in loco vindictae autoritatiue: ergo ipsi principaliter occidunt adulteros quando maritus occidit. Neque tamen valet respondere, quod iudices non ferunt sententiam capitis simpliciter, sed tradunt illos marito vt occidat si voluerit. Etenim nihilominus directe iudices tradunt adulteros certo periculo mortis, ac proinde non excusarentur a peccato homicidij, si lex tantum esset permissiua: excederent enim conditiones permissionis. Sed ratio opposita conuincit, quod non est tam rigurosa sententia, sicut esset si iudex decerneret adulteros esse occidendos. Ad quartum respondetur, quod nos non negamus, quin aliquando possit esse licitum vt respublica committat priuatis personis, vt occidant aliquem vel aliquos malefactores: sed dicimus quod semper fieri debet post latam sententiam, vel per legem praesupposita euidentia facti: & propterea iustificatur lex illa de assassinis, quia illi sunt quaedam hominum iniqua societas, parata ad occidendum Christianos. At vero qui nam proprie dicantur assassini & receptores illorum, qui excommunicati sunt ipso iure: explicant Caietanus, & Syluester in verbo, assassinus. Habemus itaque, quod facti publici notorietas solet valere loco sententiae. Vnde contingit vt iudex licite possit aliquando malefactorem coram se & in publico peccantem statim occidere, Verbi gratia. Si quis ministrum iustitiae in foro publico vel in tribunali occiderit, statim licitum erit illum suspendere. Sicut etiam contingit in bello, quod dux militem publice a disciplina militari deuiantem statim interficit. Sic etiam licitum erit, si verum est quod aiunt , quod in actuali congressu belli singuli milites habent facultatem occidendi socium antecedentem: quando ille se inclinauerit vel in latus verterit vt fugiat ictum iaculi, licita erit huiusmodi occisio quoniam fit publica autoritate. Et ratio huius rigoris est, propter commune bonum exercitus: oportet enim vt acies ordinatissime pugnent ad victoriam consequendam . Caeterum de insidijs quae licite fiunt in bello & solent per priuatas personas fieri & procedere vsque ad occisionem contrariorum vel ducis exercitus contrarij: non est praesentis loci ad vnguem diffinire, sed magis hoc pertinet ad materiam de bello. Nihilominus breuiter dicimus, quod illae insidiae erunt licitae in bello quae non destruunt leges, quae iure gentium admittuntur: quapropter quia iure gentium receptissimum est, quod legati vtriusque exercitus recipiantur pacifice, non erit licitum, quod princeps per legatum suum insidias paret alteri Principi, aut etiam duci exercitus intendens illos occidere sub titulo pacis. Hoc enim omnes gentes vniuersaliter damnant, quoniam daretur occasio, quod ipsismet legatis pararentur insidiae ac proinde destrueretur id, quod iure gentium receptissimum est tanquam necessarium ad hoc quod legatorum ministerio cessent bellorum incommoda quae maxima sunt. Dicimus secundo, quod quando is qui mittitur insidiari aut ipse vadit non fungitur officio legati, sed solum suo periculo occulte vel per verba aequiuoca insidias parat Duci vel Principi qui gerit bellum iniquum, vel fuit traditor vel dolo aut fraude iniuriam fecit alteri reipublicae: tunc licitum erit per insidias illum occidere. Huius rei exempla habemus in Sacris literis plurima. Etenim Iudith foemina insignis per insidias sanctas interfecit Holofernem & Iahel foemina vt habetur Iudicum 4. Occidit Sisaram per huiusmodi insidias. Et Aod, occidit Eglon Regem Moab per huiusmodi insidias. Et quanuis ipse Aod missus fuerit tanquam legatus filiorum Israel per quem miserunt munera regi Eglon vt habetur Iudicum. 3. Nihilominus excusari poterit a peccato non solum, quia id fecit spiritu Domini vt ibidem narratur, scilicet quod Dominus suscitauit filijs Israel saluatorem nomine Aod: sed etiam quia postquam ille impleuit officium legati & iam abierat, postea reuersus est, vt persona particularis & dixit ad Regem, verbum secretum habeo ad te o Rex, tunc autem ipse Rex misit foras famulos & mansit solus cum illo, quod quidem imprudenter fecit quanuis permittente domino, ac propterea ipse Aod non infamauit officium legati. Hinc est quod nostris etiam temporibus merito laudantur fortes milites, qui simulate ingrediuntur castra inimicorum cum periculo vitae, vt occidant principes aut duces illorum, qui iniqua bella gerunt, qualis fuit ille qui occidit Principem de Orange nostris temporibus, in quo tamen principe specialis erat ratio, vt quomodolibet occideretur: quoniam erat rebellis Hispaniarum Regi Philippo Secundo, cuius subditus erat, & idcirco tanquam reus laesae maiestatis potuit ab ipso Hispaniarum Principe taliter occidi. Et quanuis ipse Rex in particulari non praeceperit militi, vt occideret talem Principem, tamen quia rex ipse misso iam exercitu pugnabat contra vassallum suum reum laesae maiestatis: consequenter eo ipso visus est talem facultatem singulis militibus fecisse, vt quomodolibet occideretur cuius signum est approbatio facti. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum occidere malefactores liceat clericis. AD Quartum sic procedi{ Infra. quaestio . 70. art. 1. ad 1. Et 4. d. 25. q. 1. art. 2. q. 2. } tur. Videtur, quod occidere malefactores, liceat clericis. Clerici enim praecipue debent implere quod Apostolus dicit, primae Corinthiorum. 4. "Imitatores mei estote", sicut & ego Christi. Per quod nobis indicitur, vt Deum & sanctos eius imitemur. Sed ipse Deus, quem colimus, occidit malefactores: secundum illud Psalm. 135. "Qui percussit AEgyptum cum primogenitis eorum." Moyses etiam a Leuitis fecit interfici viginti tria millia hominum, propter adorationem vituli: vt habetur Exodi. 32. Et Phinees sacerdos interfecit Israelitem cum Madianitide coeuntem, vt habetur Numerorum 25. Samuel etiam interfecit Agag Regem Amalec, & Elias sacerdotes Baal, & Matathias eum qui ad sacrificandum accesserat: & in nouo Testamento Petrus Ananiam & Sapphiram. Ergo videtur, quod etiam clericis liceat occidere malefactores. ¶ 2 Praeterea. Potestas spiritualis est maior, quam temporalis & Deo coniunctior. Sed potestas temporalis licite malefactores occidit tanquam Dei minister, vt dicitur Romanorum. 13. ergo multo magis clerici, qui sunt Dei ministri, spiritualem potestatem habentes, licite possunt malefactores occidere. ¶ 3 Praeterea. Quicunque licite suscipit aliquod officium, licite potest ea quae ad officium illud pertinent, exercere. Sed officium principis terrae est malefactores occidere, vt dictum + { Art. praec. } est: ergo clerici qui sunt terrarum principes, licite possunt occidere malefactores. SED contra est, quod dicitur 1. ad Timoth. 3. "Oportet episcopum sine crimine esse, non vinolentum, non percussorem." RESPONDEO dicendum, quod non licet clericis occidere, duplici ratione. Primo quidem, quia sunt electi ad altaris ministerium, in quo repraesentatur passio Christi occisi: qui cum percuteretur, non repercutiebat, vt dicitur 1. Petri. 2. Et ideo non competit, vt clerici sint percussores, aut occisores. Debent enim ministri suum dominum imitari, secundum illud Eccles. 10. Secundum iudicem populi, sic & ministri eius. Alia ratio est, quia clericis committitur ministerium nouae legis, in qua non determinatur poena occisionis vel mutilationis corporalis. Et ideo vt sint idonei ministri noui testamenti, debent a talibus abstinere. AD primum ergo dicendum, quod Deus vniuersaliter in omnibus operatur que recta sunt, in vnoquoque tamen secundum eius congruentiam. Et ideo vnusquisque debet Deum imitari in hoc, quod sibi specialiter congruit. Vnde licet Deus corporaliter etiam malefactores occidat, non tamen oportet quod omnes in hoc eum imitentur. Petrus autem non propria autoritate vel manu Ananiam & Sapphiram interfecit, sed magis diuinam sententiam de eorum morte promulgauit. Sacerdotes autem vel Leuitae veteris Testamenti erant ministri veteris legis, secundum quam poenae corporales infligebantur. Et ideo etiam eis occidere propria manu congruebat. AD secundum dicendum , quod ministerium clericorum est in melioribus ordinatum, quam sint corporales occisiones, scilicet, in his quae pertinent ad spiritualem salutem. Et ideo non congruit eis, quod minoribus se ingerant. AD tertium dicendum, quod praelati ecclesiarum accipiunt officium principum terrae: non vt ipsi iudicium sanguinis exerceant per seipsos, sed quod eorum autoritate per alios exerceatur. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est negatiua. Cuius ratio est duplex. Tum quia clerici deputati sunt ministri ad altare Christi: & idcirco debent repraesentare mansuetudinem Christi. Tum etiam quia sunt ministri nouae legis, in qua nulla fit mentio poenae mortis. COMMENTARIVS. DVbitatur circa conclusionem. Quo iure habeatur quod clericis non liceat occidere malefactores? Ad hoc respondetur & sit prima conclusio. Non habetur iure naturae quod ministri deputati ad sacrificia & cultum Dei non possint occidere malefactores. Probatur conclusio. Quia nullam habet dissonantiam cum iure naturali, quod sacerdos exerceat officium iustitiae vindicatiuae tam necessarium ad populi tranquillitatem. Et confirmatur. Quia sacerdotes veteris legis & Leuitae exercebant huiusmodi ministerium, & omnes illi quos refert D. Thom. in primo argumento, ergo non est contra ius naturae. Secunda conclusio. Non est introducta diuino iure positiuo huiusmodi prohibitio. Primo, quia non inuenitur in Scriptura locus vnde tale praeceptum inueniatur, neque est Ecclesiastica traditio, imo vero multi Pontifices quando sibi videtur expedire ferunt sententiam sanguinis etiam in clericos Cardinales, neque aliquis scandalizatur de hac re qui sit vir pius & doctus, ergo in summo Pontifice est huiusmodi potestas, ac proinde poterit causam committere inferioribus clericis, ergo non est contra ius diuinum quod clerici occidant malefactores. Et denique communis sententia Theologorum est, quod in lege noua non continetur aliquod diuinum praeceptum positiuum praeter illa quae obligant ad receptionem sacramentorum (semper autem prae supponimus quod praeceptum fidei, spei, & charitatis intrinsecum est respectu hominis ordinati ad finem supernaturalem) sed tale praeceptum quod clerici non occidant malefactores non continetur in aliquo praedictorum neque colligitur ex illo, ergo non est de iure diuino. Sed contra hanc conclusionem est duplex obiectio. Prima ex illo 1. ad Timotheum. 3. "Oportet episcopum irreprehensibilem esse, non vinolentum, non percussorem sed modestum." Neque valet respondere, quod Paulus ibi prohibeat iniquam percussionem, non autem illam quae autoritate publica exercetur. Nam si haec est intelligentia illius loci, videtur quod Diuus Thomas inepte adduceret illud testimonium ad probandam conclusionem articuli, quae loquitur de occisione quae fit publica autoritate, nam ea quae fit priuata autoritate neque clericis neque non clericis licita est. Altera obiectio est ab exemplo Christi & eius doctrina qui nunquam vsus fuit huiusmodi potestate, neque docuit vt ministri sui occiderent malefactores, sed potius vt omnem mansuetudinem prae se ferrent. Ad primam obiectionem respondetur primo, quod non omnia praecepta quae ab Apostolis suis temporibus sunt tradita ad bonam gubernationem ecclesiasticam censenda sunt de iure diuino: etenim praecipiebant quaedam tanquam ordinarij praelati ecclesiae, ac proinde consequentia facta non valet. Secundo respondetur, quod in illo loco non fit expressa mentio nisi de episcopo, ergo nihil concluditur de alijs clericis. Tertio respondetur, quod Diuus Thomas in argumento, Sed contra, non semper necessario concludit neque testimonium sacrae Scripturae in literali sensu adducit, sed secundum quandam congruentiam interdum arguit in oppositum tale testimonium est illud 1. ad Timotheum. 3. in quo Apostolus ex professo voluit aduertere signanter mansuetudinem & modestiam episcopi, vnde conuenienter ad hanc mansuetudinem perficiendam prohibuit ecclesia ipsis clericis malefactores occidere etiam publica autoritate vt plenius repraesentarent Christi mansuetudinem. Ad secundam obiectionem negatur consequentia. Eadem enim ratione probares non esse licitum clericis habere dominium temporale, & iurisdictionem temporalem, siquidem Christus non habuit vel non est vsus huiusmodi potestate iurisdictionis. Tertia conclusio. De iure positiuo & in ecclesia antiquissimo habetur huiusmodi statutum tanquam maxime conforme cum iure diuino Euangelico. Ex canonibus Apostol. patet haec conclusio canone. 8. Qui approbati sunt in sexta synodo generali Constantinop. & sunt approbati in cap. episcopum. dist. 45. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. & in tit. de clerico percussore. Rationes vero Diui Thomae probant secundam partem conclusionis, & idcirco sine vrgenti necessitate non debet dispensari in huiusmodi statuto. Notandum est quod ista prohibitio ex communi sententia doctorum extenditur ad clericos etiam in minoribus constitutos, & quidem de acolytho habetur expresse in cap. fina. de clerico percusso. Caeterum de clericis prima tonsura initiatis aliqui oppositum opinatur: mihi tamen verosimilius videtur quod illa prohibitio extendatur etiam ad illos, nam quanuis prima tonsura secundum opinionem probabiliorem non sit ordo: tamen constituit hominem in statu clericali & facit capacem ad beneficia ecclesiastica, & ille gaudet priuilegio clericali quod habetur in capit. si quis suadente diabolo. de sententia excommunicationis, ergo ille debet vitare ea quae non decent statum clericalem, verum est tamen quod non est censendus mortaliter peccare clericus primae tonsurae qui vltro vellet suscipere officium iudicis in causa sanguinis aut testis vel tabellionis, &c. quanuis postea priuaretur priuilegijs ecclesiasticis, & ma neret irregularis ad vlterius procedendum in clericatu, at vero sacris ordinibus initiatus peccaret mortaliter, si absque dispensatione Pontificis se intromitteret in causa sanguinis. DVbitatur secundo circa solutionem ad tertium argumentum . Vtrum prae lati ecclesiae qui habent temporalem iurisdictionem possint concedere facultatem iudicibus a se assignatis ad iudicandum in causa sanguinis? Et ratio dubitandi est, quia Diuus Thomas dicit expresse, quod praelati ecclesiarum accipiunt officia principum terrae: non vt ipsi per seipsos iudicium sanguinis exerceant, sed quod eorum autoritate per alios exerceatur, videtur autem quod sit magis indecens occidere autoritatiue quam ministerialiter, quia qui occidit autoritatiue principalior causa est. Ex alia autem parte videtur inconueniens quod praelati ecclesiae non possint occidere autoritatiue, etenim essent perniciosi domini temporales si non possent in populum pace seruare occidendo malefactores. Caietanus in hoc articulo breuiter aduertit quod coniunctio dominij temporalis cum spirituali non aequam reddit vtriusque conditionem vt possit prae latus tanquam praelatus omnia illius officij, & tanquam dominus omnia illius dominij facere. Patet enim quod non potest episcopus qui est dominus temporalis, exercere officium sanguinis, bellare, &c. quae tamen posset si esset tantum dominus temporalis, quin potius dominium temporale modificatur a dominio spirituali, ita vt quaecunque dedecent praelatum, dedeceant illum dominum qui est praelatus, & hoc quidem merito, quia nobilius debet ad se trahere ignobilius, & ex hac radice habetur quod non licet huiusmodi praelatis & dominis temporalibus simul vacare venationibus & alijs prohibitis clericis & praelatis, sicut eis non sunt licita quae diximus bellare, &c. Eadem enim est ratio quo ad esse licitum vel illicitum, quanuis non sit eadem poena. Haec Caietanus. Sed ex ista doctrina non habemus solutionem propositi dubij. PRO decisione igitur sit prima conclusio. Quanuis prohibitum sit clericis pro ferre sententiam in causa sanguinis, & multo magis alia exercitia ministerialia, non tamen prohibetur eis concedere autoritatem iudici delegato, vt iudicet huiusmodi causas. Hanc tenet gloss. expresse in. c. clericis. & in cap. sententiam. ne clerici vel monachi. Verum est tamen quod aliqui Theologi vt excusent episcopos ne sint causa praecipua sententiae iudicis delegati, aiunt quod quando episcopus designat iudicem ad causas sanguinis dumtaxat exercet nudum ministerium creandi illum iudicem, non autem confert illi autoritatem occidendi, quin potius illa autoritas confertur iudici vel a republica vel a principe seculari qui primitus creauit illud officium praetoris ex quo accepit episcopus iurisdictionem illam temporalem ad nominandam personam iudicis, & afferunt exemplum quemadmodum solemus dicere supra quaest. 1. art. 10. quod cum Cardinales eligunt Summum Pontificem: non conferunt illi autoritatem Pontificiam sed solummodo eligunt & nominant personam cui Christus tribuit Pontificiam autoritatem. Ita dicunt, quod episcopus nominat personam iudicis ad causas sanguinis, respublica vero tribuit illi autoritatem occidendi malefactores. Sed profecto haec sententia scrupulosior est quam oporteat, & quidem D. Tho. in solutione ad tertium oppositum dicit; ait enim expresse, quod praelatorum autoritate, per alios exercetur iudicium sanguinis, & sic etiam aduertit glossa supra cap. clericis. vbi ait, episcopus & quicunque clericus habens autoritatem & potestatem secularem, potest ex iuris concessione absque aliqua dispensatione committere vices suas alicui iudici, vt in causa sanguinis sententiam ferat, ratio autem quare haec autoritas non dedeceat episcopum ea est: quia per huiusmodi commissionem in vniuersali non amittitur mansuetudo ecclesiastica, sed solum per exercitium in particulari circa occisionem malefactoris, vnde etiam & praedicatores possunt exhortari praetores vt exerceant officium suum secundum leges iustas & puniant malefactores, nec propterea amittunt mansuetudinem ecclesiasticam: multo autem minus confessarij amittunt mansuetudinem ecclesiasticam si pretorem poe nitentem admoneant in foro conscientiae vt in particulari exerceat iustum officium etiam in causa sanguinis. Et ratio est manifesta. Quia ille homo loco Dei praecipit in foro conscientiae ita fieri in particulari. Vnde ad argumentum primo loco factum respondetur, quod non est indecens occidere malefactores autoritatiue, sicut est indecens occidere ministerialiter, maxime quando autoritas residet in principe vel prae lato qui nihil particulare exercet circa occisionem singularem huius hominis, sed est vt causa vniuersalis & remota. Indecentia autem illa consistit in prolatione sententiae, in accusatione, in testificatione contra reum particularem, & in ipso exercitio occidendi physice, at vero quod haec fiant autoritate praelati ecclesiastici non est indecens: quia quamuis sit causa principalior est tamen vniuersalior, sicut & ipse legislator qui tulit leges iustas de occidendis malefactoribus non amisit mansuetudinem ecclesiasticam, neque est irregularis, etiam si autoritate legis plurimi malefactores occidantur. Denique cum ista prohibitio sit ecclesiastica ne clerici occidant malefactores, non amplius extendenda est quam ex ipso iure & approbata consuetudine colligitur. Ex quo sequitur nullam irregularitatis notam incurrere Inquisitores quando haereticos relaxant brachio seculari: quanuis sint certi quod ex huiusmodi relaxatione sequetur mors illorum, debent tamen seruare formam ab ipso iure praescriptam in capi. nouimus. de verborum significatione, videlicet, vt rogent saeculares iudices, vt benigne se gerant cum haereticis sibi relaxatis. Caeterum de irregularitatis censura quae ex homicidio voluntario vel casuali incurritur dicemus late artic. 8. # 5 ARTICVLVS V. ¶ Vtrum liceat alicui occidere seipsum. AD Quintum sic procedi{ Sup. q. 59. artic. 3. ad 2. & infra quaest. 124. ar. 2. ad 2. Et 3. q. 47. art. 6. ad 3. Et 4. d. 49. q. 5. ar. 3. q. 2. ad 6. Et Hebr. 11. le. 7. co. 1. } tur. Videtur, quod alicui liceat seipsum occidere. Homicidium enim est peccatum, inquantum iustitiae contrariatur. Sed nullus potest sibiipsi iniustitiam facere: vt probatur in 5. + { Li. 5. c. vlt. & ca. 6. ad finem , tom. 5. } Ethic. ergo nullus peccat occidendo seipsum. ¶ 2 Praeterea. Occidere malefactores licet habenti publicam potestatem. Sed quandoque ille, qui habet publicam potestatem, est malefactor, ergo licet ei occidere seipsum. ¶ 3 Praeterea. Licitum est, quod aliquis spontanee minus periculum subeat, vt maius periculum vitet: sicut licitum est, quod aliquis etiam sibiipsi amputet membrum putridum, vt totum corpus saluetur. Sed quandoque aliquis per occisionem sui ipsius vitat maius malum, scilicet miseram vitam, vel turpitudinem alicuius peccati: ergo alicui occidere seipsum. ¶ 4 Praeterea. Samson seipsum interfecit: vt habetur Iudicum 16. qui tamen connumeratur inter sanctos: vt patet Hebr. 11. ergo licitum est alicui occidere seipsum. ¶ 5 Praeterea. 2. Mach. 14. dicitur, quod Razias quidam seipsum interfecit, eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus: & contra natales suos iniurijs agi. Sed nihil quod nobiliter fit & fortiter, est illicitum, ergo occidere seipsum non est illicitum. SED contra est, quod August. dicit in 1. + { Li. 1. cap. 20. in fin. tom. 5. } de Ciuitate Dei. Restat vt de homine intelligamus illud quod dictum est: Non occides: nec alterum, ergo nec te. Neque enim aliud quam hominem occidit qui seipsum occidit. RESPONDEO dicendum, seipsum occidere, est omnino illicitum, triplici ratione. Primo quidem , quia naturaliter quaelibet res seipsam amat, & ad hoc pertinet, quod quaelibet res naturaliter conseruat se in esse, & corrumpentibus resistit quantum potest. Et ideo quod aliquis seipsum occidat, est contra inclinationem naturalem & contra charitatem, qua quilibet debet seipsum diligere. Et ideo sui ipsius occisio semper est peccatum mortale, vtpote contra naturalem legem, & contra charitatem existens . Secundo , quia quaelibet pars id quod est, est totius. Quilibet autem homo est pars communitatis: & ita id quod est, est communitatis. Vnde in hoc quod seipsum interficit, iniuriam communitati facit, vt patet per Philosophum in + { Lib. 5. ca. vlt. to. 5. } 5. Ethicor. Tertio, quia vita est quoddam donum diuinitus homini attributum , & eius potestati subiectum, qui occidit & viuere facit. Et ideo qui seipsum vita priuat, in Deum peccat: sicut qui alienum seruum interficit, peccat in dominum, cuius est seruus: & sicut peccat ille, qui vsurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. Ad solum enim Deum pertinet iudicium mortis & vitae, secundum illud Deuter. 32. "Ego occidam , & ego viuere faciam." AD primum ergo dicendum, quod homicidium est peccatum non solum, quia contrariatur iustitiae, sed etiam quia contrariatur charitati, quam habere debet aliquis ad seipsum. Et ex hac parte occisio suiipsius est peccatum per compara tionem ad seipsum. Per comparationem autem ad communitatem & ad Deum habet rationem peccati etiam per oppositionem ad iustitiam. AD secundum dicendum , quod ille qui habet publicam potestatem , potest licite malefactorem occidere per hoc, quod potest de ipso iudicare. Nullus autem est iudex suiipsius. Vnde non licet habenti publicam potestatem, seipsum occidere propter quodcunque peccatum: licet tamen ei se committere iudicio aliorum. AD tertium dicendum, quod homo constituitur dominus suiipsius per liberum arbitrium. Et ideo licite potest homo de seipso disponere quantum ad ea, que pertinent ad hanc vitam, quae hominis libero arbitrio regitur, non tamen quantum ad ea quae non subiacent suo arbitrio. Sed transitus de hac vita ad aliam feliciorem non subiacet libero arbitrio hominis, sed potestati diuinae. Et ideo non licet homini seipsum interficere, vt ad feliciorem transeat vitam. Similiter etiam nec vt quaslibet miserias pre sentis vitae euadat, quia vltimum malorum huius vitae & maxime terribile, est mors, vt patet per Philosophum in 3. Ethic. + { Li. 3. c. 6. tom. 5. } Et ideo inferre sibi mortem ad alias huius vitae miserias euadendas, est maius malum assumere ad minoris mali vitationem . Similiter etiam non licet seipsum interficere propter aliquod peccatum commissum. Tum quia in hoc sibi maxime nocet, quod sibi adimit necessarium poenitentiae tempus. Tum etiam, quia malefactorem occidere non licet, nisi per iudicium publicae potestatis. Similiter etiam non licet mulieri seipsam occidere, ne ab alio corrumpatur: quia non debet in se committere crimen maximum, quod est suiipsius occisio, vt vitet minus crimen alienum. Non enim est crimen mulieris per violentiam violatae, si consensus non adsit: quia non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, vt Lucia. dixit. Constat autem minus esse peccatum fornicationem vel adulterium, quam homicidium, & praecipue suiipsius, quod est grauissimum , quia sibiipsi nocet cui maximam dilectionem debet. Est etiam periculosissimum: quia non restat tempus, vt per poenitentiam expietur. Similiter etiam nulli licet seipsum occidere ob timorem, ne consentiat in peccatum: quia non sunt facienda mala, vt veniant bona, vel vt vitentur mala, praesertim minora & minus certa. Incertum enim est, an aliquis in futurum consentiat in peccatum. Potens est enim Deus hominem quacunque tentatione superueniente liberare a peccato. AD quartum dicendum , quod sicut August. dicit + { Li. 1. cap. 21. a med. tom. 5. } in 1. de Ciuit. Dei, Nec Samson aliter excusatur quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter Spiritus sanctus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. Et eandem rationem assignat de quibusdam sanctis foeminis, quae tempore persecutionis seipsas occiderunt, quarum memoria in ecclesia celebratur. AD quintum dicendum, quod ad fortitudinem pertinet, quod aliquis ab alio mortem pati non refugiat propter bonum virtutis, & vt vitet peccatum. Sed quod aliquis sibi ipsi inferat mortem vt vitet mala poenalia, habet quidem quandam speciem fortitudinis: propter quod quidam seipsos interfecerunt, aestimantes se fortiter agere, de quorum numero Razias fuit: non tamen est vera fortitudo, sed magis quaedam mollities animi non valentis mala poenalia sustinere: vt patet per Philosophum in tertio + { Li. 3. Ethic. ca. 8. tom. 5. } Ethicorum: & per Augustinum in 1. de Ciuit. Dei + { Li. 1. c. 23 circa med. tom. 5. }. