ΒΆ 2 Praeterea. Philosophus dicit { Lib. 10. c. vlti. ante med. to. 5. } in 10. Ethic. quod sermo paternus habet solum admonitionem, non autem coactionem. Sed quaedam coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare.