SED contra est, quod dicitur Prouerb. 13. "Qui parcit virgae, odit filium suum." Et infra 23. "Noli subtrahere a puero disciplinam . Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis." Et Eccles. 33. dicitur: "Seruo maleuolo tortura & compedes."