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Illicitum est omnino quod aliquis occidat seipsum. Secunda conclusio ad primum argumentum. Qui occidit seipsum, peccat contra charitatem per comparationem ad se, peccat autem contra iustitiam per comparationem ad rempublicam & Deum. Tertia conclusio in solutione ad secundum. Peccator etiam si habeat publicam autoritatem non potest occidere seipsum propter aliquod crimen, licet tamen ei committere se alteri iudicanti. Quarta conclusio ad tertium. Non est licitum homini occidere seipsum vt transeat ad feliciorem vitam neque vt effugiat quamlibet miseriam praesentis vitae, etiam peccati. Istae tres conclusiones vltimae sunt explicationes primae conclusionis vniuersalis. COMMENTARIVS. ANte omnia in hoc articulo aduertendum est fuisse olim haereticos tam amentes, vt dicerent quod qui se occideret libera voluntate est vere martyr. De his meminit August. libr. de haeresibus. Alij etiam aiebant quod qui se occidit poenitentia du ctus commissi criminis, est vere martyr: ac proinde Iudas fuisset protomartyr. De his erroribus plurima dicit Diuus Augustinus libro. 1. de Ciuitate Dei, cap. 17. per multa capita. Contra has etiam haereses habetur diffinitum in capit. tu dixisti. & in cap. non est. & in cap. placuit. 23. quaestione. 5. imo isti errores repugnant lumini naturali, docet enim Aristoteles libro. 3. Ethicorum, capit. 7. libro. 5. cap. 11. non esse actum fortitudinis sed pusillanimitatis, quod quis seipsum occidat. Idipsum docet Cicero in. 1. Tusculana, & in libro de somno Scipionis: & rationes D. Tho. in hoc articulo sunt morales demonstrationes. DVbitatur nihilominus primo circa primam conclusionem. Et arguitur contra illam primo. Eodem praecepto prohibetur quis occidere alium & seipsum, sed in multis casibus licitum est alium occidere, ergo in aliquo casu licitum erit occidere seipsum. Arguitur secundo. Eodem praecepto tenetur homo non occidere seipsum & conseruare vitam proximi, sed in multis casibus licitum est homini & sancto non conseruare vitam nec defendere illam, sed potius exponere certo periculo mortis, ergo aliquando licitum erit homini se occidere. Probatur consequentia. Quia ille moraliter se occidit qui voluntarie vitam certo periculo mortis exponit. Arguitur tertio. Quoniam multi viri illustres non solum apud Gentiles sed etiam apud fideles laudantur quod seipsos interfecerint, quorum plurima exempla refert August. libro. 1. de Ciuitate Dei, capit. 21. & Diuus Hieronymus in epistola ad Gerontiam laudat Lucretiam & quasdam alias nobiles foeminas quod seipsas interfecerint propter virtutem castitatis, & super primum cap. Ioannis inquit, In persecutionibus non licet propria perire manu absque eo vbi castitas periclitatur. Et D. Thomas refert in quarto & quinto argumento huiusmodi exempla, & de B. Apolonia legimus, quod seipsam vltro in flammas coniecerit. His tamen non obstantibus, conclusio articuli certissima est. Confirmatur. Quia (vt iam diximus) nunquam est licitum occidere hominem nisi publica autoritate vel in defensione sui ipsius, at vero quando quis seipsum interficit nihil horum interuenit, ergo nunquam licitum erit quod quis semetipsum occidat. Denique vsu ecclesiae confirmatur quae sepulturam denegat ijs qui se interficiunt , ergo iudicat semper esse enorme peccatum & finalem impoenitentiam. Tota igitur difficultas est in soluendis argumentis. Ad primum argumentum respondetur negando consequentiam. Et ratio discriminis est, quia materia immediata illius praecepti negatiui est occisio hominis indebita contra rationem, at vero contingit quod occidere alium non semper sit contra rationem. v. g. occidere malefactorem autoritate publica, occidere vero seipsum semper est contra rationem, & ideo nunquam licet. Ad secundum argumentum vt respondeamus notandum est, quod actio per quam homo priuatur vita duplex esse potest: altera per quam directe corrumpitur vita. v. g. si quis seipsum praecipitet vel gladio confodiat: altera esse potest actio ex qua physice loquendo per accidens sequitur mors. v. g. si miles cum fortiter pugnat occidatur: profecto tunc pugna illius non occidit illum quanuis pugnando constituatur in periculo mortis. Similiter medicus qui vult curare infirmum peste infectum, cum magno periculo propriae vitae, certe curatio illa non occidit medicum sed per accidens sequitur ad illam mors ipsius medici. Similiter prae dicator dum praedicat Euangelium sciens & prudens quod occidendus est ab haereticis, non se occidit sua praedicatione, quamuis per accidens ad praedicationem suam sequatur mors. Notandum est secundo, quod cum non possit aliquid esse peccatum nisi sit voluntarium, dupliciter contingit esse aliquid voluntarium, vt docet D. Thom. 1. 2. quaest. 6. art. 3. vno modo dicitur voluntarium directe, non solum vt finis intentus, sed etiam vt medium quod dirigitur ad finem, altero modo dicitur voluntarium indirecte, quando aliquis poterat aliquid operari & tenebatur operari & non operatur, tunc damnum quod sequitur ex non operatione dicitur esse vo luntarium homini qui non operatur, indirecte tamen, similiter erit voluntarium indirecte damnum quod sequitur ex aliqua operatione a qua tenebatur homo cessare vel abstinere. Respondetur ergo ad secundum argumentum negando consequentiam, & ad probationem negatur antecedens, nisi intelligatur isto modo: idem videtur esse occidere seipsum, & non conseruare vitam; cum homo reneatur & possit se defendere. Sic enim verum est antecedens, quod ille homo moraliter occidatur a seipso qui non defendit & conseruat vitam propriam cum possit & debeat, non autem ille se occidit moraliter neque physice, qui potest defendere vel conseruare vitam propriam quando non tenetur, quia tunc occisio illa neque directe neque indirecte est sibi voluntaria, quin potius saepe erit actus perfectae virtutis non defendere vel conseruare propriam vitam, sed exponere illam certo periculo mortis dum homo exercet actionem virtutis alicuius. Et quidem aliquando erit necessarium pati mortem necessitate praecepti. v. g. si expediat ad salutem reipublicae, aliquando vero erit in consilio propter magnum exemplum & aliorum aedificationem. Quod si quis interroget quaenam erit nobis regula ad dignoscendum quando erit licitum vt homo persistat in aliqua operatione morali, non obstante certo mortis periculo, quando vero non erit licitum, quando erit in praecepto, quando in consilio. Respondetur ad hoc quod boni viri prudentia necessaria est sicut in alijs rebus moralibus, iuxta doctrinam Aristot. lib. 10. Ethic. ca. 5. vbi ait illud esse bonum quod viro bono videtur. Nihilominus possumus aliqua documenta proferre ad rem istam iudicandam. Primum documentum sit. Quotiescunque ex aliqua actione humana, siue illa sit bona ex natura sua siue indifferens, sequitur magnum commodum reipublicae siue temporale siue spirituale, quale est exemplum insigne virtutis, licitum est homini persistere in tali actione non obstante certo mortis periculo. Secundum documentum est. Quotiescumque ex eo quod homo desistat ex aliqua bona actione aut certe non illicita ex natura sua consequitur notabile incommodum reipublicae vel honori diuino, tenetur homo persistere in tali actione non obstante periculo mortis. Tertium documentum. Saepe numero continget quod aliquis teneatur persistere in talibus actionibus supradictis propter pactum quod fecit vel officium quod suscepit, quando alij qui non fecerunt pactum neque habent officium, non tenebuntur persistere. v. g. Episcopus & parochus tenebuntur aliquando non obstante periculo mortis ministrare sacramenta & docere populum quando alij non tenebuntur. Haec documenta etiam Philosophi naturales cognouerunt & docuerunt. v. g. Arist. 3. Ethic. cap. 9. & lib. 2. Oeconomi cap. 2. inquit, mors illa maxime laudatur quam quis oppetit vt tueatur sua Tullius etiam in. 1. Tuscula. Referens verba Socratis quae habentur in Phedone Platonis ait, vetat ille dominans in nobis Deus iniussu hinc nos migrare suo cum autem causam iustam Deus ipse dederit procul dubio laetus sapiens ex his tenebris in illam lucem excesserit. Et praeterea probantur haec documenta testimonio Sacrae scripturae. 1. Machab. 3. melius est nobis mori in bello quam videre mala gentis nostrae & Sanctorum. Item primae Ioan. 3. In hoc cognouimus charitatem Dei: quoniam ille animam suam pro nobis posuit & nos debemus pro fratribus nostris ponere, quomodo autem hoc fieri debeat pro fratribus diximus supra quaest. 26. arti. 3. & 4. Denique haec documenta ratione naturali probantur : quoniam vita animalis in homine ex natura sua ordinatur ad rationalem & spiritualem : ergo vbi necessarium fuerit quod vita animalis finiatur in operatione rationali, lex naturae postulat vt finiatur potius quam desistat homo ab operatione virtutis necessaria ad finem hominis ipsius. Ad tertium argumentum, respondet D. Augustin. lib. 1. de ciui. Dei vbi supra quod facta illa gentium habuerunt quidem quandam similitudinem cum fortitudine sed non fuerunt facta vere virtutis fortitudinis. Nam & ipse Arist. 3. Ethicor. cap. 2. inquit, timidi esse inferre sibi mortem ob fugiendum quodcunque malum. Ad exempla vero San ctorum quae narrantur in Sacris literis & in Ecclesiasticis historijs, respondet Augustinus, quod illi spiritu Dei acti ita sunt operati. Sed profecto ad quaedam huiusmodi exempla in particulari videtur posse responderi, quod illi non iniecerunt manus in se ipsos directe, sed dum operarentur actionem virtutis, per accidens interfecti sunt & ipsi, ita excusat Samsonem Victoria in relectione de homicidio, & similiter Eleazarum. 1. Machab. 6. Qui interfecit Elefantem suppositus illi cuius casu interfectus est. Sed aliqui Theologi excusant quidem ratione naturali Eleazarum non autem Sansonem: nisi quia id fecerit spiritu Dei actus. Et ratio illorum est apparens, quia Samson suamet operatione directe interfecit se & Philisthaeos, scilicet auferendo columnas templi, at vero Eleazarus non eodem ictu interfectus est quo ipse pugnabat confodiens Elefantem & supra existentes corruere fecit: vnde excusari potest etiam ratione naturali, quia fortiter pugnando passus est mortem, ex quo inferunt quod non potest miles vt hostem prae cipitet, se simul cum illo amplexus praecipitare, sed poterit se constituere in periculo, vt ab alio precipitetur dum ipse praecipitat hostem, & haec quidem satis probabiliter dicuntur , sed profecto differentiam inter Sansonem & Eleazarum vix possum inuenire, quia vterque se supposuit ruinae, alter ipsius domus, alter Elefantis. Igitur quemadmodum si Philisthaei essent supra domum & Samson auferret columnas haberet se similiter sicut Eleazarus: quoniam supra Elefantem erant hostes pugnantes, ita etiam parum retulerit quod Philisthaei essent in inferioribus partibus domus, quapropter mihi videtur quod vterque excusetur quia instinctu Dei ita fecerunt vel vterque etiam ratione naturali. Caeterum Razias de quo legitur. 2. Machab. cap. 14. quod se interfecerit non excusatur hic a D. Tho. sed excusat illum Nicolaus de Lyra super illum locum. Et profecto ipsa Sacra scriptura videtur illum excusare ex his quae fecit antequam se occideret & ex eo quod dixit dum moreretur: eo vel maxime quod illa quae ipse fecit postquam se percussit videntur miraculose facta. Vnde probabiliter dici potest quod spiritu Dei actus ita fecerit. ¶ Ad confirmationem. Ex Diuo Hieronymo respondetur, quod fortassis fuit illius opinionis vel retulit illam opinionem, vel respondetur secundo, quod fortassis illa particula, absque, dum dicit absque eo vbi castitas periclitatur, non accipitur exclusiue, sed potius inclusiue: sicut Cantic. 4. dicitur absque eo quod intrinsecus latet: vbi non significatur quod quae intrinsecus latebant non erant pulchra quin potius quod erant maxime pulchra: atque ita particula, absque, non accipitur exclusiue, sed inclusiue. Iuxta hunc modum loquendi dicit Apostolus. 2. ad Corinth. 11. capit. praeter ea quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana solicitudo omnium ecclesiarum . Vbi Apostolus narrans suos labores maximos non intendit excludere laborem illum solicitudinis omnium ecclesiarum. Ad alterum testimonium Diui Hieronymi respondetur, quod illa facta non refert Diuus Hieronymus quasi imitanda a foeminis Christianis, sed pro illarum confusione quae leuiora incommoda nolunt pati vt caste viuant. DVbitatur secundo . Vtrum qui se ipsum occidit peccet contra iustitiam vel per comparationem ad se, vel per comparationem ad rempublicam vel ad ipsum Deum. Primo arguitur & probatur, quod non peccet contra iustitiam per comparationem ad rempublicam. Qui prodigit bona sua & famam suam non peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam, ergo neque qui se ipsum occidit. Antecedens ab omnibus conceditur, probatur consequentia quoniam bona temporalia & bona fama ciuium etiam pertinent ad commune bonum & decorem reipublicae sicut & ipsa vita ciuium, ergo pari ratione non erit contra iustitiam occidere se ipsum vel certe vtrun que erit contra iustitiam. Confirmatur quod sit eadem ratio vtriusque, quia respublica non solum est custos vite ciuium, sed etiam bonorum temporalium & honoris & famae ciuium. Ergo si qui ista prodigit non peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam non peccabit contra iustitiam qui se ipsum occidit. Secundo arguitur. Inter hominem & Deum non est proprie iustitia commutatiua, ergo homo non potest peccare contra iustitiam per comparationem ad Deum. Tertio arguitur. Mulier quae voluntarie permittit se per fornicationem corrumpi peccat contra iustitiam ipsamet, ergo etiam homo qui se interficit vel ab alio petit vt se occidat peccabit contra iustitiam per comparationem ad se ipsum, ergo falsa est prima pars secundae conclusionis, in qua dicitur quod peccat tantum contra charitatem. IN decisione huius difficultatis varie loquuntur Theologi. Quidam aiunt quod qui se occidit patitur violentiam quandam maxime dum petit ab alio vt ipsum occidat atque ita talis percussor peccat contra iustitiam per comparationem ad percussum: & idem sentiunt de stupratore qui virginem etiam volentem & inuitantem corrumpit. Fingunt enim quandam voluntatem naturae in occiso & in virgine corrupta contra quam facit qui percutit volentem percuti & qui corrumpit virginem volentem corrumpi, neque enim virgo potest renuntiare voluntati nature ac proinde tam stuprator quam ipsa peccant contra iustitiam . Sed tamen de his non est in presenti loco prolixius disputandum . PRO decisione igitur nostrae difficultatis sit prima conclusio. Quia occidit se ipsum nullo modo peccat contra iustitiam per comperationem ad se. Ratio est tum quia omnis iniustitia sicut iustitia debet esse ad alterum. Tum etiam quia nemo patitur iniustum volens. Quae documenta receptissima sunt in schola Philosophorum ex doctrina Arist. ¶ Quod si quis obijciat quod martyr patitur iniustum volens, vult enim mori libenter pro confessione fidei. Respondetur quod quamuis martyr voluntarie patiatur per comparationem ad ipsum Deum & ecclesiam: non tamen per comparationem ad tyrannum . Non enim petit ab illo vt se occidat: imo vero nollet mori cum peccato occidentis illum quamuis praesupposita malitia illius gaudet de bono patientiae . At vero ad hoc quod aliquis dicatur pati iniustum: sufficit quod in illo sit inuoluntarium mixtum cum voluntario. v. g. quando aliquis dat latroni pecunias quoniam latro minatur mortem nisi dederit: ille quidem dat voluntarie simpliciter pecunias, sed inuoluntarie secundum quid, & hoc sufficit vt patiatur iniustum dans pecunias latroni. Secunda conclusio . Qui se ipsum occidit peccat contra iustitiam per comparationem ad rempublicam: haec est expressa D. Tho. sententia. Sed aliqui Thomistae interpretantur hanc conclusionem de iustitia legali: negant enim quod ille homo peccet contra iustitiam commutatiuam per comparationem ad rempublicam, sed contra iustitiam legalem. Sed aduersus istam intelligentiam facit quod homicidium ex genere suo est peccatum iniustitiae contra iustitiam commutatiuam, sed qui se occidit est vere homicida, ergo peccat contra iustitiam commutatiuam, sicut qui furatur semper peccat contra iustitiam commutatiuam . Deinde, si tantum peccaret contra iustitiam legalem qui se occidit eo quod omnis homo debet se conseruare & ordinare ad bonum reipublicae sequeretur quod non semper occidere se ipsum esset peccatum mortale iniustitiae per comparationem ad rempublicam. Probo, sequelam, quia quamuis vita hominis cuiuslibet sit valde pretiosa respectu sui & per comparationem ad ipsum Deum colendum & inquirendum tanquam finem vltimum , tamen per comparationem ad bonum ipsius reipublicae multi homines sunt nullius aut parui momenti, imo aliqui sunt perniciosi reipublicae, ergo ex hac parte erit peccatum iniustitiae veniale saltem. Quapropter ego certissime arbitror cum D. Thoma quod iniustitia quam committit se occidens per comparationem ad rempublicam, non est tantum contra iustitiam legalem, sed etiam contra commutatiuam : & ratio est, quia ipsa respublica habetius sibi concessum ab autore naturae tanquam speciali domino ipsius vitae ad custodiendam vitam hominis etiam ab ipsismet volentibus se occidere, ergo homo qui se occidit facit contra istud ius quod habet respublica erga illum non minus quam si alium occidat. Et confirmatur haec doctrina: quoniam praetor ciuitatis qui habet publicam autoritatem , tenetur ex officio defendere vitam hominis non solum ab alio aggressore, sed etiam ab ipsomet volente se occidere, ita vt si non defenderit peccet contra iustitiam commutatiuam , ergo qui se ipsum occidit facit contra hoc speciale ius quod habet respublica ad custodiendam vitam hominis: neque valet obijcere quod homicida siue sui siue alterius non tenetur restituere reipublicae, ergo non peccat contra iustitia commutatiuam per comparationem ad rempublicam. Ad hoc enim respondetur, quod ratio quare ille deobligatur a restitutione non est quia non faciat iniuriam reipublice, sed quia excusatur ex eo quod est irreparabalis vita hominis vt redeat ad custodiam reipublicae. Tertia conclusio. Qui se ipsum occidit peccat peccatum iniustitiae per comparationem ad Deum, vt iniustitia opponitur virtuti iustitiae commutatiuae. Haec etiam sententia probatur esse D. Tho. cum enim dicat quod peccat contra iustitiam certum est ex ipsa ratione, quod non loquitur de iustitia legali: ait enim qui se ipsum vita priuat in Deum peccat: sicut qui alienum seruum interficit peccat in dominum cuius est seruus & sicut peccat ille qui vsurpat sibi iudicium de re sibi non commissa. At vero huiusmodi peccata constat esse contra iustitiam commutatiuam , scilicet occidere seruum alienum, ergo qui se ipsum occidit peccat etiam contra istam virtutem. Ex quo etiam potest sumi noua ratio ad confirmandam praecedentem conclusionem: quoniam qui se occidit vsurpat iudicium reipublicae ad quam pertinet ex officio, iudicare an homo sit occidendus vel non : quare qui se ipsum proprio iudicio interficit vsurpat officium reipublicae. Ad argumentum in oppositum respondetur & ad primum nego consequentiam. Et ratio differentiae est quia homo est vere dominus bonorum temporalium famae, &c. Non autem est dominus vitae, sed tantum est custos sub custodia ipsius reipublicae: & idcirco non est eadem ratio. Et quanuis respublica sit etiam custos bonorum temporalium famae & honoris ciuium: haec tamen custodia solum extenditur ad hoc quod teneatur singulos ciues tueri ne quis illis iniurius sit in auferendis huiusmodi bonis: at vero titulo custodiae non habet respublica ius ad impediendum verum dominum ne prodigat illa bona: verum est tamen quod alio titulo potest respublica impedire aliquando hominem ne prodigat illa bona, videlicet quando illa sunt necessaria ad bonam gubernationem reipublicae & huiusmodi sunt multae leges quae impediunt translationem dominiorum, & tunc homo agens contra huiusmodi leges peccabit contra iustitiam legalem per comparationem ad rempublicam. Ad secundum argumentum negatur consequentia . Et ratio est: quia potest contingere vt aliquod vitium speciale sit contra aliquam specialem virtutem quantum est ex natura vitij, & tamen quod illa virtus non possit proprie & formaliter inueniri in eo in quo est vitium, sed tamen sufficit quod possit inueniri aliquid altius illa virtute. v. g. potest contingere quod aliquis homo peccet speciale peccatum odij sui ipsius & tamen in ipso non potest inueniri specialis virtus dilectionis per comparationem ad se (loquimur enim naturaliter) sed est in homine aliquid altius virtute erga se ipsum, scilicet naturalis amor sui ipsius. Est aliud exemplum, si quis occidat patrem suum, vere peccat etiam contra iustitiam commutatiuam , & tenetur restituere damna quae sequuntur ex illa occisione, etsi posset resuscitare patrem teneretur ex iustitia commutatiua restituere illi vitam : & tamen inter filium & patrem per se loquendo non est iustitia commutatiua , sed aliquid altius ista virtute, ad hunc igitur modum dico quod quia Deus reseruauit sibi speciale dominium vitae hominis: omnis qui se occidit peccat peccatum iniustitiae commutatiue vsurpans alienum, quod quidem vitium ex natura sua contrarium est virtuti commutatiuae iustitiae: quamius propter Dei excellentiam non inueniatur proprie & formaliter iustitia commutatiua inter hominem & ipsum Deum, sed est aliquid altius quam virtus iustitiae commutatiuae. Hac etiam ratione ponitur in homine secundum sententiam D. Tho. poenitentia specialis virtus iustitiae quae reducitur ad commutatiuam, quatenus per illam homo nititur satisfacere Deo recompensando offensam factam. Ad tertium argumentum respondetur, nego antecedens. Neque enim opus est ad specifice distinguendum vitium stupri ab alijs speciebus vitiorum contra castitatem, quod stuprum habeat specialem rationem iniustitiae, vt aliqui subtiliter arbitrantur , alias enim pro fecto etiam ipsa virgo volens, peccaret contra iustitiam per comparationem ad se ipsam: sicut peccat peccatum stupri per comparationem ad se: & rursus ipse stuprator non magis potest peccare contra iustitiam per comparationem ad virginem volentem: quam si abscinderet manum illius volentis abscindi, sed constat ex dictis a D. Tho. & a nobis quod non peccat contra iustitiam, etiam qui occidit alterum volentem occidi per comparationem ad ipsum, ergo multo minus peccabit contra iustitiam per comparationem ad virginem vltro volentem corrumpi , sed sufficit specialis ratio dehonestatis ad constituendam speciem vitij contra castitatem : quemadmodum distinguitur vitium bestialitatis specie ab alijs vitijs contra castitatem, & tamen in illo vitio non inuenitur specialis ratio iniustitiae, magis quam in mollitie quando quis habet pollutionem voluntariam quae est species quaedam vitij contra castitatem. Ad hunc igitur modum dicimus, quod stuprum habet specialem deformitatem contra castitatem , videlicet quia ipsa natura ordinauit integritatem illam ad placendum viro in vinculo matrimonij, ita vt non aliter esset licitum rumpere signaculum virginitatis nisi per matrimonium . Fateor tamen quod magis me conuincit autoritas & communis opinio Theologorum ad asserendum quod stuprum virginis voluntariae corruptae sit necessario confitendum quantum ad illam circunstantiam quod mulier erat virgo: quam omnes rationes quae adducuntur a Theologis ad probandum quod illa circunstantia mortaliter aggrauet supra peccatum fornicationis . # 6 ARTICVLVS VI. ¶ Vtrum liceat in aliquo casu interficere innocentem. AD Sextum sic proceditur.{ 1. 2. q. 64 ar. 5. ad 2. & q. 110. ar. 8. ad 3. Et 1. q. 7. ar. 6. ad 3. Et opus. 9. quaestio . 86. Et Hebr. 11. 4. co. 3. fi. } Videtur quod liceat in aliquo casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham commendatus est quod timuit Dominum: quia voluit interficere filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato. ¶ 2 Praeterea. In genere peccatorum quae contra proximum committuntur , tanto maius videtur aliquod esse peccatum, quanto maius nocumentum infertur ei, in quem peccatur. Sed occisio plus nocet peccatori, quam innocenti qui de miseria huius vitae ad caelestem gloriam transit per mortem. Cum ergo liceat in aliquo casu peccatorem occidere: multo magis licet occidere innocentem vel iustum. ¶ 3 Praeterea. Illud quod fit secundum ordinem iustitiae, non est peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundum ordinem iustitiae occidere innocentem, puta cum iudex qui debet secundum allegata iudicare, condemnat ad mortem eum, quem scit innocentem per falsos testes conuictum. Et similiter minister qui iniuste condemnatum occidit, obediens iudici: ergo absque peccato potest aliquis occidere innocentem. SED contra est, quod dicitur Exod. 23. Insontem & iustum non occides. RESPONDEO dicendum, quod aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundum se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundum se quidem considerando hominem, nullum occidere licet: quia in quolibet etiam peccatore, debemus amare naturam quam Deus fecit, quae per occisionem corrumpitur. Sed sicut supra dictum + { Art. 2. huius quaest. } est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonum commune, quod per peccatum corrumpitur. Vita autem iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentem . AD primum ergo dicendum, quod Deus habet dominium mortis & vitae. Eius enim ordinatione moriuntur & peccatores & iusti. Et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cuius est executor. Et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens. AD secundum dicendum, quod in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quam id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauius peccat, quam ille qui occidit peccatorem. Primo quidem , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatem agit. Secundo, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertio, quia priuat communitatem maiori bono. Quarto, quia magis Deum contemnit, secundum illud Lucae. