AD Secundum sic proce{ Inf. q. 72. ar. 2. ad 2. } ditur. Videtur quod non liceat patribus verberare filios, aut dominis seruos. Dicit enim Apost. ad Ephes. 6. "Vos patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros." Et infra subdit: "Et vos domini eadem facite seruis, remittentes minas." Sed propter verbera aliqui ad iracundiam prouocantur , & sunt etiam minis grauiora: ergo neque patres filios, neque domini seruos, debent verberare.