RESPONDEO dicendum, quod per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius qui verberatur: aliter tamen quam in mutilatione. Nam mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio vero tantummodo afficit sensum dolore. Vnde multo minus nocumentum est, quam mutilatio membri. Nocumentum autem inferre alicui non licet, nisi per modum poe nae propter iustitiam. Nullus autem iuste punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum, qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licite potest verberare pater filium, & dominus seruum causa correctionis & disciplinae.