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriam perducatur a Deo, per accidens se habet ad occisionem. AD tertium dicendum, quod iudex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus conuincitur, debet diligentius examinare testes, vt inueniat occasionem liberandi innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiam ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserunt nocentem. Minister autem iudicis condemnantis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire: alias excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si vero non contineat manifestam iniustitiam, non peccat praeceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed iudex cui ministerium exhibet. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio principalis est negatiua. Ratio est quia vita innocentum est conseruatiua & promotiua boni communis . Secunda conclusio notetur in solutione ad secundum argumentum, plus peccat qui occidit innocentem quam qui occidit peccatorem. COMMENTARIVS. CIrca conclusionem articuli aduertendum est, quod est intelligenda de innocente prout nomo est, si non probatur nocens publica autoritate & dignus morte iudicatur, vt latius dicemus in quaest. 67. art. 2. Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est, Verbi gratia. In bello iusto vbi directe intenditur a principe occisio nocentum, inter quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur milites abstinere ab expugnatione ciuitatis ne simul occidantur innocentes quando bellum est iustum, de qua re diximus supra quaestione. 40. Praeterea etiam licitum erit occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore iniquo cum moderamine inculpatae tutelae & forte occidit aliquem innocentem, qui erat prope inuasorem. DVbitatur autem, an sit licitum occidere innocentem quando tyrannus petit a republica vt occidat aliquem innocentem, vel vt tradat illum sibi occidendum, alioquin destruet ciuitatem? Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quod respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum saeuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum dedecus, & infamia reipublicae quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quam tanto sceleri consentire . At vero secundo modo locus est dubitandi. Et arguitur primo pro parte negatiua. Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam non obstante quod sequatur mors illius, at vero in illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo respublica non potest illum tradere. Secundo arguitur. Esto ita quod innocens teneatur exire ad tyrannum, tenetur tamen ex charitate, at vero ad opera charitatis nemo potest cogi a republica: ergo respublica non potest illum tradere. Tertio arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum, ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum. Quia non minus peccauerunt Iudaei, qui tradiderunt innocentem Christum Pilato, quam ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum. Propter haec argumenta Magister Soto libro. 5. de Iustitia & iure, quaestione. 1. articulo. 7. tenet quod ipse innocens in tali casu debet exire ad tyrannum ex charitate patriae: sed respublica non potest eum tradere aut cogere vt exeat. ¶ Nihilominus sit nobis conclusio certa. Respublica potest praecipere innocentem, vt exeat ad tyrannum quod si noluerit iam non est innocens, & idcirco poterit respublica illum tradere tyranno. Probatur conclusio. Quia respublica habet autoritatem praecipiendi ciuibus quemlibet actum moralem bonum ex obiecto suo, imo & indifferentem quando expedierit bono communi. ¶ Confirmatur haec doctrina, ex Aristotel. libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert sic vel aliter fiant: at vero post latam legem iam sunt actus boni neque possunt aliter fieri, at vero in nostro casu posito ille actus exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti ex praecepto charitatis, ergo multo magis poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente praecepto reipublicae quam si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit praecepto poterit puniri a republica, & in poenam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thome. 2. 2. quae stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet quod possunt diuites compelli per legem ad faciendam eleemosynam pauperibus cum necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici supra quaest. 32. art. 5. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illic est actus moralis bonus quem potest & debet exercere innocens & mediante illo potest licite se expone re periculo mortis pro salute reipublicae & iste actus est exire animose ad tyrannum, & si opus fuerit pugnare cum illo. Ad secundum negatur minor, vt patet ex doctrina Aristotel. & praeterea dicimus quod ille tenetur ex iustitia legali quae est virtus ordinans actiones particulares hominis ad bonum commune secundum legem. Ad tertium argumentum respondetur, quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicae iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum: at vero antequam respublica cognoscat, quod ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem. # 7 ARTICVLVS VII. ¶ Vtrum liceat alicui occidere aliquem, se defendendo. AD Septimum sic procedi{ 4. dist. 25. q. 2. art. 2. q. 2. ad 2. & 3. } tur. Videtur, quod nulli liceat occidere aliquem , se defendendo. Dicit enim Augustinus + { Epi. 154. a medio illius, to. 2. Et habetur 23. q. 5. capit. de occidend. } ad Publicolam, de occidendis hominibus, Ne ab eis quisquam occidatur non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, vt non pro se hoc faciat, sed pro alijs, accepta legitima potestate, si eius congruat personae. Sed ille qui se defendendo, occidit aliquem, ad hoc eum occidit, ne ipse ab eo occidatur. Ergo hoc videtur esse illicitum. ¶ 2 Praeterea. In primo de + { Lib. 1. ca. 5. non multum procul a fine, to. 1. } libero arbitrio dicitur: Quomodo apud diuinam prouidentiam a peccato liberi sunt, qui pro his rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sunt? Eas autem res dicit esse contemnendas, quas homines inuiti amittere possunt, vt ex praemissis + { In diuisione quaest. } patet. Horum autem praecipuum est vita corporalis. Ergo pro conseruanda vita corporali, nulli licitum est hominem occidere. ¶ 3 Praeterea. Nicolaus papa dicit, vt habetur in Decretis in distinctione 50. + { In Decretis dist. 50. cap. de his clericis. } de clericis pro quibus consuluisti, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per poenitentiam emendati, possunt ad pristinum statum redire, aut ad altiorem ascendere, scito nos nullam occasionem dare, nec vllam tribuere licentiam eis, quemlibet hominem quolibet modo occidendi. Sed ad praecepta moralia seruanda tenentur communiter clerici, & laici. Ergo etiam laicis non est licitum occidere aliquem, se defendendo. ¶ 4 Praeterea. Homicidium est grauius peccatum, quam simplex fornicatio vel adulterium. Sed nulli licet committere simplicem fornicationem , vel adulterium , vel quodcunque aliud peccatum mortale pro conseruatione propriae vitae: quia vita spiritualis praeferenda est corporali: ergo nulli licet defendendo se ipsum, alium occidere, vt propriam vitam conseruet. ¶ 5 Praeterea. Si arbor est mala, & fructus , vt habetur Matth. 7. Sed ipsa defensio sui videtur esse illicita, secundum illud Rom. 12. Non vos defendentes charissimi. Ergo & occisio hominis exinde procedens est illicita. SED contra est, quod Exod. 22. dicitur: Si effringens fur domum, siue suffodiens inuentus fuerit, & accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Sed multo magis licitum est defendere propriam vitam, quam propriam domum. Ergo etiam si aliquis occidat aliquem pro defensione vitae suae, non erit reus homicidij. RESPONDEO dicendum, quod nihil prohibet vnius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit prae ter intentionem. Morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod intenditur. Non autem ab eo quod est praeter intentionem, cum sit per accidens, vt ex supradictis + { q. 43. art. 3. & 1. 2. q. 1. art. 3. & quaestio . 29. art. 7. } patet. Ex actu ergo alicuius seipsum defendentis, duplex effectus sequi potest. Vnus quidem conseruatio propriae vitae, alius autem occisio inuadentis. Actus ergo huiusmodi ex hoc, quod intenditur conseruatio propriae vitae non habet rationem illiciti, cum hoc sit cuilibet naturale, quod se conseruet in esse quantum potest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione proueniens illicitus reddi, si non sit proportionatus fini. Et ideo si aliquis ad defendendam propriam vitam vtatur maiori violentia, quam oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit licita defensio. Nam secundum iura, vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae. Nec est necessarium ad salutem, vt homo actum moderatae tutelae praetermittat ad euitandam occisionem alterius: quia plus tenetur homo vitae suae prouidere, quam vitae alienae. Sed quia occidere hominem non licet nisi publica autoritate, propter bonum commune (vt ex supradictis + { Artic. 2. & 3. } patet) illicitum est quod homo intendat occidere hominem , vt seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam autoritatem, qui intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert hoc ad publicum bonum, vt patet in milite pugnante contra hostes, & in ministro iudicis pugnante contra latrones: quanuis etiam & isti peccent, si priuata libidine moueantur. AD primum ergo dicendum, quod autoritas August. intelligenda est in eo casu, quo quis intendit occidere hominem, vt seipsum a morte liberet. In quo etiam casu intelligitur autoritas inducta ex libro de + { In arg. 2. huius art. } liber. arbit. Vnde signanter dicitur, pro his rebus: in quo de signatur intentio. Et per hoc patet responsio ad Secundum. AD tertium dicendum, quod irregularitas consequitur actum homicidij, etiam si sit absque peccato: vt patet in iudice, qui iuste aliquem condemnat ad mortem. Et propter hoc clericus, etiam si se defendendo, interficiat aliquem, irregularis est: quanuis non intendat interficere, sed seipsum defendere. AD quartum dicendum, quod actus fornicationis, vel adulterij non ordinatur ad conseruationem propriae vitae ex necessitate, sicut actus, ex quo quandoque sequitur homicidium . AD quintum dicendum, quod ibi prohibetur defensio, quae est cum liuore vindicte. Vnde + { Glos. interlin. ibid. } gloss. dicit: "Non vos defendentes, id est, non sitis referientes aduersarios". SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si aliquis ad defendendam propriam vitam vtatur maiori violentia quam oporteat, illicitum erit occidere alium se defendendo. ¶ Secunda conclusio . Si quis moderate violentiam repellat, erit licita defensio etiam si alterum occidat. Tertia conclusio. Illicitum est quod homo intendat occidere hominem vt seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam autoritatem . COMMENTARIVS. DVbitatur primo circa secundam conclusionem an vera sit: & arguitur pri mo contra illam. Vita spiritualis proximi plus debet diligi quam vita corporalis propria, vt supra quaest. 26. art. 5. diffinitum est: sed tunc perit vita spiritualis inuasoris quando me defendendo occido illum qui est in peccato mortali, ergo potius deberem ego pati mortem corporalem quam mittere animam proximi in gehennam. Confirmatur. Si inuasor ex passione vel ignorantia vult me occidere, videtur quod tunc sit saltem tempus necessitatis proximi, vt ego ponam vitam corporalem pro spirituali illius, ergo saltim in tali casu non possum me defendendo illum occidere. Arguitur secundo . Sequitur ex conclusione D. Tho. quod qui dedit causam & fuit in culpa vt ab alio inuaderetur, nihilominus possit defendendo se, occidere inuasorem. v. g. qui adulter deprehensus in adulterio ab ipso marito posset occidere maritum se defendendo, item qui proximum iniurijs lacessiuit possit, si lacessitus aggreditur occide ne illum se defendendo. De hac difficultate prima sententia est Abulen. q. 11. super. c. 11. Iosue, quod homo tenetur se defendere etiam occidendo inuasorem & videtur quod ratio D. Tho. in artic. hanc sententiam probet, dum inquit, Plus tenetur homo vitae suae prouidere quam vitae alienae, ergo non poterit homo desistere a defensione suae vitae, ne occidat alterum. Secunda sententia est Gersonis in tract. de Eucharist. & Ancarrano in lib. de autoritate ecclesiae. quaestione. 52. articul. 3. & eam sequitur Accursius in. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. videlicet, quod nemo potest in defensionem propriae vitae, interficere aggressorem. Tertia sententia est D. Antonini in. 3. p. tit. 5. c. 8. §. 1. quam sequitur Nauar. in suo manuali. c. 15. nu. 7. & super. c. fin. 14. q. 6. nu. 15. videlicet quod licitum est se defendendo occidere inuasorem praeterquam quando is qui inuaditur dedit culpabilem causam aggressori, qualem dat adulter marito in adulterio deprehensus, & ille qui alterum conuitijs lacessiuit, vt se aggrederetur. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Licitum est non defendere propriam vitam quando homo non potest aliter se defendere quam occidendo inuasorem. Probatur conclusio ex doctrina D. August. li. 1. de doctr. Christ. c. 27. homo debet plus diligere proximum quam corpus proprium , quae quidem doctrina secundum communem intelligentiam Theologorum aliquando est in praecepto, aliquando in consilio, vt diffinitum est a nobis supra quaest. 26. artic. 4. ad 3. & art. 5. ad 3. ergo quanuis homo possit se defendere cum moderamine inculpatae tutelae occidendo inuasorem, licitum tamen erit ei ex perfecta charitate velle potius pati mortem temporalem quam quod ipse inuasor pereat in aeternum. Probatur secundo exemplo Christi & plurimorum martyrum, qui cum possent se defendere a tyrannis voluerunt potius pati mortem, ergo non quotiescunque homo potest se defendere tenetur quando fuerit causa aliqua spiritualis ad Dei gloriam vel ad salutem proximi. Confirmatur ex doctrina Christi, "Ecce ego mitto vos sicut oues in medio luporum." Quam doctrinam vniuersi Christiani sequi possunt ex consilio Euangelico, item Ecclesiast. 28. "Relinque proximo tuo nocentite, & tunc deprecanti tibi peccata soluentur", & quanuis in praedicto nostro casu non sit praeceptum obligans, poterit tamen homo vti consilio ad maiorem consuetudinem comparandam, & vt non se exponat periculo irae & vindictae contra proximum. Obseruandum est tamen quod conclusio intelligenda est quando vita eius qui inuaditur non est multum necessaria reipublicae imo etiam quando non est simile periculum circa salutem animae propriae. Tunc enim in ijs duobus casibus magis debet homo prouidere propriae vitae quam alienae. Secunda conclusio. Licitum est homini se defendendo cum moderamine inculpatae tutelae occidere inuasorem. Probatur primo ratione D. Thom. in corpore articuli, quae est demonstratio naturalis. Item ex capit. ius naturale. distinctione. 1. vbi asseritur esse iuris naturalis vt liceat vim vi repellere, & idipsum habetur in. l. vt vim. ff. de iustitia & iure. & in cap. significasti. el segundo de homicidio. & in cap. si vero. de sententia excommunicationis. Hanc doctrinam eleganter prosequitur Cicero in ora tione pro Milone & est communis consensus omnium Philosophorum & Theologorum. Haec conclusio intelligenda est cum exceptione quadam: quando scilicet ex morte aggressoris sequitur notabile damnum reipublicae, tunc enim tenetur homo potius pati mortem quam occidere inuasorem cum tanto damno boni communis, & hoc ipsa natura nos docet: experimur enim quod grauia elementa proprios motus deorsum obliuiscuntur & ascendunt sursum, ne detur vacuum quod esset maximum damnum vniuersi. Sed nihilominus dicimus, quod si occiderit inuasorem defendendo propriam vitam cum moderamine non peccat contra iustitiam commutatiuam per comparationem ad inimicum occisum, sed peccat mortaliter & grauiter contra charitatem & pietatem contra patriam, & insuper contra iustitiam commutatiuam per comparationem ad rempublicam cui maximum detrimentum infert. Aliud enim esset non defendere regem cum possis, & aliud occidere, etenim in priori casu peccas tantum contra charitatem, in secundo vero peccas contra iustitiam commutatiuam damnificando rempublicam. Tertia conclusio. Licitum est occidere inuasorem, etiam si ille qui inuaditur fuerit in culpa prius vt alter aggrederetur ipsum. Haec probatur eisdem rationibus & iuribus sicut praecedens conclusio. Etenim adulter ex iniuria quam facit marito non amittit ius naturale defendendi propriam vitam. Praeterea ipse inuasor iniuriam & vim facit, etiam si prius fuerit lacessitus factis aut verbis, ergo licitum est vim illam & iniuriam repellere. Et confirmatur a simili. Si meus proximus sua culpa & prodigalitate deuenit in extremam necessitatem ego teneor illi succurrere, ergo etiam si ego mea culpa me constituerim in illo periculo: non tamen poterit alter me occidere, & ego possum licite me defendere. Obseruandum est tamen, quod si adulter vel lacessitor praeuidit pericula mortis futura ex actione propria, peccat certe peccatum homicidij in corde suo quando tale periculum praeuidens, nihilominus statuit se in illo constituere. At vero postea in ipso periculo positus, non amittit ius defendendi se: imo tunc illi est maior ratio se defendendi donec doleat de peccato: quod non est ita facile in illo conflictu & perturbatione animi. AD argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illa doctrina intelligenda est, quando proximus est in graui aut extrema necessitate: at vero quando ipse inuasor ex malitia sua se exponit tanto periculo, non teneor ego amittere vitam corporalem ne ille damnetur. Ad confirmationem respondetur, quod quanuis inuasor ex passione vel ignorantia etiam inuincibili aggrediatur, nihilominus non ex eo derogatur iuri naturali quod ego habeo, vt defendam propriam vitam. Quod si obijcias, tunc esse casum necessitatis in quo debeo vitam corporalem ponere pro vita spirituali proximi, ergo non licet interficere talem inuasorem. Respondetur, quod in ipso inuasore duplex miseria esse potest. Altera quod sit in peccato quod ipse alias commiserat: altera quod dum aggreditur me, afficitur passione absorbente vsum rationis & iudicium, vel habet ignorantiam inuincibilem iudicans, quod ego volo illum occidere. Dico ergo, quod medium ordinatum ad moderandam passionem eius, vel tollendam ignorantiam, non est quod ego amittam propriam vitam, manet enim ille cum eadem ignorantia & passione ex quibus me interficere intendit. Rursus neque ad liberandum illum a peccato quod alias commiserat, medium est quod ego permittam me occidi. Manet enim cum eodem peccato me interfecto. Sibi igitur imputandum erit si moritur in peccato quod vltro commiserat, neque poe nituerat. Non enim propterea debeo amittere ius quod habeo ad defendendam propriam vitam, sed possum me ab illo defendere sicut a bestia fera. Ad alterum argumentum patet ex dictis in tertia conclusione, non enim adulter confert ius marito, vt occidat illum: neque ipse amittit ius quod habebat defendendi vitam propriam ex eo quod adulterium commisit. DVbitatur secundo. An pro defensione rerum temporalium vel hono ris licitum sit inuasorem occidere? Ad hoc breuiter respondetur conclusione affirmatiua, dummodo talis defensio fiat cum moderamine secundum proportionem ad finem intentum. Haec conclusio est consensus Philosophorum & fere omnium Theologorum. Illam asserit Cicero vbi supra, & confirmatur ex Aristotele. 3. Ethicorum, capit. 7. vbi laudat mortem, quam quis oppetit vt tueatur sua, ergo si cum periculo vitae propriae potest homo bona temporalia tueri, multo magis cum periculo vitae aggressoris. Praeterea, Exodi. 28. vt citatur a Diuo Thoma in argumento, Sed contra, excusatur a reatu sanguinis qui percussit furem effringentem fores vel effodientem domum . Item ratione naturali probatur conclusio. Quoniam diuitiae sunt instrumenta ad virtutem & necessariae ad vitae conseruationem, ergo licitum est ista bona defendere ab iniquo aggressore & vim vi repellere, non obstante occisione illius, quae per accidens sequitur ex defensione mea: ipse enim potius se occidit moraliter, dum a vi inferenda non desistit. Eadem ratio procedit de honore quod est excellentius bonum , quam diuitiae. Ex dictis sequitur vnum corollarium, quod non tenetur homo fugere aggressorem quando ipsa fuga est ignominiosa: sicuti est militi & viro nobili. Caeterum clericus vel monachus tenetur fugere, si fuga sua defendit vitam aut rem familiarem: non enim amittit honorem secundum statum suum, quod si noluerit fugere & se defendendo occiderit inuasorem: peccat mortaliter saltem contra charitatem: & certo credo quod peccat contra iustitiam. Et ratio est, quia ille non se defendit cum moderamine proportionato ad finem intentum, sed maiorem vim adhibet quam oporteret ad assequutionem finis, etenim quod respectu vnius hominis est proportionatum medium, respectu alterius non est proportionatum: quoniam ille amitteret honorem si fugeret, hic alter nihil amittit. Conclusio posita intelligenda est cum limitationibus conclusionum praecedentis dubij, scilicet, quod si fuerit persona publica ipse aggressor, ex cuius morte magnum damnum sequitur reipublicae, tunc non erit licitum illum occidere pro defensione rerum temporalium & honoris. Argumenta vero quae contra conclusionem possunt obijci vnico verbo soluuntur, si dicamus quod quanuis homo teneatur plus diligere vitam proximi, quam bona propria temporalia: hoc tamen praeceptum non obligat nisi in casu necessitatis proximi, & per media communia & ordinata ad illum finem, hic tamen casus non contingit quando proximus est aggressor ex malitia sua. At vero si ex ignorantia inuincibili aggreditur bona mea rapere, putans esse sua, videtur quod tunc non possim illa defendere occidendo illum . Respondetur nihilominus, quod iam est in culpa dum propria autoritate contendit vendicare sibi illa bona, sed deberet petere ante iudicem. DVbitatur tertio. An sit licitum repercutere eum qui postquam percussit, separat se ab aggressione. v. g. si quis dedit alapam proximo, an percussus possit statim repercurtere? ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Quia illa repercussio est recuperatio honoris qui actualiter offenditur, & repercussione defenditur & recuperatur. Arguitur secundo a simili. Licitum est persequi latronem fugientem capta praeda, & eripere illam de manibus eius per vim, etiam cum periculo vitae latronis, ergo in casu posito in fragranti iniuria, repercutere est quasi eripere praedam honoris de manibus iniqui aggressoris. Arguitur tertio. Si quis irritet alterum ad singulare certamen taliter quod irritatus amittat honorem, nisi acceptauerit pugnam aut statim euaginauerit gladium: & licitum est illi defendere suum honorem, etiam si is qui irritauit illum verbis, iam taceat neque vltra progrediatur, ergo etiam licitum erit percutientem repercutere pro defensione honoris qui adhuc laeditur. Nihilominus sit nobis certissima conclusio & catholica doctrina. Non est licitum repercutere eum qui percussit, nisi forte adhuc perseueret in pugna: tunc enim repercussio habet rationem defensionis respectu imminentis periculi, non vindictae respectu praeteritae iniuriae. Probatur egregio testimonio. 1. Petri. cap. 3. Non reddentes malum pro malo, neque male dictum pro maledicto. Item probatur, quoniam vindicta non est licita particularibus, vt patet Ecclesiast. 