AD primum ergo dicendum, quod cum ira sit appetitus vindictae, prae cipue concitatur ira, cum aliquis se reputat laesum iniuste: vt patet per Philosophum + { Li. 2. cap. 13. parum a prin. tomo. 6. } in 2. Rhetoricae. Et ideo per hoc quod patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinae: sed quod non immoderate eos affligant verberibus. Quod vero indicitur dominis, quod remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt remisse minis vtantur: quod pertinet ad moderationem disciplinae. Alio modo, vt aliquis non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod iudicium quo quis comminatus est poenam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.