RESPONDEO dicendum, quòd per verberationem nocumẽ tũ quoddam infertur corpori eius qui verberatur: aliter tamen quàm in mutilatione. Nā mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio verò tantummodo afficit sensum dolore. Vnde multò minus nocumentum est, quàm mutilatio membri. Nocumentum autem inferre alicui nō licet, nisi per modum pœ næ propter iustitiam. Nullus autẽ iustè punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum, qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licitè potest verberare pater filium, & dominus seruũ causa correctionis & disciplinæ.