28. Qui vindicari vult, a domino inueniet vindictam. At vero qui repercutit vindicat se de percutienti, ergo peccat mortaliter. Haec est communis doctrina Theologorum bene sentientium. Et si quis aliter sentit iudicio nostro contradicit sacrae Scripturae. Verum est tamen quod non desunt qui velint fingere quod illa repercusio non habet rationem vindictae dum fit in feruore pugnae: sed potius est defensio honoris. Et idem dicunt de illo qui acceptat duellum irritatus ab alio, aiunt enim quod per illam acceptationem homo defendit honorem suum. Sed profecto vehementer falluntur dum ita paralogizantur: quod patebit ex solutionibus argumentorum. Ad primum argumentum respondetur, nego antecedens. Quia quanuis honor secundum leges diaboli recuperetur, tamen recuperatur per vindictam, quod est illicitum. Et ratio est: quia honor iam est laesus propter illam percussionem priorem, & ideo non habet locum ibi iam defensio, sed est mera vindicta ipsa repercussio: quanuis per illam recuperetur honor apud viros huius seculi, qui sunt idololatrae mundani honoris. Ad secundum concedo antecedens & nego consequentiam. Ratio differentiae est manifesta. Quoniam latro adhuc est in exercitio capiendi aliena, dum non est iam in loco quieto retinens rem alienam. At vero qui semel percussit vel contumeliam dixit, iam laesit honorem meum, neque portat secum quidquam meum quod ego possim eripere de manibus eius: sicut si quis abscindat manum meam, non possum ego abscindere manum eius. Imo si occidat equum meum: non possum ego occidere equum illius. Quia illa operatio non habet rationem defensionis, sed potius offensionis per vindictam. Ita igitur homo se habet qui pro recuperatione honoris repercutit eum qui se percussit. Caeterum de antecedente argumenti, nota quod si fur vel latro iam constituit se in loco tuto, vel rem alienam deposuit vel abscondit, non est mihi licitum per vim recuperare meam rem: quia tunc iam ille non infert vim actualiter, sed omnino iam cessauit. Vnde oportet, quod respublica iudicet de latrone & compellat vt mihi restitua. Quod si quis obijciat. Si de facto ego contendam cum latrone vt reddat quod abstulit, ille non poterit iuste defendere rem illam, igitur ego iuste contendo eripere rem illam. Respondetur nego consequentiam. Quia non est inconueniens, quod sit iniusta pugna ex vtraque parte: maxime quod defensio latronis est contra iustitiam commutatiuam : compulsio autem mea est contra iustitiam legalem, atque ita diuersis rationibus vtraque pugna est iniusta. Ad tertium respondetur , quod nullo modo est licitum acceptare duellum quod condemnatur in Concil. Trident. Sess. 25. c. 19. in decreto de reformat. & quanuis grauissimae poenae quae illic apponuntur contra sic pugnantes & contra fauentes illos, intelligantur de solenni duello, non solum illud duellum est illicitum iure naturae, sed etiam quodlibet aliud singulare certamen eorum, qui se adinuicem inuitant vel irritant ad pugnam, est iure naturae illicitum: nam vterque se exponit periculo mortis vel occisionis: neque potest habere rationem defensionis talis acceptatio. Poterit tamen homo sic irritatus ab alio prudenter & Christiane respondere pro defensione sui honoris, dicendo vbicunque tu me fueris aggressus, vir ego sum qui me possum defendere, etiam forte cum malo tuo atque periculo. Atque ita vim moderate repellit, quousque alter armis velit vti. Tunc enim iam constat quod armis potest se defendere. Sed adhuc dubitat aliquis, si quis iratus me vocat dicens, quod vult mihi certa verba facere seorsum, an sit licitum exire, etiam si suspicet, quod ille vult vti armis contra me? Ad hoc respondetur, quod prudentia opus est in huiusmodi casibus, fortassis enim habet rationem defensionis, si in tali casu vir nobilis irritatus velit exire ad audiendum sermonem eius qui irritat: quia forte verbis terminabitur illorum dissidium. At vero si irritatus, est certus moraliter, quod irritans vult cum illo digla diari, debet verbis suum honorem modeste defendere, vt iam diximus: sed non tenebitur domi manere, sed poterit exire quoties sibi opportunum erit ad negotia sua tractanda. DVbitatur quarto. An in defensionem sui, licitum sit praeuenire eum qui paratus est inique aggredi? Verbi gratia, an vxor quae certa est, quod maritus vult nocte illam suffocare, possit praeuenire maritum, & illum occidere. Similiter an habeat rationem defensionis, si quis occidat eum qui vadit ad iudicem, vt imponat falsum testimonium propter quod erit occidendus, vel infamandus vel amissurus bona temporalia. ¶ Pro solutione nota, quod praeuenire in praesenti est, antequam inimicus inuadat damnificare. Nota secundo, quod aliquando huiusmodi praeuentio non est simpliciter praeuentio, sed secundum quid, verbi gratia, quando ego post vnum actum aggressionis praeuenio alterum, quem prudenter timeo esse futurum in damnum meum. Sit igitur prima conclusio. Non est licitum simpliciter praeuenire eum, quem timeo futurum esse aggressorem. Probatur, quia illa preuentio non est proprie defensio, sed directe est occisio hominis ordinata ad conseruationem propriae vitae: quemadmodum si adultera nouit, quod maritus est conscius adulterij quod illa commisit: qui tamen nondum quidquam parauit, nihil dixit, vnde colligatur, quod est actualis aggressor: nihilominus mulier prudenter timet, quod illam sit occisurus. Dicimus quod in hoc casu, non est licitum praeuenire maritum, & per insidias illum occidere. Confirmatur conclusio. Quia illud vniuersale principium, vim vi repellere licet, nullo modo verificatur in illo casu: quin potius verificatur, quando supra iniuriam factam altera additur. Secunda conclusio. Postquam iam aggressor fecit aliquam actionem parando mihi insidias, quas ego aliter effugere non possum nisi occidendo illum: tunc licitum est mihi medio tempore, antequam instet meum damnum , occidere insidiantem etiam si pro tunc quietus sit. Ratio est: quia tunc proprie loquendo est defensio vitae meae: nam profecto mo raliter loquendo, ille est actualis aggressor. v. g. in casu posito, potest mulier adultera occidere maritum de quo certa est quod iam habet vel venenum paratum, vel gladium aut aliquid simile: tunc enim vim vi repellit moraliter loquendo, quanuis physice pro tunc ipse maritus nihil agat. Similiter dico de secundo casu: quod si ille qui vadit ad iudicem fuerit admonitus & noluerit retrocedere, poterit is qui iniuriam patitur occidere illum defendendo se vel sua: si aliter non potest. Imo vero Caiet. infra in. q. 95. ar. 8. ad 3. & in summa in verbo duellum, ait, quod innocens tunc poterit prouocare accusatorem ad duellum & occidere: quoniam accusator iam inuadit innocentem occisurus gladio iudicis. Quin potius secundum istam rationem posset etiam occulte occidere aggressorem non prouocando ad duellum , siquidem habet illa actio rationem defensionis cum moderamine inculpatae tutelae. At vero contra hanc sententiam Caietani sunt tria argumenta . Primum argumentum est. Si ipse accusator bona fide imponeret mihi crimen, non liceret mihi illum occidere, ergo neque si mala fide. Probo consequentiam. Quia defensio vitae propriae, vt iam diximus licita est etiam contra ignorantem inuincibiliter. Arguitur secundo . Sequeretur quod etiam si accusator intenderet damnificare in causa ciuili, licitum esset illum occidere. Probatur consequentia. Quia si illa actio habet rationem defensionis, licita erit pro conseruatione rerum temporalium. Consequens autem videtur esse inconueniens. Quoniam tunc daretur occasio litigantibus, vt occiderent homines quos falsos testes esse iudicauerint: quod esset magna perturbatio reipublicae. Confirmatur. Nam iudex iuste puniret talem interfectorem , ergo ipse iniuste occidit. Arguitur tertio. Quia proprie vis non dicitur, nisi quando aliquis actualiter aggreditur aliquo facto per se nociuo, sed ille accusator nondum sic aggreditur, ergo tunc non verificatur, quod vim vi innocens repellit. Magister Soto propter hoc tertium argumentum in lib. 5. de iust. & iure. q. 1. art. 8. te net partem negatiuam. Nihilominus sententia Caiet. mihi multo probabilior est. Et confirmatur , quia licitum esset mihi occidere ho minem qui vocat seruum, vt me occidat: si non habeo alium medium , quo vitam seruem incolumem. Item si quis vadit vt soluat vel irritet canem aut leonem contra me, licitum est mihi illum occidere, antequam soluat canem aut leonem, ergo etiam in casu posito licitum erit occidere accusatorem vel inuasorem . AD argumenta in oppositum respondetur . Ad primum, quod sicut non possum me defendere per vim ab ipso iudice & ministris, qui bona fide secundum allegata & probata procedunt, etiam si ex ignorantia id faciat, ita neque accusatorem possum occidere, qui bona fide & iuridice me accusat. Ratio est, quia omnes isti exequuntur officium legalis iustitiae, ac per consequens non faciunt mihi iniuriam. Et confirmatur. Quia innocens probatus nocens tenetur pati mortem illatam a ministris reipublicae, ergo accusatus tenetur pati accusationem factam secundum legalem iustitiam. Ratio vtriusque est: quia sic expedit communi bono reipublicae. Ceterum quando quis me inuadit vel accusat siue ex malitia siue ex ignorantia & non secundum iustitiam legalem, licitum mihi est me defendere, non obstante morte illius. ¶ Sed rogat quis quid agam ego, si quis vadit ad me accusandum de crimine vero sed occulto, ex cuius accusatione mihi certum periculum creatur mortis vel infamiae. Respondetur, quod si ille non habet ius ad me accusandum, neque procedit secundum iustitiam legalem, ita me possum defendere ab illo, sicut ab imponente falsum crimen. Ad secundum argumentum respondetur concedo sequelam. Diximus enim iam quod licitum est pro defensione rerum temporalium inuasorem occidere. Cum igitur ille accusator per se vel per tertiam personam inique contendat accipere mea bona: licitum mihi erit illa defendere. Neque illud inconueniens sequitur ex ista doctrina, nisi ex malitia hominum litigantium: qui non prudenter examinabunt circunstantias, in quibus licitum est falsum accusatorem & falsum testem occidere. Ad confirmationem respondetur, concedo antecedens, & nego consequentiam. Quia iudex procederet ex falsa praesumptione. At si iuridice posset probari ratio iustae defensionis, tunc iudex inique puniret interfectorem. Ad tertium argumentum respondetur, quod moraliter loquendo, ille iam coepit facere vim quando apponit causam certam periculi futuri: sicut qui parat laqueum pedibus meis in loco per quem mihi necesse est transire, neque enim debeo expectare ad repellendam vim, quando iam nullum erit remedium. Sed tunc vere me defendam, quando iam posita est aliqua actio per quam per bonam consequentiam sequitur meum periculum: alioquin postea nullus est locus defensioni relictus. DVbitatur quinto & vltimo. An sit licitum intendere occisionem aggressoris, vt seipsum homo defendat vel sua bona? Arguitur primo pro parte affirmatiua. Omne quod licitum est facere, licitum est intendere & velle: sed licitum est occidere inuasorem defendendo se cum moderamine inculpatae tutelae, ergo & velle occisionem illius & intendere illam. Arguitur secundo. Licitum est se defendenti ferire aggressorem in corde illius: imo & hoc ipsum intendere, sed talis percussio ex natura sua mortifera est, ergo etiam est licitum intendere occidere illum. Arguitur tertio. Quoniam sententia D. Tho. videtur nimis scrupulosa. Quis enim est qui se defendat, qui non eligat occisionem inuasoris, quando non aliter potest euadere? sed electio esse non potest sine intentione finis: imo idem actus est electio & intentio diuersis rationibus, ergo non peccat mortaliter, qui intendit occidere inuasorem, vt se defendat. De hac difficultate M. Soto vbi supra, ait mentem D. Tho. claram esse, videlicet quod tunc duntaxat homicidium fit ex intentione propter defensionem , quando quis alterum aggreditur, ipsum praeueniens vel ad vindicandam praeteritam iniuriam vel ad cauendam futuram . Et ideo optime ait D. Tho. id tantum licere publicae potestati, vel per bellum respectu hostium exteriorum, vel per exequutionem iustitiae respectu pestilentium ciuium . Sed quando aliquis se defendit cum moderamine inculpatae tutelae, dicit quod nihil horum contingit , etiam si homo directe mittat iaculum ad cor, vt occidat aggressorem. Vnde videtur sentire quod se defendendo cum moderamine non intendit occisionem aggressoris. Et inquit insuper: quod potest teneri, quod talis occisio non est medium ad conseruationem vitae: sed conseruationis effectus. Nam consueto sermone recte etiam appellatur medium, eodemque nomine vtitur D. Thom. in hoc artic. Hactenus Magister Soto. Verumtamen hic modus dicendi & explicandi doctrinam D. Tho. neque nobis placet, neque D. Tho. est, nusquam enim D. Tho. dicit quod occisio hominis est medium licitum personae priuatae ad conseruationem vitae, sed inquit, quod ipsa defensio est medium ad conseruationem vitae, & quod ipsa occisio est effectus per accidens consequutus & praeter intentionem. Praeterea limitare occisionem hominis ex intentione, tantum ad illos modos, falsum est. Nam potest quis intendere occidere hominem, vt rapiat pecunias vel ob alium finem ad salutem suam conseruandam. Alij autem aiunt, quod licitum est velle occisionem & intendere tanquam effectum necessario consequutum ex defensione vitae: non autem vt medium ad finem. Sed neque isti attingunt veritatem & mentem D. Tho. nam ipse appellat talem occisionem effectum per accidens & prae ter intentionem defendentis seipsum. Quapropter effectus ille nulla ratione potest dici moralis & voluntarius ipsi defendenti se. Et ratio est manifesta. Quia ille effectus non est directe voluntarius, vt patet. Neque indirecte, quia non tenetur homo euitare illum effectum, dum se cum moderatione defendit, ergo nullo modo est voluntarius. Item falluntur in eo quod dicunt esse effectum necessario consequutum ex defensione vitae. Etenim si dum ego defendo vitam meam, ipse aggressor separet se: non sequitur mors illius. At vero si persistit adhuc, & ego me non possum aliter defendere, tunc necessario ex suppositione, consequitur occisio aggressoris, non ex ipsa defensione vt est operatio defendentis volita & moralis. Et propterea proprie respectu illius defensionis dicitur effectus per accidens & praeter intentionem operantis. Caiet. autem in hoc loco optime explicat mentem D. Tho. exemplo medici, qui intendit sanitatem infirmi per mediam potionem, ex qua consequitur debilitatio infirmi. Tunc enim profecto constat, quod medicus non intendit directe vel indirecte debilitare infirmum: neque accipit pro medio debilitationem: sed solum permittit illam propter maius bonum. Quemadmodum etiam Deus concurrit ad aliquam operationem quatenus bona est, quae tamen necessario est peccatum, quatenus est a libero hominis arbitrio contra legem operante: & tamen nullo modo intendit Deus peccatum neque directe neque indirecte neque est causa peccati simpliciter: sed solum permittit peccatum propter aliud maius bonum. Ita omnino se habet qui se defendens cum moderamine inculpatae tutelae aggressorem occidit. PRO solutione argumentorum notandum est, quod idem actus materialiter potest esse bonus respectu vnius voluntatis, & malus respectu alterius. v. g. passio Christi fuit valde bona respectu volutatis Christi: at vero fuit mala vt procedebat a voluntate Iudaeorum & crucifigentium. Notandum secundo. Quod in defensione cum modera mine inculpatae tutelae, idem actus materialiter est defensio, & est occisio. Defensio quidem bona, quia consideratur ex parte ipsius defendentis tanquam medium proportionatum fini, qui est vitae conseruatio. Occisio autem est mala respectu inuasoris: quia ipse tenebatur se subtrahere ab illo periculo. Et ideo est illi indirecte voluntaria. Caeterum causa physica occisionis illius bene potest contingere quod sit ipse defendens se, non autem erit causa moralis, nisi forte ex vindicta & odio occidat aggressorem, cum se defendit etiam cum moderamine inculpatae tutelae. Est autem haec doctrina valde necessaria pro alijs materijs moralibus. Sunt enim aliqui casus, in quibus oportet aduertere, an aliquis effectus, qui alias esset malus, moraliter, sit dicendus effectus per accidens, & praeter intentionem? Et an assumatur vt medium, vt sit directe, vel indirecte volitum? Cuius rei sint nobis duo exempla. Infirmatur quis vehementer infirmitate stomachi, vel opilatione ventris, ad cuius remedium necesse est puri & optimi vini magnam quantitatem sumere: vnde rursus necesse est, naturaliter quod infirmus inebrietur. Tunc nihilominus secun dum communem sententiam licita est illa medicina, non obstante ebrietate, quoniam ebrietas in illo casu est effectus per accidens , & praeter intentionem accipientis medicinam per se ordinatam ad salutem. At vero si illa medicina immediate dirigeretur ad ebrietatem, non esset licitum illam sumere, etiam si ex ebrietate rursus sequeretur conseruatio vitae. Ratio est: quia non sunt facienda mala, vt inde veniant bona: sicut etiam non sunt relinquenda bona, quanuis praeter intentionem operantis sequantur mala: iuxta illud commune Prouerbium; "Potius scandalum nasci permittitur, quam veritas relinquatur". Est aliud exemplum. Si ad conseruandam vitam, necessaria esset naturaliter expulsio superflui seminis: nihilominus non esset licitum vti medicina vel confricatione excitatiua pollutionis. Ratio est, quia tunc sumeretur medium, quod secundum se illicitum est. At vero si esset aliqua medicina, quae immediate ordinaretur ad confortandum partes vegetatiuas vel ad purgandum hominem, vnde consequeretur physice effusio seminis: licitum esset sumere talem medicinam, quia illa effusio est effectus per accidens, & praeter intentionem accipientis medicinam, nisi homo consentiat vel desideret ipsam pollutionem: sicut potest etiam peccare se defendendo, qui gaudet de morte aggressoris. Caeterum diiudicare, qui nam dicantur effectus per accidens, & in quo casu teneatur homo relinquere actionem alias bonam, ne inde consequatur malum: vel in quo casu sit ei licitum prosequi bonam actionem, etiam si inde sequatur aliquod malum : magnum negotium est & prudentiae non vulgaris. Duo tamen documenta vniuersalia possumus ante oculos habere in huiusmodi casibus diiudicandis. Primum documentum sit. Quando actio bona secundum se, ex qua sequitur aliquis effectus secundum se illicitus vel nociuus respectu alterius: est tamen mihi necessaria ad conseruationem eius, ad quod habeo ius: erit mihi licitum in illa bona actione perseuerare: dummodo effectus ille per accidens consequutus non sit nociuus notabiliter bonis communibus . Et multo magis erit licitum persistere in illa actione, quando ipsa est promo tiua boni communis . Hoc documentum verificatur in actione defensionis propriae vitae, ad quam sequitur occisio aggressoris: & in sumptione medicinae, ad quam sequitur per accidens ebrietas vel emissio seminis. Verificatur etiam maxime in bello iusto, quando milites pugnantes contra hostes, & ciuitatem , occidunt pariter innocentes per accidens, & praeter intentionem. Sic enim expedit communi bono, quod milites non desistant ab impugnatione ciuitatis, non obstante innocentum periculo. Secundum documentum sit. Quando actio illa quae bona est, aut certe non est mala secundum se, non est mihi necessaria, sed potius parum vtilis: etsi cessem ab illa, parum aut nihil nocumenti mihi accidit: & ex alia parte sequitur aliquod nocumentum notabile proximo: teneor cessare ab illa actione vel ex charitate vel ex iustitia. Verbigratia. Si quis recreandi animi gratia velit iaculari ad scopum, ad quam actionem ille ius habet: tamen si dum vult iaculari videat hominem transeuntem, & nihilominus iaculetur, & occidat hominem: non potest dici illa occisio effectus per accidens, & prae ter intentionem iaculantis, sed est illi indirecte volita illa occisio. Et ratio est, quia ille tenebatur cessare ab illa actione: ex qua cessatione parum, aut nihil damni reportabat: quanuis alias haberet potestatem iaculandi. Et per hunc modum in alijs casibus philosophandum est de proposita difficultate. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quod si sermo sit de licito per se: maior est vera, sed minor est falsa, quod sit licitum per se & absolute occidere aggressorem: sed solum dicitur esse licitum seu potius non illicitum in sua causa per accidens. Et idcirco non valet consequentia dum infertur, ergo licitum est velle & intendere occisionem aggressoris: sed solum sequitur, ergo licitum est velle & intendere defensionem propriae vitae, non obstante occisione aggressoris. Ad secundum respondetur, concedo maiorem & minorem, & nego consequentiam . Quia variatur appellatio verbi intendere. Non enim sequitur, quod si quis intendit vnum cui aliud intrinsece annectitur, quod intendat illud quod intrinsece annectitur: quemadmodum medicus intendit dare medicamentum propter salutem infirmi: cui tamen medicamento intrinsecum est, quod debilitet, tamen non sequitur quod medicus intendat debilitationem infirmi: nec directe nec indirecte velit eam. Ad tertium argumentum respondetur, quod sententia Diui Thomae, non est scrupulosa prout a nobis explicata est. Eodem enim modo potest homo se defendere cum moderamine inculpatae tutelae, non obstante occisione inimici, atque si licitum esset in illo casu intendere occisionem tanquam medium ad salutem propriam. Quin potius doctrina Diui Thomae sic explicata, est necessaria pro alijs materijs. Et si quis aliter loquitur improprie loquitur: etiam si sentiat nobiscum. # 8 ARTICVLVS VIII. ¶ Vtrum aliquis casualiter occidens hominem, incurrat homicidij reatum. AD Octauum sic proceditur. Videtur, quod aliquis casualiter occidens hominem, incurrat homicidij reatum. Legitur enim Genes. 4. quod Lamech credens interficere bestiam , interfecit hominem: & reputatum est ei ad homicidium. Ergo reatum homicidij incurrit, qui casu aliter hominem occidit. ¶ 2 Praeterea. Exodi. 21. dicitur, " Si quis percusserit mulierem prae gnantem, & abortiuum fecerit: si mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima." Sed hoc potest fieri absque intentione occisionis. Ergo homicidium casuale habet homicidij reatum. ¶ 3 Praeterea. In decretis distin ctione + { In decret. dist. 50. c. miror. & ca. clericum . & capi. de his clericis et c. si quit viduam. } 50. inducuntur plures canones, quibus casualia homicidia puniuntur. Sed poenae non debentur nisi culpae. Ergo ille qui casualiter hominem occidit, incurrit homicidij reatum. SED contra est, quod Augustinus + { Epi. 154. non multum procul a fine epist. tomo. 2. } dicit ad Publicolam, "Absit, vt ea quae propter bonum ac licitum facimus, si quid propter hoc prae ter nostram voluntatem quicquam mali acciderit, nobis imputetur." Sed contingit quandoque , vt propter bonum aliquod facientibus, homicidium consequatur casualiter. Ergo non imputatur facienti ad culpam . RESPONDEO dicendum, quod secundum Philosophum in secundo + { Lib. 2. textu. 49. & 50. to. 2. } Physicorum. Casus est causa agens praeter intentionem . Et ideo ea quae casualia sunt simpliciter loquendo, non sunt intenta, neque voluntaria . Et quia omne peccatum est voluntarium secundum Augustinum, consequens est, quod casualia, inquantum huiusmodi, non sunt peccata. Contingit tamen, id quod non est actu, & per se volitum vel intentum, esse per accidens volitum vel intentum, secundum quod causa per accidens dicitur remouens prohibens. Vnde ille qui non remouet ea, ex quibus sequitur homicidium, si debeat remouere, erit quodammodo homicidium voluntarium. Hoc autem contingit dupliciter. Vno modo quando dans operam rebus illicitis, quas vitare debebat, homicidium incurrit. Alio modo quando non adhibet debitam solicitudinem. Et ideo se cundum iura, si aliquis det operam rei licitae, debitam diligentiam adhibens, & ex hoc homicidium sequitur, non incurrit homicidij reatum: si vero det operam rei illicitae, vel etiam det operam rei licitae, non adhibens diligentiam debitam, non euadit homicidij reatum, si ex eius opere mors hominis sequatur. AD primum ergo dicendum, quod Lamech non adhibuit sufficientem diligentiam ad homicidium vitandum, & ideo reatum homicidij non euasit. AD secundum dicendum, quod ille qui percutit mulierem praegnantem , dat operam rei illicitae. Et ideo si sequatur mors vel mulieris, vel pueri animati, non effugiet homicidij crimen, praecipue cum ex tali percussione in promptu sit, quod mors sequatur. AD tertium dicendum, quod secundum canones imponitur poena his qui casualiter occidunt, dantes operam rei illicitae, vel non adhibentes diligentiam debitam. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Qui dans operam rei licitae adhibet debitam diligentiam: si ex hoc homicidium sequatur, non incurrit homicidij reatum. Secunda conclusio. Qui dat operam rei illicitae vel non adhibet diligentiam debitam, non euadit homicidij reatum : si ex eius opere homicidium sequatur. COMMENTARIVS. # [disputationis ordo] Pro intelligentia literae articuli. Nota ex D. Tho. in 2. senten. dist. 30. quaest. 1. artic. 2. quod nomine reatus proprie intelligitur obligatio ad poenam propter culpam. Hinc est, quod ipse docet in dist. 42. quaest, 1. artic. 2. quod cum reatus sit medium inter culpam & poenam, accipitur aliquando pro vtralibet. Atque proinde in conclusionibus D. Thom. potest reatus accipi proprie pro ipsa obligatione ad poenam: potest etiam accipi pro culpa vnde oritur obligatio, vel etiam pro ipsa poena quae oritur ex culpa. Tota difficultas huius articuli est de irregularitate, quae consequitur ex occisione vel mutilatione hominis. De qua re agunt Iurisperiti in titulis de homicidio. & in decreto distinct. 50. Summistae in verbo irregularitas. & in verbo homicidium. Couarru. in Clemen. si furiosus. de homicidio voluntario. Nauar. in manua. c. 27. & super. c. fin. 14. quaest. 6. Castro libro. 2. de potestate legis poenalis. Theologi in. 4. Sentent. distinct. 25. Soto libro. 5. de iustit. & iure. quaest. 1. art. 4. & 9. Quatuor nobis disputanda videntur necessario in praesenti tractatu. Primum erit de irregularitate, quae incurritur ex homicidio voluntario. Secundum, de illa quae incurritur ex homicidio casuali. Tertium, de illa quae incurritur ex mutilatione. Quartum, de modo quo tollitur irregularitas: & simul dicemus, an irregularitas sit propria censura ecclesiastica de qua possit quis absolui, sicut de alijs censuris ecclesiasticis per bullam Cruciatae. # [ante omnia. de irregularitas diffinitio] Ante omnia supponenda est irregularitatis diffinitio. Quae quidem, vt colligitur ex doctoribus citatis talis est. Irregularitas est impedimentum iure Pontificio introductum ad suscipiendos ordines & in susceptis ministrandum . Dicimus in hac diffinitione quod sit impedimentum iure Pontificio introductum: vt doceamus, quod nulla irregularitas iure naturali vel diuino introducta est. In qua re omnes conueniunt. Sed specialius legendus est Innoc. in. c. nisi cum pridem. de renuntiatione. & in. c. ad audientiam. de homicidio voluntario. Et probatur. Tum quia in sacris literis nullus reperitur locus in quo sit introducta irregularitas: tum etiam quia saepe Summi Pontifices dispensant super irregularitatibus: at vero si irregularitas naturali vel diuino iure esset introducta, non posset fieri huiusmodi dispensatio. Et quanuis 1. ad Timot. c. 3. videatur fieri mentio de irregularitate bigamiae, & etiam de illa quae contrahitur ex homicidio: inde tamen non colligitur, quod irregularitas sit diuino iure introducta: quoniam Apostoli statuebant aliquando leges positiuas ecclesiasticas vtentes ordinaria potestate, quam habebant in Ecclesia. Ex his sequitur: quod nulla irregularitas est admittenda, nisi fuerit expressa in iure. Probatur. Quia iure positiuo est introducta, ergo vbi non fuerit expressum ius de irregularitate, non est admittenda. Et praeterea probatur ex Bonifacio VIII. capit. ijs qui. de sententia excom. in. 6. vbi expresse hoc ipsum docet. Deinde irregularitas est odiosum impedimentum: sed odia sunt restringenda, ergo in materia irregularitatis, non valet argumentum per locum a simili vel a fortiori: sed debet esse expressa in ipso iure. v. g. si sit imposita irregularitas contra Sodomitas, non sequitur quod committentes peccatum bestialitatis incurrant illam. Est tamen argumentum contra istam doctrinam. Quoniam in casu dubij, an Petrus sit irregularis vel non, debet haberi tanquam irregularis, ergo materia irregularitatis non est odiosa. Antecedens probatur ex cap. ad audientiam. & ex cap. significasti. de homicidio. in quibus aperte diffinitur illud antecedens. Ad hoc argumentum Ioannes Andreas, Panormit. & multi alij Canonistae in dict. cap. ad audientiam. & Nauar. in suo manua. cap. 17. nu. 193. dicunt, quod in foro conscientiae in dubio, debet Petrus iudicari irregularis, non autem in foro contentioso. Sed haec distinctio non probatur a Couar. in loco citato. Sed arguit contra illam primo, quia in citato cap. is qui. absque vlla distinctione inter forum conscientiae, & iudiciarium decernit Bonifacius, quod nulla est irregularitas est nisi fuerit expressa, in iure, ergo in re dubia, etiam in foro conscientiae iudicandus est liber Petrus ab irregularitate. Item canones citati, ad audientiam. & significasti, absque distinctione decernunt, quod in re dubia debet quis iudicari irregularis, ergo non oportet distinguere inter forum conscientiae & iudiciarium, imo vero illa iura ex primaeua intentione videntur procedere de foro iudiciario. Aliter ergo respondet Couarruuias dicens, quod dubium de irregularitate potest contingere dupliciter. Vno modo vt sit dubium de ipso iure. Altero modo vt sit dubium de ipso facto. Hoc est, possumus dubitare an sit lata aliqua lex de tali irregularitate: & rursus possumus dubitare, an Petrus fecerit illam actionem propter quam sit posita irregularitas. Dicit ergo quod quando dubium fuerit de ipso iure: iudicandum est, quod Petrus non sit irregularis. Et probatur ex cap. is qui. vbi supponitur quod nulla est irregularitas, nisi habeatur expressa in ipso iure: at vero si dubitatio fuerit de facto: tunc in vtroque foro debet Petrus censeri irregularis, quoniam ita disponit ius ecclesiasticum in illis tribus citatis capitulis. Et quantum ad hoc ita procedendum est de ipsa irregularitate, sicut si esset materia fauorabilis. Et praeter ipsa iura citata: est etiam ratio quae colligitur ex iure. Quoniam in aequali dubio ea pars est eligenda in qua minus periculi est. Sed in materia de qua loquimur minus periculi est, si homo se gerat vt irregularis: quia ex hoc nullum timetur malum, at vero ex opposito magnum incommodum timetur, scilicet, quod irregularis & indignus minister celebret sacramentum . Ex qua etiam ratione possumus colligere, quod si fuerit aequale dubium an Petrus sit excommunicatus aut suspensus, debet se habere tanquam excommunicatus & interdictus, maxime in foro conscientiae: & debet quaerere absolutionem ab huiusmodi vinculis antequam celebret. Sequitur deinde principaliter quod nulla irregularitas contrahitur propter actum pure interiorem. Probatur quia omnis irregularitas introducta est iure pontificio: sed ius pontificium nihil decernit circa actus pure interiores, ergo. Vnde non facile intelligitur, quid significent quaedam verba quae habentur in Iubilaeis & Priuilegijs. Videlicet, quod confessarius electus possit dispensare super irregularitate etiam mentali. Fortassis posset quis dicere, quod nomine irregularitatis interioris & mentalis intelligenda est illa quae incurritur propter actum exteriorem, sed ille actus est occultus, neque potest in iudicio probari: ita vt talis irregularis absoluatur tantum in foro animae. Huic sententiae non videtur refragari Couarruuias vbi supra: eo quod verba illa iubilaei non videntur posse habere alium sensum: quoniam esset ridiculum explicare illa de irregularitate pure mentali. Quia nulla talis est, neque esse potest. Ista intelligentia non est nobis improbabilis & certe probabilior esset: nisi contingeret, quod in multis literis apostolicis aliqua inseruntur ex inaduertentia notariorum, quae omnino sunt impertinentia & nullum operantur effectum. Sequitur etiam ex dictis falsum esse quod irregularitas incurritur ex effusione sanguinis aut seminis in Ecclesia, sicut opinatus est Soto vbi supra artic. 4. ratio est quia in toto iure non inuenitur. Est tamen argumentum ad probandum quod est aliqua irregularitas diuino iure introducta. Quoniam irregularitas bigamiae incurritur ante baptismi susceptionem, vt verbi gratia, si infidelis in statu infidelitatis duas habuit vxores successiue, est irregularis, ita vt etiam postea suscepto baptismate, non possit promoueri ad ordines sine dispensatione irregularitatis. At vero lex positiua ecclesiastica non extenditur ad eos qui non sunt baptizati, ergo illa irregularitas non incurritur ex iure pontificio. Maior habetur expresse in decreto distinctione 26. capit. acutius. & capit. deinde. quod est Innocentij Primi. & in capit. vna. quod est Diui Ambrosij. & Innocent. in capit. deinde. diffinit hanc irregularitatem non tolli per baptismi susceptionem. Secundo arguitur. Probabilis sententia est, quod propter homicidium perpetratum ante baptismum incurritur irregularitas, quae non tollitur per baptismi susceptionem: sed illa irregularitas non potest introduci per legem ecclesiasticam, ergo iure diuino vel naturali introducta est. Maior est opinio glossae in capit. si quis viduam distinctione 50. quam sequuntur Archidiaconus, Dominicus & alij Canonistae. Et quidam ex Theologis, vt est Ioannes de Maioris in. 4. sentent. distinct. 27. quaest. 8. Ad primum argumentum Diuus Hieronymus, cuius verba habentur in decreto. distin. 26. cap. 1. & super primam ad Timoth. cap. 3. opinatus est, quod ante susceptionem baptismi non contrahitur bigamia. Illum sequuntur glo. ordi. & Lyra. in illo. cap. ad Timoth. supra. & Maior. in, 4. vbi supra. & nonnulli etiam ex Canonistis: vt refert Abbas in capit. gaudemus. de diuortijs. & mouentur ad hanc sententiam propter primum argumentum. Nihilominus tenendum est, quod bigamia contrahitur etiam ante baptismi susceptionem, & quod non tollitur istud impedimentum per baptismum . Hanc veritatem efficaciter probant tria capitula citata in primo argumento, praesertim in cap. deinde. quoniam illud est diffinitio Pontificis que nos cogit hanc sequi sententiam. Ad argumentum igitur respondetur, quod bigamia consistit in hoc quod aliquis sit diuisus secundum carnem. Fit autem haec diuisio per hoc quod aliquis successiue contrahit cum duabus vxoribus: eo quod vir & vxor fiunt vna caro, & idcirco qui cum duabus vxoribus contrahit, diuisus est secundum carnem. Quae quidem diuisio introducta est non per legem positiuam: sed ex natura rei cognoscitur. Hinc ergo dicimus quod irregularitas bigamiae habet fundamentaliter ortum ex natura rei: at vero non habet formaliter rationem irregularitatis, nisi accedente lege ecclesiastica, quae prohibet bigamum promoueri ad ordines propter indecentia, eo quod ministri ecclesiae debent repraesentare Christum vnius ecclesiae sponsum & virum: cui repraesentationi non conuenit, quod minister sit bigamus & diuisus secundum carnem. Ad secundum argumentum. Ipsimet autores citati & quidam alij, quos refert Couarru vbi supra, distinguunt de occisione: & aiunt, quod occisio iniusta quae proprio nomine appellatur homicidium, ante baptismum, vel non inducit irregularitatem, vel si inducit tollitur per baptismum: per quem omnis defectus moralis tollitur, & omnia quae ipsum consequuntur. Occisio vero iusta & licita inducit irregularitatem. Et de hac occisione procedit argumentum. Caeterum sententia quae per oppositum tenet, quod per nullam occisionem siue iustam siue iniustam, quae fuit ante baptismum , incurritur irregularitas, est communis inter Canonistas, quos refert Couar. vbi supra. & Syluest. verbo, irregularitas. num. 28. quam sententiam etiam sequuntur Theologi doctiores in quarto senten. quidam: distin. 25. alij distin. 27. & haec sententia habet fundamentum in illo cap. si quis viduam. vbi absolute & sine aliqua distinctione asseritur, quod homicidium ante baptismum factum non inducit irregularitatem, at vero vbi ius non distinguit, neque nos debemus distinguere: iuxta commune proloquium Iurisperitorum. Et profecto illa distinctio de occisione iusta vel iniusta impertinens videtur in rem praesentem: quoniam irregularitas quae ex homicidio contrahitur non tam pensanda est ex iniustitia quam ex significatione scilicet, ex defectu mansuetudinis & lenitatis, qui interuenit in quacunque occisione siue iusta siue iniusta, ergo omnis occisio ante baptismum vel inducit irregularitatem: vel nulla occisio inducit. Ad argumentum igitur secundum negatur antecedens. Quod si quis interroget rationem differentiae, quare bigamia quae fit ante baptismum inducat irregularitatem post baptismum: & non homicidium? Respondent Couar. & Nauar. vbi supra, quod irregularitas in homicidio incurritur propter quendam horrorem, qui tollitur per baptismum. Sed non satis intelligo hanc solutionem: quia irregularitas homicidij non in horrore sed in defectu lenitatis consistit, quam debent seruare ministri altaris: vt conformentur mansuetudini Christi. Quapropter respondemus aliter: quod defectus qui reperitur in bigamia, pertinet ad naturales defectus, qui quidem possunt incurri ante obligationem legis positiuae & ante baptismum. Sicut si quis sit mancus ante baptismum. At vero defectus lenitatis, qui consideratur in homicidio: non est defectus naturalis: sed solum habet rationem defectus ex consideratione legis positiuae, comparantis hominem ad Christum mansuetissimum. Et propterea iste defectus non contrahitur nisi ab illo qui subijcitur legi ecclesiasticae: non tamen negamus quin potuisset Ecclesia statuere, quod per baptismum auferretur indecentia bigamiae: Sed assignamus rationem quare Ecclesia noluerit, quod defectus ille bigamiae tolleretur in baptismo: quin potius baptizatus sta tim inciperet esse formaliter irregularis. Hactenus de diffinitione irregularitatis. # [i. de irregularitate ex homicidio voluntario] Iam vero accedentes ad primam considerationem quae est de homicidio voluntario, quomodo ex illo contrahatur irregularitas, statuimus certam conclusionem . Propter homicidium voluntarium ante baptismum siue iuste siue iniuste fiat, nulla incurritur irregularitas. Probatur ex ipsa dispositione iuris titul. de homicidio. libro. 6. & in illa distinctione 50. Decreti. Aduertendum est autem primo, quod quanuis homicidium, si ad proprietatem vocis attendamus, denotet occisionem iniustam, tamen secundum iuris consuetudinem loquendi, saepe accipitur vniuersaliter pro occisione hominis siue iusta siue iniusta, hoc patet in titulis de homicidio, vbi secundum communem intelligentiam Canonistarum, nomine homicidij intelligitur etiam occisio iusta. Et certe Diuus Thomas articulo praecedenti ad tertium, etiam videtur vsurpare homicidium in ista significatione ampla. An vero in vniuersum tam in iure communi, quam in priuilegijs specialibus huc nomen homicidium voluntarium accipiatur in hac ampla acceptione, dicemus infra in secundo tractatu. Aduertendum secundo, quod homicidium voluntarium illud est, quod procedit ex intentione: siue intendatur vt finis, siue vt medium, siue vt effectus necessario consequutus ad aliquam actionem Physice loquendo, praeuisus tamen est ab operante: quanuis sequatur praeter intentionem eius & per accidens. Hinc est quod quando aliquis in sui defensionem interficit aggressorem, illa occisio appellatur homicidium voluntarium secundum consuetudinem iuris & modum loquendi Iurisperitorum. Nihilominus, differentia versatur inter doctores in diffiniendo, an homicidium quod in se ipso non est voluntarium, sed in sua causa, debeat reputari vokuntarium quantum ad rationem incurrendi irregularitatem, & modum dispensandi in ipsa irregularitate. Quae res multum refert, vt intelligamus ad quantum se extendunt concessiones iuris & priuilegia, quando datur facultas dispensandi super irregularitatem casua lem, praeter eam quae est ex homicidio voluntario. Caietanus in hoc articulo in solutione ad tertium, dicit quod illud homicidium, quod est volitum in causa ex qua per se moraliter, & vt in plurimum sequitur mors, censendum erit voluntarium. Ponit exemplum, verbi gratia, qui mulieri impre gnanti magnum terrorem incutit, ex quo sequitur aborsus foetus animati, censetur homicida voluntarius: & incurrit irregularitatem homicidij voluntarij: quoniam ex illo terrore per se & regulariter sequitur aborsus in muliere praegnante. Hanc sententiam sequitur Couarruuias in secunda parte relectionis citatae a principio. Et probatur primo, quia qui vult causam per se, vult etiam totum illud quod ex causa sequitur, ergo qui vult homicidium in causa ex qua sequitur per se mors, vult etiam per se mortem & ex consequenti est voluntarium homicidium. Confirmatur, quia illud dicitur homicidium casuale, quod sequitur praeter intentionem operantis: sed homicidium quod sequitur ex causa per se ex qua vt in plurimum sequitur mors, non est praeter intentionem, imo videtur virtualiter volitum, ergo numerandum est inter voluntaria homicidia. Secundo probatur ex capit. fina. de homicidio. in sexto. vbi censetur homicida & irregularis ille qui praecepit seruo, vt aliquem verberaret, exprimendo tamen ne occidas vel mutiles, si de facto ex verberatione sequuta est mors. Hoc autem non alia ratione decernitur, nisi quia homicidium, illud fuit volitum in sua causa, scilicet in verberatione, ergo vera est sententia Caietani. Aliter sentit Nauarrus in suo Manuali capitul. 17. numero 240. vbi duo asserit. Primum est, quod qui vult homicidium in causa proxima ex qua necessario sequitur mors naturali necessitate: reputatur homicida voluntarius. Verbi gratia, si quis propinat venenum alicui, etiam si id faciat sine animo occidendi, est homicida voluntarius: quoniam venenum est causa proxima inferens mortem. Secundum est, quod quando causa non est ita proxima neque necessario sequitur mors ex illa, quanuis sequatur regulariter, non tamen censebitur homicidium voluntarium. Hoc secundum dictum directe contrariatur opinioni Caietani. Sed probatur, quia quando homicidium voluntarium diffinitur in iure, illud esse dicitur, quod dolo & animo occidendi committitur: ita diffinitur in. l. prima. ff. de Siccarijs. ergo homicidium quod non committitur animo occidendi non censetur in ipso iure voluntarium. Secundo probatur, quia in Concilio Tridentino, sessione 14. capit 7. illud duntaxat appellatur homicidium voluntarium quod fit per insidias aut ex proposito: & omne aliud homicidium reducitur ad homicidia casualia. At vero illud homicidium , quod est tantum voluntarium in sua causa aliquantum remota: non censetur fieri per insidias neque ex proposito, ergo numerabitur inter casualia. Tertio probatur. Illud capit. vltimum. de homicidio. in sexto. in quo potissimum fundatur sententia contraria, non probat quod homicidium, de quo ibi fit mentio, sit voluntarium: sed tantum probat, quod inducat irregularitatem: & quod ille est homicida. Sed omnia haec verificantur satis de homicidio casuali, quod potest inducere irregularitatem. Alijs vero Theologis placet magis haec opinio doctissimi Nauarri: quanuis dicant quod si attendamus ad rigorem Metaphysicum & Philosophicum moralem, sententia Caietani verissima est, & eius argumentum conuinceret illud homicidium esse simpliciter voluntarium. At vero ex iuris benignitate & pia interpretatione huiusmodi homicidium, de quo procedit secundum dictum Nauarri, non debet censeri voluntarium quantum ad modum rigurosum inducendi irregularitatem, quanuis alias inducat illam tanquam homicidium casuale. Praeterea mouentur ex verbis Concilij Tridentini iam citati. Et denique quoniam secundum leges ciuiles iam citatas & plures alias, huiusmodi homicidium non punitur poena ordinaria & rigurosa: sicut punitur homicidium voluntarium: sed ius Canonicum debet esse magis pium quam ciuile. Ergo si ius ciuile non reputat huiusmodi homicidium esse voluntarium, multominus iure Canonico debet censeri voluntarium quantum ad rigurosam poenam & censuram irregularitatis. Nobis tamen neuter modus dicendi plene satisfacit, multo autem minus sententia Caietani, videtur enim loqui de voluntario quantum attinet ad veram culpam. Constat autem, quod irregularitas absque aliqua culpa potest contrahi, ergo non loquitur de homicidio voluntario, quantum attinet ad irregularitatem. ¶ Deinde ratio Caietani satis infirma est. Ostendimus enim iam non esse consequentiam necessariam , quod si quis vult causam velit etiam effectum qui per se consequitur ad ipsam causam, verbi gratia, infirmus vult sumere potionem ex qua per se & necessario sequitur debilitatio, & tamen non vult debilitationem: licet permittat illam. Sed oportebat adijcere, vt ratio Caietani esset bona, quod homo teneretur euitare illam causam. Tunc enim effectus consequens esset voluntarius in sua causa saltem indirecte. Deinde modus explicandi Nauarri, etiam impugnatur exemplo. Verbigratia, quando quis defendens amicum aut patrem, occidit aggressorem: nulla ratione est voluntaria illa occisio nec directe nec indirecte: & tamen incurritur irregularitas. Ergo necessarius est alius modus explicandi, quomodo per homicidium voluntarium incurratur secundum rigorem iuris irregularitas. Etenim praedictum homicidium non potest reduci ad casuale: contrahitur enim irregularitas indispensabilis, nisi per summum Pontificem. Praeterea secundum communem omnium sententiam consulens, praecipiens, exhortans ad occisionem alicuius, si sequatur occisio contrahit irregularitatem rigurosam homicidij voluntarij. Etenim non est necessarium, quod ad consilium, ad praeceptum, ad exhortationem sequatur ille effectus occisionis: imo neque vt in plurimum consequitur. Ergo alius modus explicandi necessarius est, vt intelligamus quando contrahitur irregularitas secundum rigorem iuris ex homicidio voluntario, prout opponitur casuali. Sit igitur nobis haec regula. Quotiescunque voluntas hominis directa siue licite siue illicite, influit in effectum occisionis influentia morali, incurritur irregularitas secundum rigorem iuris ex homicidio voluntario. In hac regula includimus praetores, ferentes sententiam sanguinis, accusatorem, & testes, aduocatum contra reum, tabellionem, carnificem, praeconem. Includimus etiam omne homicidium ex proposito quod est peccatum mortale. At vero consequenter etiam includimus praecipientes, consulentes, exhortantes, & auxilium scienter dantes. Non autem includimus homicidia omnia mortaliter culpabilia ex negligentia, considerantis quod sequeretur occisio. Haec enim appellantur secundum morem loquendi iuris Canonici homicidia casualia: quanuis propter illa incurratur irregularitas dispensabilis ab episcopo. Si autem essent pure casualia praeter omnem rationem voluntarij, non incurritur propter ipsa homicidia aliqua irregularitas. Secunda regula est magis particularis. Quando occisio futura praeuisa est in sua causa: & nihilominus homo vult operari causam illam: vel quia licitum est sibi sic operari, vel quia tenetur, vel etiam peccando sic operetur: manet irregularis secundum rigorem iuris: & illa occisio dicitur homicidium voluntarium. Ab ista secunda regula excipiuntur aliqui casus ex benignitate iuris. Videlicet quando quis defendens se ipsum preuidet mortem aggressoris futuram, & nihilominus se defendit. Sed non excipitur quando praeuidet mortem aggressoris defendendo patrem, vbi nullum est peccatum: imo esset peccatum si non defenderet. Ratio huius est, quia in hoc impedimento ecclesiastico irregularitatis, que contrahitur ex occisione hominis, magis attenditur in ipsa repraesentatione occisionis: quam ratio culpae. Et propterea quaedam irregularitates ex homicidio, quae contractae sunt simul cum peccato mortali, sunt facilius dispensabiles: quoniam occisio fuit casualis aliquo modo, quam aliae irregularitates, quae sine culpa contractae sunt: eo quod occisiones istae non fuerunt a casu, sed fuerunt prae uisae & directe volite, vt medium ad finem: sicut Praetor vult suspendere latronem. Nihilominus vt haec magis explicentur. DVbitatur primo. An qui in defensionem propriae vitae alterum occidit, etiam cum moderamine inculpatae tutelae, maneat nihilominus irregularis. Et ratio du bij prima est, quia homicidium voluntarium illud etiam est, si quis praeuidens mortem aggressoris, illum interficit. Ergo manet irregularis. Patet consequentia, quia omne homicidium voluntarium inducit irregularitatem. Illud autem non est casuale. ¶ Secundo, hoc videtur expressum in Concilio Tridentino, Sessione 14. Decreto de reformatione capit. 7. vbi dicitur. Si vero homicidium non ex proposito, sed a casu vel vim vi repellendo, vt quis se a morte defendat, fuisse commissum narretur, committatur ordinario loci, vel Metropolitano, aut episcopo: qui probato euentu possit dispensare. Ecce irregularis censetur qui se defendendo alterum occidit, siquidem dispensatio huius casus committitur episcopo. Respondetur tamen, quod tempore D. Thomae iste talis irregularis habebatur, vt colligitur ex articulo praecedenti ad tertium, vt ibi bene notat Caietanus. Nihilo minus tamen nostris temporibus iam certum est oppositum: quod videlicet non maneat irregularis. Patet ex Clementina, si furiosus. de homicidio. vbi excipitur ab irregularitate, & qui pure casualiter occidit, & qui etiam occidit in defensionem suae vitae. Disputant autem doctores. Vtrum ante decisionem istam Clementis vere maneret irregularis iste occidens, defendendo se. Nauar. in Manuali capit. 27. numer. 209. dicit quod Pontifex in illa Clementina, non fecit nouum ius: sed declarauit antiquum. Et fatetur hoc esse contra D. Thom. & ratio illius est: quia textus non continet verba, quae denotent nouum ius, ergo ita interpretandus est. Sequuntur illum aliqui iuniores, maxime ex Iurisperitis. Veruntamen oppositum reputo verum & colligo a posteriori, quia nullum ius antiquum extat ante illam Clementinam, nec Nauarrus illud attulit, ergo non erat in iure. Et etiam quia Diuus Thom. id non ignorabat, qui tanquam certo supponit, talem homicidam incurrere irregularitatem: olim ergo omnis homicida voluntarius irregularis erat, & solum excipiebatur homicidium pure casuale. Ad primum respondetur, concedendo, quod talis homicida voluntarius est, quia sciens operatur & praeuidens effectum & mor tem futuram: nihilominus cum damno aggressoris se defendit. Caeterum ex benignitate iuris excipitur iste talis ab irregularitate: quia omnia iura tam naturalia quam positiua fauent conseruationi viuentium, & maxime quando in conseruanda vita homo patitur violentiam. Sed contra. Sequitur, quod non manet irregularis adulter, qui occidit in defensionem suae vitae maritum adulterae inaduentem ipsum. Probatur sequela. Quia hoc facit etiam in defensionem propriae vitae ad quam conseruandam habet ius in illo casu. Ad hoc quidam ex Iurisperitis negant consequentiam, & sequuntur sententiam Nauar. in manuali, cap. 15. nu. 7. & etiam Couar. vbi supra. Dicunt enim isti, quod illa actio illicita adulterij: est quasi via moraliter loquendo ad homicidium alterius, & idcirco inducit irregularitatem, nihilominus oppositum est probabilius. Et fundamentum contrariae sententiae supponit falsum, quia quanuis aliquando ex tali actione illicita, sequatur homicidium, tamen est per accidens. Moraliter enim & frequenter illud non sequitur. Quocirca tenendum est, quod non maneat irregularis, magis quam qui dans operam rei licitae in sui defensionem, alterum occidit. Ad secundum respondetur, quod Concil. Trident. loquitur, quando iste se defendens dubitat rationabiliter de modo iustae defensionis, & vtrum cum moderamine inculpatae tutelae, aut sine illo tale homicidium commiserit: iste enim casus frequenter contingere potest & ita iustum est, vt committatur ordinario & eius discussio & dispensatio. Summo autem Pontifici reseruantur irregularitates omnes quae oriuntur ex homicidio voluntario & a proposito. Aliud dubium est, Vtrum qui occidit alterum pro defensione honoris & bonorum temporalium, maneat irregularis? Couarr. relect. iam citata, par. 3. numer. 4. dubitat de occidente in defensionem honoris, an maneat irregularis: nihil ominus tamen numero. 5. concludit resolutorie, quod occidens siue defendendo honorem siue proprium censum, non manet irregularis. Probatur haec sententia ex capit. 2. de homicidio, vbi Summus Pontifex diffinit, quod non sit de ponendus clericus, qui interfecit latronem volentem expoliare illum, ergo non inducitur irregularitas ex occisione pro defensione bonorum temporalium, alioquin deponendus esset iste. Secundo de honore specialiter arguitur: quia a viris probis & recte sentientibus honor praefertur vitae & prudenter ac iuste quis pro honore prodigit vitam, ergo sicut qui pro defensione vitae occidens inuasorem non manet irregularis: ita non manebit irregularis qui pro defensione honoris alterum occidit cum moderamine inculpatae tutelae. Tertio. Facultates & bona temporalia per se ordinantur in conseruationem vitae, ergo sicut in defensione vitae occidens non manet irregularis, ita neque occidens pro defensione bonorum. Consequentia probatur a paritate rationis: quia eadem causa est de fine, & de his quae per se ordinantur in consequutionem finis per se, quare Theologi diffiniunt quod sicut licitum est defendere vitam etiam cum damno aggressoris: ita etiam licet defendere proprium censum cum damno tertij, vnde regula iuris habetur, quod vbi est eadem ratio sit eadem iuris dispositio. ¶ Quarto & est argumentum potissimum Couar. quia nullus ex occisione priuata manet irregularis, nisi talis occisio fuerit culpabilis, vt patet inductiue: cum ergo occisio pro defendendo honore & proprijs facultatibus non sit culpabilis, non inducet irregularitatem. ¶ Alij autem doctores & maxime Theologitenent oppositum, & ratio illorum est: quia iura non excipiunt homicidam ab irregularitate nisi qui pure casualiter occidit, vel in sui defensionem vel in propriae vitae defensionem: sed qui occidit inuasorem pro defendendo honorem non occidit casualiter cum praeuideat talem effectum , nec defendit propriam vitam directe, ergo non excipitur in iure. Et fundamentum huius rationis, est decretum Bonifacij supra citatum qui voluit quod nullus habeatur irregularis, nisi qui exprimitur in iure, qua ratione & in exceptionibus vtendum est vt nullus videlicet homicida excipiatur ab irregularitate, nisi qui expresse excipitur in iure. Dicere vero quod talis est homicida casualis in iure: fal sum supponit, nam eadem ratione haberetur homicida casualis, qui pro defendenda vita alterum occidit: hoc vero est contra contextum iuris, qui distinguit inter homicidam pure casualem & istum qui occidit in sui defensionem . Vnde sententia Theologorum quia tutior & magis conformis iuri tenenda est. Ad primum respondetur, quod ibi Pontifex dispensauit cum illo clerico super irregularitate quam contraxerat, & hoc bene colligit glossa, quia ibidem precipitur, quod maneat & viuat in perpetua poenitentia: quod signum est dispensationis. Ad secundum respondetur, quod multi viri honoratissimi tenent oppositum, quod videlicet vita praeferatur, quia fundamentum est omnium reliquorum: & quanuis id daremus oppositae sententiae , quod honor esset praeferendus: consequentia est nulla. Sicut non valet, bene viuere quid praestantius est quam vita: ergo sicut qui occidit inuasorem non manet irregularis, ita nec qui occideret impedientem vt aliquis non recte viuat. Sed contra sequitur, quod si aggressus occidit inuasorem quem poterat non occidere si fugeret, quod maneret irregularis: consequens est falsum, ergo. Sequela patet: quia iste talis non defendit vitam sed honorem, postquam facile posset seruare vitam sine occisione, quanuis cum aliquali dedecore. Couar. vbi supra dubius videtur in hac parte: verum tamen certo tenendum est, quod non maneat iste irregularis: quia directe defendit propriam vitam quanuis per accidens admisceatur defensio honoris. Sicut enim aggrediens intendit occidere non vero inhonorare: ita etiam aggressus intendit per se defendere propriam vitam non vero honorem, nec tenetur consulere vitae alienae cum iactura proprij honoris: quare non censetur fuga ista medium ordinatum aut necessario ponendum ad euitandam mortem proximi. Ad tertium respondetur negando consequentiam . Quia in iure non excipitur expresse qui occidit pro defensione bonorum temporalium, quae licet ordinentur ad tuendam vitam , non tamen semper, nec omnia illa quibus expoliamur necessaria sunt ad vitam . Poterit enim qui ijs bonis priuatur, alia via sibi comparare bona quibus viuat: secus esset si daretur casus quod a me auferetur ab aliquo panis quo extreme indigerem: quia tunc non defenderem proprie bona temporalia sed vitam, quae non potest conseruari sine tali pane vt supponimus. Similiter iudicandum est, de illo qui defendit arma sine quibus absque dubio morietur. Igitur in casu argumenti respondetur, quod non est eadem ratio de vita & de alijs bonis externis: imo quanuis esset eadem ratio, argumentum non valeret: quia irregularitas non ex ratione sed ex textu pensatur. Ad quartum respondetur, quod irregularitas non semper respondet culpae, quare non semper est poena: sed quandoque vt dictum est incurritur propter significationem , & ideo quanuis defendens bona temporalia non culpabiliter occidat: tamen est sufficiens fundamentum illatae irregularitatis, nempe significatio. DVbitatur tertio. Vtrum occidens aliquem pro defensione vitae proximi, aut pro conseruanda republica: maneat irregularis? ¶ Prima opinio docet, quod si iuste quis defendat vitam proximi, siue ex praecepto siue ex consilio id faciat, non manet irregularis occidendo inuasorem. Referuntur autores huius sententiae a Couar. vbi supra, numer. 5. & argumentum illorum est: quia irregularitas vel incurritur propter culpam vel propter significationem : sed in huiusmodi defensore non est culpa, vt patet, neque est significatio quae fundat irregularitatem , quod patet: quia defensio illa est maxime meritoria & actus excellentissimae virtutis: ergo nulla ibi est significatio cui congruat censura aut priuatio ordinum vel executionis eorum . Alia sententia per oppositum docet, quod talis occisor semper manet irregularis, siue id faciat praecepto siue consilio. Ita tenet Nauar. c. cit. nu. 14. & Caiet. 2. 2. q. 40. art. 2. Alij distinguunt in hac parte, quod si defendens vitam alienam vel rempublicam, hoc faciat sua sponte, manet irregularis occidendo: si autem id facit quia praeceptum imminet, non manet irregularis. Sunt & aliqui iuniores qui aliter distinguunt, quod si talis defensor & occisor fuerit sacris initiatus, non manet irregularis: si vero non ordinatus irregularitatem contrahit, & adhibent rationem huius: quia irregularitas in initiatis sacris ordinibus, habet rationem poenae, ac subinde supponit culpam, quae cum nulla sit in tali defensore & occisore non incurretur: verum tamen in non ordinato iuste incurritur propter solam significationem non habens rationem poenae. Dico tamen in huius resolutione, quod sententia communis & quae vsu recipitur est, quod iste talis maneat irregularis, siue hoc faciat consilio siue praecepto siue ordinatus vel non, siue pro defendenda vita patris vel proximi, siue pro defensione reipublicae. Ratio est, quia huiusmodi est voluntarius homicida & non in suae vitae defensione, ergo secundum ius, vbi iste non excipitur, irregularis censetur. Et ratio in oppositum inualida est: quia iudex tenetur ex praecepto occidere reum, & meretur in illo damnando, & tamen manet irregularis. Similiter ante diffinitionem Clementinae citatae, qui occidebat alterum in suae vitae defensione manebat irregularis, quanuis exerceret opus meritorium. Illud autem discrimen quod alia opinio inuenit de ordinato vel non ordinato futile est: quia ordinatus bene potest incurrere irregularitatem quae solum contrahitur propter significationem: & quidem in casu posito eandem habet deformitatem & indecentiam mors sequuta in ordinato atque in non ordinato, ergo eadem significatio ibi considerabitur. DVbitatur quarto. Vtrum denuntians coram iudice ex quo sequitur quod reus interficiatur, maneat irregularis? Pro resolutione nota, quod denuntiatio ista potest fieri tripliciter in proposito. Primo, absolute & non intendens occisionem alterius quanuis illam praeuideat. Secundo, intendens propriam vindictam denuntians tamen absolute coram iudice. Tertio, interius intendens vindictam & occisionem denuntiati, exterius tamen protestans se hoc non facere propter vindictam aut intentionem mortis. Prima conclusio. Duobus modis prioribus si fiat denuntiatio & sequatur homicidium , inducitur irregularitas. Probatur, quia in iure iste talis censetur homicida voluntarius, quia quanuis non velit mortem proximi vt finem vel vt medium: vult tamen il lam in effectu, ergo est irregularis. Secunda conclusio. Denuntians tertio modo non est irregularis. Ita Couarruuias in relectio. citata. & multi iuniores subscribunt. Probatur ex cap. praelatis. de homicidio in. 6. vbi habetur quod clericus denuntians coram iudice ex quo aliquis occiditur, si faciat protestationem se non intendere alterius mortem aut propriam vindictam , non debet illi imputari, & loquitur iuxta communem interpretationem textus de non imputanda irregularitate, ergo denuntians tertio modo, siue clericus sit siue non, non est irregularis. Et confirmatur, quia ius Canonicum cum exter num sit non respicit animum nec intentionem internam, ergo cum iste protestatur exterius iuxta formam illius capitis: vere excipitur ab irregularitate, nihil conferens aut detrahens a tali exceptione iuris, animus non explicatus. Sed contra sunt duo argumenta. Primo arguitur. Nam iste est homicida voluntarius & dans operam rei illicitae: ergo censetur irregularis. Probatur antecedens. Quia peccat in tali denuntiatione. Nec sufficit dicere, quod iste solum habet internam intentionem prauam: quia talis intentio tendit in opus externum & ibi explicatur: sicut quando haereticus qui erat pure mentalis postea nutibus aut signis explicat haeresim manet excommunicatus in iure. Secundo. Quia iste clericus esto ita sit, quod non maneat irregularis quia excipitur in iure, tamen non ordinatus nullibi excipitur, & vt supra diximus, sicut ad inducendam irregularitatem requiritur expressio iuris, ita ad exceptionem ab irregularitate requiritur expressio iuris. Ad primum respondetur, quod iste talis non dat operam proprie rei illicitae, quanuis cum praua intentione licitam denunciationem exequatur : sicut qui celebrat in peccato mortali non dicitur dare operam rei illicitae: quare licet iste denuntians sit homicida voluntarius quantum ad culpam: non tamen talis iudicatur iam supposita determinatione illius textus, vel saltim excipitur, & actus ille interior in isto denuntiante nunquam manifestatus est, imo exterius protestatus est oppositum: sicut si haereticus mentalis dicat exterius oppositum illius quod habet interius, non incurrit poenas iuris. Et ad secundum facile patet, quod ius excipiens clericum, virtualiter excipit non ordinatum: & ratio ibi subiuncta hoc ostendit & est communis, videlicet, ne metuentes irregularitatem non denuntient, & sic iniqui homines multiplicentur in republica. DVbitatur quinto. Vtrum clericus vel alius quicunque qui facta protestatione praedicta denuntiet in causa sanguinis, non in sui sed alterius vindictam maneat irregularis? Nauar. & alij iuniores tenent , quod manet irregularis: quia in dicto cap. praelatis. solum clericus denuntians contra sibi malefactores eximitur ab irregularitate, ergo si denuntiatio fiat contra malefactores reipublicae aut proximi, denuntians erit irregularis. Quod confirmant, quia illa est exceptio iuris antiquioris, in quo omnis denuntiator in causa sanguinis manebat irregularis: sed exceptio cum sit odiosa & iniuriosa non est extendenda sed potius restringenda, ergo. Secunda sententia est in oppositum, quoniam eadem ratio est quando denuntiatio fit contra proprios malefactores & in vtilitatem denuntiantis: atque si fiat contra malefactores reipublicae & in vtilitatem alienam: vbi autem est eadem ratio debet esse eadem iuris dispositio: ergo non censebitur iste irregularis. Ita videtur tenere Caietanus. 2. 2. quaest. 40. art. 2. & Soto relectione de ratione tegendi & detegendi secretum, memb. 2. quaest. 4. Nec displicet Couarruuiae vbi supra. Tertia sententia distinguit, quod si immineat graue damnum, & maxime si illud tendat contra bonum commune, absque irregularitate siue clericus, siue laicus sit, potest denuntiare in causa sanguinis: caeterum si denuntiatio tendat ad quaerendam vindictam, vel sumendam satisfactionem de crimine perpetrato: dicunt, quod incurritur irregularitas: Ita Nauar. capit. citato, numero 213. & capit. 18. numero. 54. & Couarruuias in relectione citata, par. 2. §. 5. & quadrat sententiae Caietani. 2. 2. quaestione. 33. articulo. 7. Quarta sententia est quod etiam absque irregularitate in causa aliena, non solum rei publicae sed personae priuatae, potest clericus denuntiare: maxime in vtilitatem consanguineorum qui quasi vnum reputantur in iure. ita Felin. in cap. significasti. 2. de homicidio. Sed mihi non placet prima sententia, quia ius canonicum plus debet fauere ijs qui denuntiant in vtilitatem reipublicae, quam qui in commodum proprium, ergo iuste extenditur illud cap. vt comprehendat denuntiantes in vtilitatem aliorum . Quare tenendum est, quod cap. illud non est exceptio iuris, sed nouum ius quod se extendit ad clericos denuntiantes, facta tali protestatione, siue hoc fiat in propria siue in alienam satisfactionem, & in hoc fauet secunda sententia. Tertia sententia displicet, quia voluntarie excipit illum qui intendit satisfactionem proximi. Nam textus non attendit animi intentionem, sed solum requirit quod exterior protestatio fiat, & ne mala exorbitent in republica: quare bene corrigitur a quarta sententia. Ex quo sequitur quod in capite illo fit fauor denuntiantibus & iuste defendentibus sua vel aliena, vnde ampliandus est. Et quanuis ibi solum fiat mentio de denuntiantibus contra suos proprios malefactores: rationabiliter tamen & propter causam ibi expressam quae communis est, extenditur ad non clericos & ad alios qui intendunt satisfactionem, siue publicam siue priuatam. Nota tamen, quod clericis interdicitur in iure denuntiatio in causa sanguinis, vt patet in cap. clericis. & in cap. sententiam. extra. ne clerici vel monachi. quare si non faciat protestationem, peccat mortaliter & manet irregularis. Laicus vero quanuis maneat irregularis, non tamen peccat mortaliter: quia non est illi interdicta talis denuntiatio. DVbitatur sexto. Vtrum maneat irregularis qui docet, consulit, aut praecipit, vt malefactores occidantur? ¶ Pro parte affirmatiua arguitur primo. Quia etiam imminente causa sanguinis, licet doctoribus publico tradere ea quae habentur in iure, & decernere in quibus casibus malefactores occidendi sint, quanuis ex hoc iudices postmodum tulerint sententiam capitis, ergo non manent irregulares. Item confessarius potest iudicem sibi confitentem : admonere in confessione, vt puniat malefactores secundum iura etiam perdendo & occidendo: & tamen non est verosimile, quod iste incurrat irregularitatem , ergo licet consulere in causa mortis absque nota irregularitatis. Tertio. Praelati ecclesiastici qui sibi constituunt iudices & ministros etiam in causa sanguinis, illisque praecipiunt vt iuste exequantur poenas iuris, non manent irregulares, ergo praecipiens mortem in bonum reipublicae non incurrit irregularitatem. Quod maxime confirmatur in inquisitoribus, qui damnant ad mortem malefactores vel saltim tradunt brachio seculari, quos certo sciunt occidendos. In hac re nota, quod aliud est speculatiue docere veritatem: aliud vero consulere & aliud praecipere. Et rursus, aliud est docere veritatem in causa mortis tanquam minister & proxime cooperans vt aduocati faciunt: aliud vero docere illam in communi, & quando non imminet periculum mortis. Similiter, aliud est consulere in communi vt faciunt praedicatores, aliud vero in particulari. Prima conclusio. Doctor non est irregularis quanuis efficaciter doceat, quod malefactores huius generis plectendi sunt capite. Probatur. Quia isti non intendunt mortem, sed tantum tradunt veritatem speculatiue, ergo non concurrunt nec indirecte ad homicidium, alioquin omnes cathedrarij iuris, imo & Theologi essemus irregulares. Sed quid, si iudex esset anceps an Petrus sit occidendus, & requirat Iurisconsultum aut Theologum , qui decernat talem esse occidendum. Respondetur, quod si doctor iste solum tradat veritatem iuris, sicut alias consueuit subscribere in casibus requisitis, non vero consulat neque intendat exequutionem in casu particulari: non manet irregularis. Si vero sciens & aduertens causam sanguinis imminere, firmet decretum, ex quo iudex occidit malefactorem: manet irregularis, quia iste talis non solum tradit veritatem , sed virtualiter vel formaliter consulit mortem. Secunda conclusio. Praedicator vel confessarius vel alius quilibet consulens, non ma net irregularis, quanuis in communi consulant: imo & praecipiant quod malefactores puniantur in republica. Probatur. Quia istud est illorum munus, imo ex alia parte non consulunt mortem neque determinate neque in particulari. Sed quid, si in particulari de occidendo isto malefactore consulant isti, iudice interrogante? Respondetur, quod de praedicatore doctore vel alio consiliario certum videtur, quod manent irregulares si tale consilium praestant: quia moraliter loquendo influit in mortem proximi, & iste actus exterior est subiectus iuri canonico: si vero confessarius fuerit, qui intra confessionem tale consilium praestat non manet irregularis: quia actus ille soli Deo reseruatur, & confessarius iure diuino tenetur in illo foro dicere veritatem debitam. Tertia conclusio. Inquisitores non manent irregulares tradentes malefactores brachio seculari. Probatur ex vsu recepto in ecclesia, qui manifeste indicat illos peculiari priuilegio gaudere, & est expressum in cap. ad abolendam. de haereticis. vbi conceditur illis facultas relaxandi haereticos brachio seculari. Verum est tamen, quod in cap. nouimus. de verb. signific. praecipitur vt efficaciter intercedant pro illis ne occidantur, quod communiter interpretantur de haereticis non relapsis nec pertinacibus, non negatiuis, non ficte vel diminute confitentibus. Vide Roffen. contra Luther. cap. vltimo. & licet hoc non haberetur in iure, tamen illos excusaret ab irregularitate actus ipse moraliter consideratus: quia illi non occidunt mediate nec immediate, nec ferunt sententiam sanguinis, nec sunt consulentes, sed permittunt malefactores puniri a iudice seculari secundum leges regias communes . De episcopis vero hoc ipsum certum est, habeturque in cap. episcop. ne cleric. vel monachi. vt constituant sibi iudices, etiam in causa sanguinis: eo vel maxime quod episcopi non designant iudicem vt specialiter occidat: sed vt iudicet in quibusuis casibus occurrentibus. DVbitatur septimo. Vtrum clerici vel religiosi qui in bello iusto exhortantur milites, vt pugnent & occidant inimicos: maneant irregulares effectu subsequu to? Videtur pars affirmatiuam vera: quia isti vere coadiuuant tanquam consulentes , ergo manent irregulares. Confirmatur. Quoniam sequeretur quod absque irregularitate possent sibi arma assumere ad debellandos hostes. Probatur sequela. Quoniam magis fauent consilio quam armis. Secundo sequitur, quod eadem ratione absque irregularitate possit clericus vel monachus in bello iniusto consulere vt occidantur aduersarij. Probatur sequela. Quia vterque est aequalis causa homicidij, nec quod bellum sit iniustum auget voluntarium: ergo vtrobique est eadem ratio. Tertio sequeretur, quod etiam clericus ministrans arma militibus vere occidentibus, non maneat irregularis. Consequens est contra communem, ergo. Sequela patet. Quia iste talis solum est coadiuuans & indirecte concurrens multo minus quam consiliarius. In hac re Nauar. supra. tenet, quod clericus consiliarius in bello iusto non est irregularis: quia non est proxima causa mortis secutae. Explicat hoc, quia ille dans operam rei licitae habet obiectum honestum & officiosum, quare multum remote ad actum illius sequitur mors: secus autem in bello iniusto vbi obiectum illius actus est iniquum. Hanc sententiam explicant aliqui interpretum in praesenti: quia occisio ista non est directe volita, vt patet: neque indirecte, quia clerici nec debent nec tenentur eam euitare, & hac ratione non censetur vountaria in iure. Illud enim voluntarium dicitur indirecte, vt loquimur in praesenti: quando aliquis tenetur cessare ab aliqua actione, vel eandem continuare, & hoc non facit. Alia sententia est Syluestri & aliorum quos citat, verbo bellum. 3. §. 2. quod si clerici exhortentur milites in actuali conflictu , homicidio sequuto, manent irregulares: quia iste effectus est qua si proxime sequutus: si autem bellum sit futurum, sacerdos consulens non manet irregularis: quia effectus remote se habet. Tertia sententia aliorum qui dicunt, quod si bellum fuerit aggredientis, consiliarij clerici manent irregulares: quia homicidium censetur intentum , si autem fuerit defendentis se, absque irregularitate poterunt exhortari. Mihi tamen videntur omnes istae sententiae falsae. Et prima quidem impugnatur: quia homicidium voluntarium, vt patet ex dictis, est quod est intentum tanquam finis vel tanquam medium, vel tanquam effectus coniunctus in re ipsi causae, & maxime quando tale homicidium est praeuisum formaliter: sed huiusmodi sunt homicidia quae sequuntur in bello propter exhortationem clericorum: ergo. Confirmatur. Nam sequeretur, quod si clericus defendens patrem suum , occidat inuasorem, quod non maneat irregularis: quia eadem ratione occisio illa no erit volita directe nec indirecte sed multu remote. Si dicas esse discrimen quod homicidium sequutum in defensione parentis, est immediatus effectus illius actionis clerici, non autem quod sequitur in bello propter exhortationem, quare illud proximum censetur ac subinde inducens irregularitatem, istud vero remotum. Contra. Sit casus quod duo fratres defendant parentem, & vnus illorum armis, alius vero industria & consilio occidant aggressorem : sequitur quod iste consiliarius non maneat irregularis. Probatur ex tua ratione. Quia non sequitur homicidium immediate ex actione ipsius consulentis, eo vel maxime quod isti fratres non tenentur euitare illam actionem defensionis. ¶ Confirmatur item, quia sequeretur quod pro defensione honoris & proprij census posset quis occidere non incurrens irregularitatem. Probatur sequela. Quia iste non intendit occidere, & homicidium sequutum remote se habet ad defensionem, ergo. Secunda sententia etiam impugnatur: quia eodem modo intendit mortem qui exhortatur in actuali conflictu atque ante illum, & etiam quia vere ex tali consilio vtrobique potest sequi homicidium, ergo vtrobique incurritur eadem censura. Tertia sententia impugnatur: quia tam aggressus quam defendens occidendo , manet irregularis si defendat vel rempublicam vel pugnet pro bono externo, ergo etiam consulens tale homicidium ex quo in effectu sequitur, est irregularis. Respondetur ergo ad punctum, quod tales clerici aut monachi in bello iusto non manent irregulares propter dispositionem iuris. Patet in capit. quicunque. cum duobus sequentibus. 23. quaest. 8. & in cap. penultimo de homicidio. & cap. vltimo. de clerico percussore. & per hoc patet ad primum. Ad confirmationem respondetur certum esse quod potest clericus assumere arma defensiua: si vero assumat offensiua & de facto occidat manet irregularis: secus esset si assumens arma offensiua de facto ipse non occideret, quanuis alij milites adiumento illius occiderent. Ita colligitur ex cap. petitio. extra de homicidio. & ex cap. vltimo. de clerico percussore: peccaret autem grauiter assumens arma offensiua absque magna necessitate & esset deponendus: quod colligitur ex cap. quicunque. 23. quaest. 8. Ad secundum respondetur negando paritatem rationis: quia & pugnantes & exhortatores in bello iniusto non gaudent priuilegio iuris, nec aliqua ratio fauet illis, vt eximantur ab irregularitate. Ad tertium respondetur, quod Syluest. verbo, homicidium. 3. ex sententia multorum tenet partem negatiuam. Nauar. autem vbi supra numer. 215. tenet oppositum & illum multi sequuntur. Ego vero existimo, quod clerici ministrantes arma & maxime si hoc faciant bona intentione, non manent irregulares. Ratio est, quia isti etiam non intendunt homicidium sed defensionem reipublicae & foelicem exitum pugne, & etiam quia eadem ratio est atque de consulentibus: vnde merito in eorum fauorem ampliantur iura & gaudent benignitate iuris. # [ii. de irregularitate ex homicidium casuale] DEinceps in 2. parte huius tractatus disputandum est de irregularitate quae consequitur ad homicidium casuale. Sed ante omnia statuendum est, quid sit homicidium casuale, secundum modum loquendi iuris. Non enim dicitur casuale quasi nulla ratione sit volitum: ex hoc nanque nulla prorsus contrahitur irregularitas, vt iam in superioribus diximus & D. Tho. docet in hoc arti. 8. sed dicitur homicidium casuale, prout distinguitur ab homicidio voluntario secundum modum loquendi ipsius iuris. Pro cuius maiori intelligentia notandum est, quod potest sequi homicidium ex aliqua actione vel ex aliqua omissione, & hoc quidem dupliciter: vno modo ita vt homi cidium illum fuerit praeuisum fore sequuturum ex aliqua actione vel ex aliqua omissione. Altero modo, ita vt neque fuerit prouisum neque praeuisum etiam si quis teneretur praeuidere & impedire & culpabiliter non praeuidit. Dicimus ergo quod homicidium casuale secundum modum loquendi iuris isto secundo modo accipiendum est. Notandum est secundo, quod non omne homicidium praeuisum fore sequuturum supposita aliqua omissione, dicetur casuale respectu illius: imo vero neque voluntarium . Verbi gratia. Si quis tenetur ex charitate defendere proximum, & preuidet certo quod si non defendit illum occidendus erit: tunc dicimus quod tale homicidium respectu illius hominis, neque dicitur casuale neque voluntarium secundum communem morem loquendi iuris: & ita nulla incurritur irregularitas vt statim dicemus. DVbitatur ergo primo breuiter. Vtrum maneat irregularis ille, qui sciens & prudens permittit mortem sui proximi quem commode poterat defendere? Ad hoc Syluester in verbo, homicidium. 1. §. vltimo. & homicidium. 2. §. 15. inclinat magis in partem affirmatiuam vniuersaliter loquendo. Quam sententiam docuerunt quidam antiqui Canonistae & Couar. vbi supra citatus est: sed aiunt, quod si non defendat ex malitia & dolo, manet irregularis, non autem si desinat defendere non ex malitia & dolo. Veruntamen non explicant quid sit, non defendere cum dolo & absque dolo. Fundamentum huius sententiae est ratio quae desumitur ex capit. quantae. de sententia excommunicationis. vbi excommunicatur qui videns & sciens non defendit clericum ab iniuria quae sibi infertur. Ergo id ipsum erit dicendum de irregularitate: quoniam eadem est ratio: at vero Nauar. in suo manuali. cap. 27. nume. 232. & 233. tenet contrariam sententiam: quod vniuersaliter loquendo, qui non defendit hominem a morte etiam si possit commode defendere non incurrit irregularitatem. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio . Qui non defendit illum quem titulo iustitiae propriae dictae tenebatur defendere, manet irregularis si mors consefuerit. v. g. si quis ex pacto se obligauit defendere Petrum, vel ex officio tenebatur defendere & non defendit: manet irregularis irregularitate quidem quae consequitur ex homicidio voluntario, si sciens & prudens omisit defendere: at vero si negligenter se gessit incurrit irregularitatem, que consequitur ex homicidio casuali. Exemplum est euidens in praetore, dum coram illo sciente & vidente neque defendente occiditur aliquis ciuis, manet irregularis irregularitate ex homicidio voluntario: si autem non expresse sciente & vidente, sed ex aliqua negligentia non considerante sequatur mors, manet irregularis ex homicidio casualis. Ista conclusio quantum ad hoc quod incurratur irregularitas, communis est apud omnes Theologos & Iurisperitos: ceterum quantum ad hoc quod illa irregularitas in priori casu sit dicenda contrahi ex homicidio voluntario: non inueni in aliquo doctore distincte assertum: sed ratio me conuincit, quoniam illa omissio est iniuriosa directe, respectu hominis qui occiditur: quoniam sciens & prudens vult non defendere cum teneretur ex iustitia defendere. Ex hac doctrina sequitur, quod etiam medicus qui ex pacto tenetur curare aliquem infirmum, & sciens & prudens non curat, vnde sequitur mors infirmi, manet irregularis ex homicidio voluntario si sciens & prudens omisit: si autem ex negligentia, manebit irregularis ex homicidio casuali. Idem dicendum esset proportionabiliter de illo qui voluntarie suscipit custodiam infirmi: si enim ex negligentia illius moritur, manebit irregularis ex homicidio casuali: si autem illo sciente & prudente infirmus moritur, dum custos non apponit medium necessarium: manebit irregularis ex homicidio voluntario. Aliqui volunt extendere doctrinam huius conclusionis ad eos qui tenentur defendere ex iustitia largo modo dicta. v. g. ad patrem qui tenetur ex pietate defendere filium , & ad filium qui tenetur ex pietate defendere patrem, & ad seruum & famulum qui tenetur defendere dominum: verum tamen quoniam huiusmodi irregularitas non habetur in iure, neque rursus ratio conuincit quod homicidium consequutum sit voluntarium secundum morem loquendi iuris, imo vero neque casuale, non oportet illic ponere irregularitatem: nam pari ratione diceres, quod frater qui non defendit fratrem, & amicus qui non defendit amicum, manet irregularis: quia etiam ex quadam iustitia largo modo dicta tenentur se adinuicem defendere. Caeterum de famulo & de seruo maior ratio est, quod in praedicto casu incurrantir regularitatem: quoniam est quodam pactum implicitum & interpretatiuum, quod isti custodiant sicut res ipsas familiares etiam dominum ipsius domus: quando possunt absque notabili suo detrimento defendere: atque ita quemadmodum famulus tenetur restituere rem quam videt rapi a latrone dum ipse tacet dum facile potuisset defendere rem illam: ita etiam est reus mortis ipsius domini, dum facile potuit defendere & non defendit. Neque valet obiectio, quod pater maiore vinculo tenetur defendere filium, quam ipse famulus patrem familias, ergo etiam ille incurret irregularitatem: negamus enim consequentiam, quoniam in irregularitate quae sequitur ex homicidio voluntario, magis attenditur ratio propria iniustitiae, quam alterius vitij: nam etiam ex odio potest aliquis non defendere proximum quem commode poterat defendere: & tamen ille non manet irregularis secundum communem opinionem, & tamen non consistit ratio incurrendi irregularitatem in eo quod maiori vinculo tenetur defendere, vel in eo qui maiori malitia non defendit: sed in eo quod sit causa influens directe vel indirecte in ipsum effectum occisionis: quod quidem non contingit quando aliquis tenetur ex alia virtute defendere praeter ipsam iustitiam: quapropter ad hoc quod incurratur irregularitas ex ipso homicidio, requiritur vel ratio iniustitiae, vel influentia directe in ipsam occisionem. Secunda conclusio certissima quae sequitur ex prima & ex ratione illius. Quando aliquis impedit alium ne defendat proximum qui est in periculo vitae, manet irregularis si mors fuerit sequuta. Hanc asserit Nauar. in loco supra citato. Et ratio est mani festa: quia per actionem iniuriosam impedit defensionem proximi, ergo est causa mortis illius. Neque valet respondere, quod ipse impeditus non tenebatur succurrere nisi ex charitate, ergo impediens non peccat contra iustitiam impediendo. Non enim valet ista consequentia. Nam etiam Petrus non tenetur dare eleemosynam: nisi ex charitate & misericordia: & tamen impediens peccat contra iustitiam respectu pauperis. ¶ Sed aduertendum est in casu istius conclusionis , quod si quis sciens & prudens impediat aliquem ne defendat, erit irregularis homicidio voluntario: si autem ex inconsideratione culpabili impediuit defensorem , erit homicidium casuale. Tertia conclusio quae communiter asseritur. Qui cognoscit aut videt quod amici aut consanguinei vel familiares, tractant inter se de occidendo inimico & vindicanda iniuria sibi facta & non impedit modo sibi possibili ne interficiatur inimicus: erit irregularis, morte sequuta. Ita docet Couar. vbi supra. & Nauar. imo addit Nauarro, quod si non potest obtinere ab illis ne occidant inimicum, tenetur admonere illum, vt sibi caueat alias manebit irregularis. Ratio huius sententiae est, quia in huiusmodi casu illud silentium est consensus cum homicidijs, & verificatur regula iuris, "qui tacet consentire videtur". At vero haec sententia sic vniuersaliter asserta nobis non placet. Et probatur, quod sit falsa. Si illi conferrent inter se de occisione amici, ego non manerem irregularis tacendo, etiam si illi occiderent amicum quanuis certe peccarem contra charitatem & amicitiam: ergo neque si taceo quando agitur de occisione inimici manebo irregularis. Antecedens, communis sententia est, vt statim dicemus. Consequentia probatur, quia non magis debeo ex iustitia inimico quam amico, imo minus, ergo. Deinde, si in praedicto casu ego taceo, quia existimo nihil me effecturum cum illis, vel quia timeo aliquod damnum magnum, non manebo irregularis: ergo neque si simpliciter & absolute taceam sine istis circunstantijs. Probo consequentiam, quia ego non magis influo in effectum occisionis in vno casu quam in alio. Dicendum er go mihi videtur, quod ista tertia conclusio intelligatur de irregularitate quantum ad iudicium fori ecclesiastici exterioris: merito enim iudicabitur irregularis, quia merito praesumitur quod suo silentio fauet consultationi amicorum de occisione inimici, & moraliter loquendo ita contingit de facto, quod silentium illud in tali casu nocet inimico. Caeterum in foro conscientiae aliter iudicandum est. Si enim re vera silentium illud non fauet neque fuit exhortatiuum ad occisionem inimici, non manebit ipse tacens irregularis: & hoc probant argumenta quae fecimus contra conclusionem. Imo vero adijcimus, quod si silentium illud est quasi exhortatiuum ad occisionem amici vel filij vel patris, manebit irregularis tacens. Quarta conclusio. Praeter casus positos in tribus conclusionibus, qui permittit occisionem proximi sciens & prudens, non manet irregularis. Ita tenet Nauarrus vbi supra. Et probatur, quia in talibus casibus tantum tenetur homo ex charitate defendere neque violat leges iustitiae: ergo non incurrit irregularitatem ex homicidio. Probatur consequentia . Quia homicidium est contra iustitiam, imo vero etiam si tacens complaceat sibi in morte proximi, non manebit irregularis, si eius silentium non influat in effectum, scilicet in mortem proximi directe neque indirecte. Et ratio est manifesta: quia quanuis ille in corde suo est homicida coram Deo, tamen irregularitas non incurritur nisi ex occisione exteriori cuius homo est causa. Ad argumentum ex cap. quantae. respondetur, quod quicquid sit de excommunicatione, consequentia nihil valet: quia excommunicatio attendit iniuriam quae irrogatur clerico, & statui ecclesiastico, & propterea voluit ius Canonicum, vt ex non defensione clerici, incurratur excommunicatio. At vero irregularitas quae incurritur ex homicidio, attenditur ex quadam significatione mansuetudinis vel humilitatis: & ideo noluit ius Canonicum, vt incurratur ex non defensione. Et denique potissima ratio est, quia irregularitas non incurritur, nisi sit expressa in iure. At vero irregularitas ex homicidio voluntario vel casuali, expressa quidem est in iure: quod autem non defendens sit irregularis non colligitur vniuersaliter, sed solum in casibus trium nostrarum conclusionum . DVbitatur secundo, circa secundam conclusionem, an quando irregularitas incurritur propter culpam , sufficiet quod culpa sit venialis, an vero requiratur quod sit mortalis? Et arguitur primo ad probandum quod sufficiat venialis culpa. Ex D. Th. vbi supra. vbi ait quod homo incurrit homicidij reatum, quando non remouet ea quae debet vitare: sed quando homo venialiter peccat, ex quo sequitur occisio hominis, non remouet id quod debuit vitare: ergo &c. ¶ Secundo arguitur. Peccatum veniale est voluntarium , ergo homicidium quod sequitur ex illo, erit sufficienter voluntarium ad contrahendam irregularitatem . ¶ Tertio arguitur. Clericus in minoribus constitutus si exerceat iudicium in causa sanguinis, non peccat nisi venialiter, vt habet communis opinio: & tamen incurrit irregularitatem , dum iudicat si sequitur mors, ergo &c. Quarto arguitur, supra diximus, quod irregularitas semper contrahitur ex occisione hominis vel mutilatione, nisi sit pure casualis, vel sequatur ex defensione propriae vitae cum moderamine inculpatae tutelae: sed cum aliquis occidit hominem ex aliqua ira quae non sit peccatum mortale, sed veniale, vt si motus ille irae non fuit plene deliberatus, nec tamen fuit motus primo primus, in quo nullum est peccatum , sed fuit motus secundo primus, vt aiunt Theologi, in quo est veniale peccatum : tunc dicimus quod videtur incurri irregularitas: siquidem consequitur homicidium non pure casuale, neque ex defensione proprie vite. Ad hoc dubium Caiet. hic dicit sufficere culpam venialem. Syluest. tamen in verb. homicidium. 2. §. 2. reg. 4. tenet quod leuissima culpa in homicidio casuali non inducit irregularitatem. Et probat ex cap. quaesitum. de poenit. & remiss. vbi sacer dotes Graeci excusantur ab irregularitate propter mortem filiorum paruulorum : si tamen malitiose non procurauerunt illam vel ex negligentia studiosa fuerit mors consequuta . Ergo non incurritur irregularitas, si solum fuerit leuissima culpa, qualis est peccati venialis. Alij vero Canonistae aiunt, quod si leuissima culpa fuerit non in omittendo , sed in committendo : incurritur irre gularitas. Ita Couar. vbi sup. par. 2. §. 4. nu. 9. Alij dicunt, quod siue leuissima culpa sit in committendo siue in omittendo, nunquam incurritur irregularitas ex illa. Alij etiam dicunt, quod si leuissima culpa est omittendo potest irregularitas incurri ab illo qui tenetur ex pacto & mercede adhibere diligentiam, & non adhibuit. V. g. si quis fit conductus ad custodiendum infirmum, & sua leuissima culpa infirmus bibat vinum, & moriatur, incurrit irregularitatem. Ita Syluest. vbi supra. quaest. 15. & Couar. vbi supra. PRO decisione huius difficultatis obseruandum est, quod dupliciter potest tractari ista quaestio, vno modo Theologice in foro conscientiae coram Deo, vt confessarij sciant iudicare de irregularitate. Altero modo in foro exteriori ecclesiastico, vt iudices sciant ferre sententiam circa irregularitatem : qui saepe numero procedunt ex praesumptione iuris. Siquidem loquamur isto secundo modo, videtur nobis adhibenda fides Iurisperitis, quanuis inter illos sit tanta varietas opinionum , vt sit necessarium confugere ad rationem Theologicam , ad iudicandum quae nam opinio sit probabilior. Verum est tamen , quod ipse iudex ecclesiasticus poterit sequi suam opinionem, quam reputat probabiliorem. Quod si res ista Theologice disputetur non est nobis regula doctrina Iurisperitorum. Nos igitur Theologice diffinientes istam difficultatem. Dicimus primo, quod apud Iuristas, nomine culpae, non intelligitur peccatum aliquod coram Deo mortale vel veniale: sed intelligitur priuatio prouidentiae vel diligentiae, que humano more solet adhiberi ab homine diligente & prudente in aliquo negotio secundum qualitatem negotij: ita sane vt priuatio diligentiae & prudentiae, quam solet adhibere mediocriter diligens , dicatur leuis culpa: priuatio vero diligentiae & prudentiae , quae solet adhiberi ab homine diligentissimo iuxta naturam negotij, dicatur leuissima culpa: priuatio denique diligentiae quam solent adhibere homines vulgariter diligentes, dicitur lata & ampla culpa, siue in huiusmodi priuationibus praedictis sit aliquod peccatum coram Deo, siue non . ¶ Atque ita diximus supra in quaest. 62. art. 6. quod commodatarius tenetur ad restitutionem rei commodatae quam amisit etiam de leuissima culpa, non autem de casu fortuito qui non cadit sub humana prouidentia. ¶ Dicimus secundo. Quod quando aliquis in foro exteriori iudicatur irregularis, etiam si non sit irregularis coram Deo: nihilominus debet se gerere in exterioribus tanquam irregularis sub poena peccati mortalis. Probatur, quia excommunicatus in foro exteriori debet se gerere tanquam excommunicatus in rebus exterioribus & publicis, etiam si coram Deo non sit excommunicatus. Ratio est, quia ille tenetur obedire sententiae iustae iudicis in re graui, esset enim scandalum oppositum facere: sed idem est iudicum de irregularitate: ergo tenetur homo se gerere tanquam irregularis in publico. Dicimus tertio, quod ad diffiniendum in foro conscientiae. Vtrum ex homicidio vel mutilatione incurratur irregularitas: impertinens est quod sequatur ex peccato mortali vel veniali, & quod sit peccatum ratione obiecti per se vel ratione circunstantiae. Probatur istud documentum & declaratur: quoniam potest sequi irregularitas homicidij ex actu iusto & bono, vt patet in iudice & in defendente amicum, qui incurrunt irregularitatem coram Deo si occidant: potest etiam sequi ex peccato mortali, vt patet in eo qui se vindicans occidit hominem. Potest etiam sequi ex peccato veniali, vt patet in eo qui occidit hominem, dum venialiter peccat defendendo amicum motu ire, qui motus fuit peccatum veniale. Dicimus quarto. Quod consideratio rei licitae vel illicitae cui dat operam is qui occidit, solet esse vtilis ad inuestigandum rationem peccati voluntarij directe vel indirecte: quae quidem ratio voluntarij non se habet impertinenter ad irregularitatem , sed per se quanuis non adaequate: quia bene sequitur, voluntarie aliquis occidit directe vel indirecte: ergo incurrit irregularitatem. Dicimus quinto. Quod quando ad irregularitatem requiritur peccatum voluntarium directe vel indirecte, nunquam incurritur ex solo peccato veniali ex indeliberatione. Ratio est, quia illud non est voluntarium directe vel indirecte, & idcirco quanuis esset illud peccatum mortale ex obiecto: non incurritur irregularitas coram Deo, si non esset simpliciter deliberatum. Dicimus sexto. Quod irregularitas potest consequi ex peccato veniali ex obiecto, si est simpliciter voluntarium, sed tamen tunc erit mortale ex circunstantia. Vt v. g. si quis ex gula quae est peccatum veniale ex obiecto, exponat se periculo occidendi & occidat postea: erit irregularis, etiam si quando occidit sit fraeneticus. Ratio est, quia iam ipsa gula fuit peccatum mortale ex circunstantia. Dicimus vltimo, quod irregularitas quae habet pure rationem poenae propter culpam , nunquam incurritur coram Deo propter solum peccatum veniale. Probatur, quoniam alias esset excessiua & iniqua poena. Ex dictis sequitur vnum corollarium vniuersalissimum. Nulla irregularitas ex homicidio vel mutilatione incurritur ex operatione quae sit peccatum veniale, nisi alias etiam sequeretur absque omni culpa. Hoc patet etiam inductiue neque enim dabitur instantia. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum argumentum respondetur , quod illud verbum, debet, significat perfectam rationem debiti sub reatu peccati mortalis, vnde ex peccato veniali vt sic non sequitur irregularitas. Ad secundum argumentum respondetur , quod non omne peccatum veniale est simpliciter voluntarium: sunt enim peccata venialia ex indeliberatione actus. Quando vero fuerit peccatum veniale perfecte voluntarium, tunc vt incurratur irregularitas oportet quod homo praeuideat vel praeuidere debeat, quod ex illa actione sequitur homicidium, & tunc si nihilominus operetur efficietur mortale peccatum ex circunstantia: nisi in casu quo poterat occidere absque omni culpa. V. g. quando aliquis defendens amicum venialiter peccat. Ad tertium argumentum respondetur , quod ille clericus non incurrit irregularitatem ex eo quod peccat venialiter suscipiendo officium, sed quando postea exercendo officium occidit vel mutilat incurrit irregularitatem, etiam si iuste & sancte occidat vel mutilet, vnde ex illo peccato veniali non incurritur irregularitas. Ad quartum argumentum respondetur, quod occisio quae sequitur ex ira quae est tantum veniale peccatum in foro conscientiae, reputabitur simpliciter casualis, quanuis non sit pure casualis: quoniam habet aliquid de voluntario secundum quid ex indeliberatione voluntatis . Caeterum antecedens argumenti pro maiori, non est vniuersaliter verum , nisi apponatur alia exceptio, scilicet quando praeuidetur occisio futura mediate ex operatione mea mihi licita propter praestantiorem finem: sic enim excusamus ab irregularitate clericos vel monachos exhortantes milites ad bellum iustum. Similiter excusatur ab irregularitate qui implorat aliorum auxilium ad defensionem patris, etiam si illi occidant aggressorem, dummodo ille non occidat vel non concurrat. DVbitatur tertio, circa secundam conclusionem. An ille qui dat operam rei illicitae, ex qua sequitur mutilatio vel occisio hominis, incurrat semper irregularitatem. Arguitur primo pro parte affirmatiua. Ex cap. dilectus. de homicidio. vbi quidam capellanus excusatur ab irregularitate, quoniam dabat operam rei licitae, equitando videlicet. Hinc sumunt argumentum Canonistae a cessante ratione & causa, quod nos dicimus a contrario sensu, ergo si daret operam rei illicitae incurreret irregularitatem . ¶ Arguitur secundo . Ex cap. ex literis. el 2. de homicidio. vbi etiam excusatur quidam monachus ab irregularitate: quia dabat operam rei necessariae & vtili: ergo si non daret operam rei licitae incurreret irregularitatem. Similiter in cap. tua nos. excusatur quidam monachus qui pietatis gratia aperuit ferro tumorem gutturis cuiusdam mulieris, cum esset expers in arte: quae tamen mulier postea mortua est. Ergo si non pietatis gratia, sed cupiditatis curasset illam , incurreret irregularitatem . ¶ Propter haec argumenta , & alia multa similia, est prima sententia multorum Iurispertorum vniuersaliter asserentium , quod qui dat operam rei illicitae manet irregularis, si ex illa operatione sequatur mors, quanuis adhibeat plurimum diligentiae ne consequatur mors. Eandem sententiam tenet Syluest. in verb. homicidium . 2. §. 2. reg. 3. & Caiet. in hoc loco, imo D. Tho. videtur esse huius sententiae, dum ait, dupliciter homicidij reatum posse incurri: vno modo quando aliquis dat ope ram rei illicitae quam vitare debebat: altero modo quando non adhibet sufficientem diligentiam , etiam si det operam rei licitae, ergo sunt duo modi differentes contrahendi irregularitatem quorum vterque sufficit sine altero. Item D. Tho. in ipsa. 2. conclus . disiunctiua, satis aperte hoc asserit, & in 4. sent. d. 25. q. 2. artic. 1. ¶ Secunda sententia, est in alio extremo quod quantumque aliquis det operam rei illicitae, non incurrit irregularitatem si adhibet sufficientem diligentiam ne sequatur occisio vel mutilatio. Hanc docuit M. Cano dum interpretaretur D. Tho. in 1. 2. q. 73. ar. 8. vbi D. Tho. videtur eandem sententiam tenere: dicit enim quod propter negligentiam considerandi , imputantur homini ad poenam nocumenta quae sequuntur si dabat operam rei illicite. Eandem sententiam sequuti sunt postea quidam Theologi, inter quos fuit M. Pena. ¶ Tertia sententia tenet, quod qui dat operam rei illicitae quae natura sua est laesiua & ad mortem tendens, incurrit irregularitatem, quantumuis adhibeat sufficientem diligentiam : si autem dabat operam rei illicitae quae ex natura sua non habet ordinem ad mortem vel ad laesionem , non incurrit irregularitatem: si tamen adhibeat sufficientem diligentiam ne ex alijs circunstantijs sequatur mors aut mutilatio. Exemplum primi habetur expresse in cap. fin. de homicidio in. 6. vbi quidam iudicatur incurrisse irregularitatem qui mandauit seruo suo vt verberaret quem piam non tamen occideret: eo quod ipse verberatus post ea mortuus est. Exemplum secundi sit in clerico qui proficisceretur ad negotiationem sibi prohibitam , & forte in via iacentem conclucauit & occidit, iste non erit irregularis si adhibuit sufficientem diligentiam ne ex aliqua circunstantia sequeretur occisio. Hanc sententiam tenet Soto lib. 5. de Iustitia. q. 5. artic. 9. & Couar. vbi supra par. 2. §. 4. nu. 10. & citat in eandem sententiam Castr. in lib. 2. de potest. leg. poen. c. 14. citat in eandem sententiam Ancharranum, & Villadiego. ¶ Quarta sententia, est Nauar. vbi supra. nu. 221. & super capit. fin. 14. q. 6. circa finem. quod si qui dabat operam rei illicitae, intendebat illam facere, incurrit irregularitatem, etiam si illud opus non sit ex natura sua laesiuum neque ad mortem ducens: & ponit exemplum , si quis persuadeat socio vt ingrediatur vineam & furetur uvas & forte erat ibi canis custos vineae & momordit ingredientem & mortuus est: tunc ille persuasor manet irregularis. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Prima sententia non est nobis verosimilis, etiam in foro exteriori. Ex hoc quidem optime probat Couar. vbi supra, vbi ponit multa exempla in quibus videtur ridiculum quod incurratur irregularitas: quia dabat operam rei illicitae: sed sit exemplum. Si medicus peritissimus curaret diligentissime episcopum intendens accipere pro pretio beneficium ecclesiasticum, sequeretur, quod iste incurreret irregularitatem quod videtur ridiculum. Probatur sequela, quia ille dabat operam rei illicitae, erat enim simoniacus. Similiter sequeretur quod fornicarius, si forte mulier moreretur in actu fornicandi vel etiam ex partu qui causatus fuit ex fornicatione. Praeterea illa sententia, est contra ius Canonicum, vt patet ex cap. tua nos. de homicidio, vbi monachus ille condemnatur quidem de culpa, quia vsurpauit officium Chirurgi quod erat illicitum monacho: sed excusatur ab irregularitate: quia cum esset peritus in arte chirurgiae adhibuit sufficientem diligentiam, ne illa mulier moreretur. Hoc ipsum colligitur ex cap. quanto. 50. dist. vbi excusatur ab irregularitate latro, qui ducebat equos ex furto, quibus in via concultam mulierem occidit. Secunda conclusio . Tertia sententia videtur probabilior quam secunda. Probatur, quia secunda sententia vix potest respondere huic argumento . Videlicet quod ipsa iura duplicem casum distinguunt ad incurrendam irregularitatem: alterum si quis dabat operam rei illicitae. Alterum, si non adhibuit sufficientem diligentiam, etiam si daret operam rei alias licitae. At vero secunda sententia omnia vniuersaliter reducit ad negligentiam considerandi: siue quis det operam rei illicitae, siue licitae, ergo non est conformis iuri Canonico quod saepe distinguit, si dabat operam rei illicitae vel licitae. Caeterum tertia sententia explicat ius Canonicum , & distinguit si quis dabat operam rei illicitae, quae ex natura sua nociua est, incurrit irregularitatem: quanuis adhibeat diligentiam , ergo haec sententia conformior est iuri Canonico, ac proinde probabilior. Tertia conclusio . Nihilominus secunda sententia probabilis est. Et argumento facto possumus respondere , quod non inuenietur in iure Canonico, vbi diffiniatur, quod aliquis incurrat irregularitatem , solum quia dabat operam rei illicitae: sed quia cum daret operam rei illicitae, negligens fuit vel praesumitur fuisse in considerandis nocumentis. Vt patet in. c. fi. de homicidio. lib. 6. vbi dicitur: quod quia quidam mandando in culpa fuit, & hoc euenire posse, debuit cogitare, irregularis fuit. Et huic consonat doctrina D. Tho. in 1. 2. vbi supra. Sed notandum est in fauorem huius sententie, quod ille qui dat operam rei illicitae, merito praesumitur negligens in considerandis nocumentis , quae inde possunt sequi: maxime si res illicita est talis naturae, vt ex ea possit sequi tale nocumentum . Vt in. c. suscepimus. de homicidio. ponitur exemplum , & idcirco merito in foro exteriori iudicabitur ille irregularis. Quod si re vera apposuit omnem diligentiam , non erit irregularis coram Deo iuxta secundam sententiam . V. g. si in hastiludio non maneret irregularis secularis, qui forte occidit corriualem . Similiter si clericus se intromitteret in hastiludium cum simili diligentia non maneret irregularis: quamuis in foro exteriori iudicaretur iste irregularis: quia dabat operam rei illicitae, ex qua poterat sequi illud nocumentum: eo quod ille praesumitur negligens. Et hoc confirmari potest, ex. d. c. tua nos. ¶ Quarta conclusio. Sententia illa vltima non est probabilis, vt ipsemet casus prae se fert. Et cap. tua nos. conuincit, &c. quando . 15. d. Imo ipse Nauar. vbi supra nu. 215. dicit, quod clericus, qui in bello pugnat, vt exhortetur milites, non manet irregularis, si tamen ipse per se non occidat. Et tamen certum est quod dat operam rei illicitae pugnando. Non ergo sufficit ad incurrendam irregularitatem, quod aliquis ex intentione det operam rei illicitae. ¶ Ad argumenta in oppositum ad primum respondetur , quod argumentum a contrario sensu vel a cessante causa & ratione, non est validum: nisi quando causa est adequata alicuius effectus: quod sub alijs terminis docet Arist. li. 1. Post. tex. 20. dum dicit: si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis. Quod etiam debet intelligi de causa adaequata. Nunc autem in propo sito non est causa adaequata, quare aliquis excusetur ab irregularitate: quia dat operam rei licitae. Potest enim dare operam rei licitae, & manere irregularis propter negligentiam considerandi nocumentum quod poterat sequi. Similiter non est causa adaequata quod aliquis contrahat irregularitatem , quia dabat operam rei illicitae, vt patet in casibus confutationis primae & quartae sententiae . ¶ Ad secundum argumentum respondetur , quod ca. tua nos. potius probat oppositum . Nam ille monachus dabat operam rei illicitae exercendo officium chirurgi sibi prohibitum in. c. sententiam . ne cler. vel monachi. Et per hoc patet ad alia argumenta , quae fiunt ex alijs capitulis iuris Canonici. Ad D. Tho. respondetur , quod illius disiunctiua est intelligenda pro altera parte, quando aliquis dabat operam rei illicitae: quae ex natura sua tendebat ad laesionem . Et tunc quantumlibet aliquis adhibeat diligentiam manebit irregularis, si sequitur occisio vel mutilatio ex sua actione. Et hoc iuxta tertiam sententiam . At vero iuxta secundam sententiam non erit irregularis coram Deo, quamuis in foro exteriori iudicetur irregularis. v. g. in exemplo posito. Si clericus in hastiludio vel torneamentis quae licita sunt secularibus: ille tamen occidat vel mutilet, manebit irregularis, quia dabat operam rei illicitae, ex qua poterat sequi tale nocumentum . Secularis autem non manebit irregularis, si non fuit notabiliter negligens in considerando nocumento quod inde sequutum fuit. # [iii. de irregularitate ex mutilatione] IAM vero in tertia parte huius tractatus breuiter agendum est de irregularitate quatenus consequitur ex mutilatione actiua. Etenim in Clemen. vnica. de homicidio aequiparantur mutilatio & homicidium quantum ad irregularitatem : nisi forte fiat causa sanitatis, tunc enim ipse chirurgus non manet irregularis: & ita receptum est secundum communem sententiam doctorum . Difficultas tota est in definiendo, quid intelligatur nomine membri , quando dicitur in iure quod mutilans , hoc est membrum scindens, manet irregularis. De qua re mirum est, quam variae sunt sententiae. Sed nobis hac parte placet sententia Couar. in 3. par. relect. citatae in princip. nu. 8. & 9. quae consistit in vnico dicto, scilicet, quod nomine membri simpliciter, vt colligitur ex Aristot. lib. 1. de partibus anim. c. 5. intelligenda est illa pars animalis, qua exercetur specialis operatio: & distincta ad perfectionem totius ordinata. V. g. pes ad ambulandum, manus ad operationem, oculus ad visionem, auris ad auditionem, lingua ad loquendum. Sed de genitalibus non est ita certum. Quidam enim aiunt quod quanuis sit irregularis qui sibi met abscindit virilia: vt habetur in. c. si quis partem, dist. 55. tamen ibidem etiam censetur irregularis: qui sibi abscindit partem digiti: & nihilominus constat , quod si alter abscinderet partem digiti alterius, non maneret ipse irregularis. Quapropter videtur, quod ius in odium atrocitatis erga seipsum, voluerit apponere talem irregularitatem abscindenti sibi virilia & partem digiti. Non igitur qui alteri abscindit genitalia manebit irregularis. Nihilominus nobis est probabilior sententia, quod ille manebit irregularis. Probatur, quia ille abscindit membrum simpliciter: nam ea pars ordinata est a natura ad specialem operationem, scilicet, ad generationem sibi similis: quae est maxima perfectio viuentis. Tunc enim vnumquodque animal perfectum est quando potest generare sibi simile. Igitur manebit irregularis qui ita proximum laeserit vt omnino genitalia absciderit. Hic autem non facimus mentionem de membris interioribus, scilicet, de corde & epate & pulmonibus: quia haec membra non possunt abscindi nisi occidatur homo. Haec diffinitio membri simpliciter, videtur confirmari ex dicto Apostoli ad Roman. 12. Sicut enim in vno corpore multa membra habemus, non autem omnia membra eundem actum habent, &c. Vbi satis aperte insinuat, quod ad rationem membri pertinet habere specialem operationem. Ex hac doctrina infertur. Primo, quod si quis abscinderet alteri auriculam, hoc est cartilaginem extrinsecam, non manet irregularis: quia non abstulit organum auditus. Inferunt etiam aliqui, quod non manet irregularis qui abscindit mulieri mammillam : eo quod non est membrum ad specialem operationem. Sed oppositum sentit Baldus in. l. data opera. C. qui accusare non possunt. numer. 75. & in hac parte videtur nobis ista sententia probabilior. Et ratio est, quia mammilla mulieris habet specialem opera tionem , scilicet sanguinem decoquere quousque conuertatur in lac necessarium ad nutritionem infantis: quae operatio necessaria est ad perfectionem humanae speciei. Infertur tertio, quod si aliquis abscidit digitum alteri, non est irregularis. Ratio est quia digitus non est membrum simpliciter sed pars membri. Hoc est contra Caiet. quae stione sequenti. art. 1. & contra Soto lib. 5. de Iustitia & iur. quaest. 2. art. 1. existimant enim digitum esse membrum principale contra communem opinionem. Imo vero infertur quarto, quod non manebit irregularis qui absciderit tres digitos principales alteri, scilicet, pollicem, indicem & medium. Et ratio est quia ille homo dicetur mancus: sed non mutilatus membro : quia simpliciter non est abscisa manus. Hoc corollarium est contra aliquos Iuristas & Theologos, qui existimant vniuersaliter esse verum, quod si quis percussione alterum facit irregularem: ipse manet irregularis. Ita tenet Syluest. verbo, homicidium. 3. ¶ Infertur quinto, quod non est irregularis ille, qui percussione aut laesione fecit membrum alterius inutile & omnino aridum. Ratio huius est, sicut & praecedentium, quoniam irregularitas est impedimentum iure Pontificio introductum, ergo non debet incurri nisi in casibus expressis ab ipso iure. At vero iura non dicunt, si quis membrum are fecerit, vel inutile reddiderit, manebit irregularis: sed si quis mutilauerit membrum sit irregularis. At vero mutilare proprie, sicut notat glos. super Clement. si furiosus. est membrum omnino separare a corpore. Igitur ille non manebit irregularis quantumcunque laeserit, si tamen non abstulit membrum a corpore. Haec vera doctrina est contra Panormit. capit. cum illorum. de sententia excommunicationis & contra Syluest. vbi supra. Et nobiscum sentit Nauarrus in Manuali cap. 27. a numero 206. Vbi optimas rationes facit contra Caietanum & Soto. Notat tamen ipse, quod quando quis alium facit irregularem sua percussione, manet aliquando etiam ipse irregularis irregularitate, quae sequitur ex delicto, quando delictum est notorium: non quia fecit alium irregularem. Appellat autem delictum notorium, quod notorietate facti nulla ratione potest celari, vel notorietate iuris, quando iam aliquis condemnatus est per sententiam in iudicio publico: Dicitur vero irregularis ex delicto publico. Verbigratia, quando irregularitas consequitur ex continuata fornicatione notoria, vel ex adulterio vel ex quolibet delicto maiore & notorio, propter quod mereatur homo deponi. Vt explicat Nauarrus supra numer. 248. # [iv. de dispensatione irregularitatis] ¶ Jam vero in quarta parte huius tractatus agendum est de dispensatione irregularitatis. DVbitatur primo, ante omnia vniuersaliter, an nomine censurae intelligatur irregularitas, ita vt cum in bullis Cruciatae conceditur confessoribus, vt possint absoluere a qualibet censura intelligatur etiam irregularitas. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Ex Innocent. Tertio. capit. quaerenti. de verborum significatione. vbi ait quae renti quid per censuram intelligatur cum huiusmodi clausulam in nostris literis apponimus: respondemus quod nomine censurae non tantum debet intelligi interdicti: sed etiam suspensionis, & excommunicationis sententiae. Ecce vbi Pontifex nullam facit mentionem irregularitatis, nomine censurae, ergo non intelligitur illo nomine. Nam alias Pontifex fuisset diminutus. Secundo arguitur. In ipsis bullis Cruciatae, vbi conceditur absolutio a qualibet censura, non conceditur dispensatio super irregularitate. Probatur, quia absolutio proprie non fit de irregularitate, sed dispensatio: vt patet ex vsu ecclesiastico. Sic enim loquuntur Praelati etiam Religionum, Dispenso tecum super omni irregularitate, ergo non eo ipso quod conceditur absolutio ab omni censura, conceditur etiam dispensatio irregularitatis. Tertio arguitur. Quia non est consuetudo neque stylus curiae Romanae, vt dispensatio super irregularitate, intelligatur in vniuersali clausula, ergo non est intelligenda talis dispensatio in Bullis, cum in illis di citur, quod confessarius possit absoluere ab omni censura. Ad hoc dubium communis sententia Iuristarum est negatiua. Ita tenet Nauarrus in Manuali, cap. 27. num. 192. & 249. PRO decisione sit prima conclusio. Irregularitas quae tantum incurritur propter culpam quasi poena ipsius, intelligitur nomine censurae ecclesiasticae. Hanc sententiam docuit in hac schola Salmantina Magister Cano & postea sequutus est illam. Soto in 4. Sententiarum, distinctione. 22. quaestione. 3. artic. 1. & multi alij Theologi moderni. Et probatur primo, quoniam censura proprie loquendo est quaedam notatio & punitio, qua malefaciens punitur propter aliquam culpam: sed quaedam irregularitates sunt notatio quaedam & punitio propter aliquam culpam, ergo illae veniunt intelligendae nomine censurae. Explicatur minor. Quando aliquis suspensus vel excommunicatus celebrat, manet irregularis propter culpam quam commisit: & tunc irregularitas est proprie censura. Secundo probatur. Nam in quibusdam Bullis dicebatur, quod confessor possit absoluere ab omni excommunicatione suspensione & interdicto & ab omnibus alijs censuris & poenis ecclesiasticis. Ergo in istis Bullis dabatur facultas absoluendi a quibusdam irregularitatibus. Probatur consequentia. Quia nullae sunt aliae censurae praeter illastres: nisi quaedam irregularitates. Tertio, in quibusdam Bullis etiam cruciatis olim, dum numerabantur casus qui concedebantur confessoribus, ponebatur talis exceptio, scilicet, excepto homicidio voluntario (Porque el tal homicidio esta reseruado quanto a la irregularidad.) Ergo omnes aliae irregularitates propter culpam, concedebantur confessoribus quibus committebatur facultas absoluendi ab ipsis culpis. Et confirmatur. Nam in alijs Bullis olim dicebatur, quod conceditur facultas absoluendi ab omnibus censuris & poenis ecclesiasticis, etiam si requirant specialem mentionem sui & non includantur in vniuersali clausula. Quod quidem videtur esse adiectum propter eos qui dicunt nullam irregularitatem includi in generali clausula. Prae dictas Bullas ego vidi. Est tamen obseruandum nostris temporibus, quod in Bullis cruciatis, quae dimanauerunt a Sede Apostolica a tempore Pij Quinti, fit mentio solum facultatis absoluendi ab omni censura, atque ita volumus qui sequimur istam sententiam, quod nomine censurae intelligantur omnes illae irregularitates, quae impositae sunt directe propter aliquam culpam. Nam contingit quod aliqua irregularitas contrahatur ex actu qui est culpa: non tamen est directe poena propter culpa, qualis est irregularitas, quae contrahitur quando quis alterum occidit inique: tunc enim irregularis manet, non quia inique occidit, sed quia occidit voluntarie. Sicut manet irregularis iudex qui iuste occidit. Obseruandum est secundo circa Bullas cruciatas, quod qui habuerit vltimam Bullam cruciatam gaudebit omnibus priuilegijs praecedentium Bullarum non cruciatarum ante Pium Quintum concessis. Et ratio est: quia omnes aliae bullae nunquam sunt reuocatae, sed tantum suspensae praeterquam quantum ad illam clausulam. quod religiosi & alij sacerdotes possint oua comedere in quadragesima. Haec enim clausula vniuersaliter reuocata est a Pio Quinto. At vero omnes aliae Bullae cruciatae reuocatae sunt prorsus a Pio Quinto in prima Cruciata, quam ipse concessit. Caeterum aliae Cruciatae quae post ipsum emanauerunt secum afferunt clausulam reuocatiuam, seu potius limitantem, ita vt non liceat gaudere gratijs & facultatibus illic concessis nisi intra annum praedicationis, & statim expirant. Ex quo sequitur, quod ipse commissarius Cruciatae non reualidat antiquas illas cruciatas: quia non datur illi facultas reualidandi nisi tantum illas quas ipse suspendit. Suspendere autem non potest nisi eas Bullas, quae adhuc habent effectum: quales sunt Bullae sanctae Catherinae & redemptionis captiuorum: & aliae similes & etiam personales facultates. His suppositis ad primum argumentum respondetur, quod Pontifex non dixit exclusiue, quod tantum illa tria intelligebantur nomine censurae: sed quod illa tria intelligebantur, ratio autem quare non fecit men tionem irregularitatis, duplex est. Altera quia irregularitas non est censura secundum totam latitudinem, vt patet in irregularitate bigamiae & homicidij. Altera vero ratio est, quia ibi Pontifex solum intendebat numerare illas censuras, quibus iudices ecclesiastici solent compellere rebelles, vt ex ipso literae contextu patet. Cae terum irregularitas nunquam est censura posita ab aliquo iudice ecclesiastico, sed ab ipso iure. Quare non oportuit facere illius mentionem. Ad secundum respondetur, quod circa irregularitatem, que proprie est poena propter culpam, bene potest confessarius vti verbo absolutionis, ita vt dicat, ego te absoluo ab omni censura irregularitatis: imo inepte dixerit, ego dispenso tecum super irregularitate: nisi forte ex speciali commissione praelati sibi fuerit commissa dispensatio. Ad tertium negatur antecedens . Imo quotiescunque conceditur in curia Romana facultas absoluendi ab omni censura: conceditur etiam facultas absoluendi a quibusdam irregularitatibus: quae nihil aliud sunt, quam censurae propter aliqua peccata. DVbitatur secundo, An irregularitas propter homicidium sit reseruata Summo Pontifici? Hoc dubium mouemus ad explicandum decretum Concilij Tridentini Sessione. 24. cap. 6. vbi in hunc modum dicit. Liceat episcopis in irregularitatibus omnibus & suspensionibus, excepta ea quae oritur ex homicidio voluntario, & exceptis alijs deductis ad forum contentiosum, dispensare. Hoc in loco concedit episcopis Concilium ordinariam facultatem ad dispensandum in irregularitate quae oritur ex occulto delicto: vna excepta irregularitate, quae oritur ex homicidio voluntario. Sed difficultas est de irregularitate, quae oritur ex occisione hominis iusta & licita. Caietanus in verbo irregularitas in summa dicit, quod ille qui habet facultatem ad tollendam irregularitatem, quae oritur ex homicidio casuali, habebit etiam facultatem ad tollendam irregularitatem prouenientem ex occisione hominis voluntaria, licita tamen: non obstante quod in tali con cessione prohibeatur dispensatio super irregularitate proueniente ex homicidio voluntario. Ratio Caietani est: quoniam haec limitatio tantum habet locum in irregularitate quae prouenit ex homicidio voluntario iniquo. Etenim huiusmodi occisio proprie & simpliciter dicitur homicidium. Eandem sententiam & propter eandem rationem sequitur summa Armilla in verbo irregularitas. Eandem sententiam sequitur Couarruuias in relectione supra citata in 2. parte. licet propter aliam rationem, videlicet, quia homicidium quod committitur sine culpa, reputatur in iure casuale. Secundum istos doctores dicendum est consequenter, quod episcopus potest dispensare super omni irregularitate proueniente ex qualibet licita occisione hominis: sicut potest dispensare super irregularitate proueniente ex homicidio casuali, propter concessionem sibi factam in decreto Concilij: & illa exceptio ibidem facta de homicidio voluntario tantum intelligenda est de homicidio voluntario, quod est vere peccatum. Haec tamen sententia nobis omnino non placet. Imo existimo cum doctissimo Nauarro vbi supra, quod solus ipse Summus Pontifex potest dispensare super irregularitate proueniente ex occisione hominis voluntaria, quantumlibet iusta & licita. Et quidem ratio Caietani parum valet: quia vt supra diximus, nomine homicidij voluntarij in iure Canonico quantum ad materiam irregularitatis, comprehenditur etiam occisio hominis iusta. Item ratio quae profertur a Couarruuia non videtur habere fundamentum in iure. Imo irrationabiliter dicitur, quod quando iudex, data sententia sanguinis, occidit hominem, quod tunc dicatur casuale homicidium. Et ita omnino existimo, quod nullus episcopus dispensat neque audet dispensare super hac irregularitate, magis quam super irregularitate bigamiae: de qua nulla ratione intelligitur episcopis facta copia dispensandi in supradicto decreto. Et ratio est, quia in Concilio intelligitur facta illa exceptio ab illa vniuersali, scilicet quod liceat episcopis dispensare super omni irregularitate proueniente ex delicto occulto, excepta irregularitate homicidij voluntarij. In qua exceptione intelligo homicidium voluntarium quod est peccatum. Nam aliud homicidium voluntarium, quod non est peccatum, non oportebat excipere: quia non includebatur in vniuersali concessione, sicut non includebatur irregularitas contracta ex bigamia. Vnde neque ista excipitur, & tamen constat, quod episcopus super illam dispensare non potest. ALtera difficultas est, An episcopus possit dispensare super irregularitate contracta ex delicto homicidij voluntarij occulto, nam si publicum est: omnes conueniunt in hoc, quod Episcopus non potest dispensare. In hac difficultate, omnino repellenda est sententia Alphonsi de Castro in libro. 2. de lege poenali asserentis, quod propter homicidium voluntarium & iniquum, si fuerit omnino occultum: non incurritur aliqua irregularitas. Haec enim sententia aduersatur dispositioni iuris in cap. finali. de temporibus ordinationum & ordinandorum . & in cap. inquisitioni. de accusationibus. & hic autor singularis est in ista sententia: quanuis etiam illam tenuerit quidam Vincentius citatus a Syluestro in verbo homicidium. 3. quaest. 8. Ac proinde Couarruuias vbi supra, & Nauarro capit. illo. 27. citato. reprobant istam sententiam tanquam singularem & iuri Canonico contrariam. Nam etiam si textus in cap. ex tenore. de temporibus ordinationum. dicat, quod crimina quae si essent publica punirentur depositione & degradatione: si fuerint secreta, non impediunt ascensum ad superiores ordines: tamen non fauet hoc praedictae sententiae. Quoniam vt aduertit Couarruu. textus non loquitur de criminibus, quae ipso facto inducunt irregularitatem: quale est homicidium. Sed loquitur de illis, quae si constarent punirentur in iudicio poena depositionis & degradationis: qualia sunt grauissima quaedam crimina. Hoc supposito respondendum est ad propositam difficultatem. Prima conclusio. Neque olim ante Concilium, neque modo post Concilium Tridentinum, concessa est episcopis autoritas dispensandi in huiusmodi irregularitate ad suscipiendos sacros ordines: quanuis sit probabile quod ante Concilium poterant episcopi dispensare quo ad minores ordines suscipiendos. Haec omnia latissime probant Couarruuias & Nauar. supra. Secunda conclusio. Etiam est probabilis sententia, quod olim ante Concilium Tridentinum poterat Episcopus dispensare quantum ad beneficium simplex retinendum & de nouo obtinendum. Imo aliqui probabiliter existimant, quod etiam quantum ad beneficium curatum retinendum. Hoc colligunt doctissimi Canonistae ex cap. 2. de clerico pugnante in duello. Tota autem difficultas est, an Episcopus post Concilium gaudeat huiusmodi facultate dispensandi in huiusmodi irregularitate. Nauarrus vbi supra tenet partem negatiuam, & dicit, quod Episcopus non habet talem facultatem, etiam quoad minores ordines suscipiendos: & quo ad beneficium simplex retinendum: sed quod solus Papa potest dispensare quantumlibet homicidium sit occultum. Probat ex eo, quod in prae dicta Sessione dicitur expresse: quod in homicidio voluntario etiam si fuerit occultum, non liceat dispensare ad ordines sacros suscipiendos: sed talis homicida omni ordine ac beneficio ecclesiastico perpetuo careat. In quo decreto duo verba expenduntur. Alterum est, non liceat: alterum est, careat. Quae verba secundum Caietanum in summa in verbo absolutio ab excommunicatione, tollunt potestatem dispensandi. Item in secunda parte eiusdem decreti statuitur, quod in irregularitate quae oritur ex homicidio casuali episcopus non potest dispensare, nisi adhibitis quibusdam circunstantijs & conditionibus ibi narratis, ergo cum limitet Concilium episcopis ipsis autoritatem dispensandi in homicidio casuali: signum est, quod intendebat totam illis autoritatem tollere dispensandi in homicidio voluntario. Eo vel maxime, quod Concilium contraponit homicidium casuale contra voluntarium. Secundo probatur haec sententia ex cap. 6. de reformatione, Sessio. 24. vbi conceditur facultas episcopis dispensandi super omni irregularitate proueniente ex delicto occulto, excepta ea quae oritur ex homicidio voluntario, ergo Concilium prohibet dispensare super irregularitate homicidij voluntarij quantumlibet occulti. Nihilominus viris doctis nostri temporis videtur, quod episcopi eandem omnino autoritatem habent dispensandi post Concilium Tridentinum, quam olim habebant ante Concilium ipso iure communi. Ratio illorum est: quoniam Concilium non tollit episcopis aperte istam facultatem. Est enim dubia interpretatio literae Concilij, at vero quaecunque lex noua interpretanda est quantum fieri potest conformiter ad ius commune. Igitur adhuc episcopi habent facultatem, quam antea iure communi habebant. Confirmatur. Res fauorabilis est, quod episcopi habeant istam facultatem, ergo decreta Concilij, si commode fieri potest, debent interpretari in fauorem episcoporum: atque ita ipsi interpretantur. Ad primum enim argumentum respondent cum Couar. in loco citato, quod Concilium in illo cap. 7. non loquebatur de homicidio omnino occulto: sed occulto aliquo modo, scilicet, de illo quod non poterat in iudicio probari. Respondent secundo, quod synodus in illo decreto tantum intendebat ostendere difficultatem maximam , quae debet esse in dispensatione irregularitatis, quae oritur ex homicidio voluntario: non autem intendebat limitare autoritatem episcoporum quam olim habebant. Et idcirco verbum illud, non liceat, non tollit autoritatem dispensandi, quidquid sit de doctrina Caietani in verbo absolutio ab excommunicatione. Sed aiunt quod denotat quod praelati male facient, si absque grauissima causa dispensauerint . Et hoc colligunt ex eo quod synodus ibi, non solum loquitur episcopis, sed cuicunque dispensanti, etiam Summo Pontifici. Imo videtur quod ex principali intentione loquebatur de dispensatione quae fit in Romana curia. Et ex hoc respondent ad illud quod obijcitur de homicidio casuali. Dicunt enim, quod Concilium tantum limitat modum dispensandi episcopis super hac irregularitate, quando dispensatio committitur illis a Romano Pontifice. Nihilominus non prohibet, quod ipsi sua auto ritate dispensent in eo quod antea poterant iure communi: si ab ipsis immediate petatur dispensatio. Ad secundum argumentum respondent , quod illa exceptio non fit simpliciter a facultate, quam habent episcopi dispensandi in irregularitatibus: sed fit exceptio a facultate illis concessa per illud decretum Concilij. Ita sane quod ex vi illius decreti non possunt dispensare super irregularitate, quae oritur ex homicidio voluntario occulto. Non tamen ibi negatur, quod iure communi habeant talem autoritatem dispensandi, saltem quantum ad aliquid, scilicet, quantum ad beneficium simplex retinendum & obtinendum , & quantum ad beneficium curatum retinendum. Iste modus explicandi Concilium videtur nobis satis perplexus. Quapropter ego crediderim, quod in huiusmodi decretis Concilij Tridentini explicatum est, quod olim erat obscurum & dubium inter doctores secundum ius commune: & insuper concessa est noua facultas episcopis dispensandi in multis irregularitatibus in foro conscientiae, super quibus antea dispensandi facultatem non habebant. Et insuper concessa est illis facultas absoluendi a plurimis delictis reseruatis Summo Pontifici. Sed quaeret aliquis, Vtrum per bullam Cruciatam habeat confessarius electus tantam facultatem absoluendi a peccatis, quantam habent episcopi concessam a Concilio Tridentino, cap. 6. Sessio. 24. Respondetur, quod non habet tantam facultatem. Primo quidem de crimine haeresis manifestum est. Quoniam in ipsa bulla Cruciata excipitur facultas absoluendi: & tamen Concilium Episcopo per semetipsum concedit, quod possit absoluere in foro conscientiae de crimine haeresis. Deinde quanuis confessarius electus possit absoluere semel ab omnibus alijs peccatis & censuris reseruatis Summo Pontifici: tamen episcopus toties quoties se obtulerit occasio, potest in foro conscientiae ab huiusmodi peccatis absoluere secundum formam concessam sibi in illo capite. 6. Sessione 24. Qua propter confessarius debet attendere, an delictum sit reseruatum Summo Pontifici vel non. Similiter an excommunicatio sit reseruata vel non. at vero circa irregularitates non est tantum periculi, quia non est necessarium ad hoc vt aliquis absoluatur a peccatis & recipiat sacramentum Eucharistiae: quod absoluatur prius a censura irregularitatis etiam quando est vera censura. Caeterum si poenitens sit clericus & voluerit promoueri ad ordines superiores vel obtinere aliquod beneficium vel ministrare in ordine suscepto: ad ipsum promouendum pertinebit inquirere: an illa irregularitas sit reseruata Summo Pontifici vel non. Vnusquisque enim tenetur scire ea quae pertinent ad suum statum. Et idcirco ipse confessarius poterit se eximere ab isto onere & remittere poenitentem, vt consulat doctores circa huiusmodi irregularitates: si confessarius non fuerit certus.