AD secundum dicendum , quod maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta communitas , ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere poenas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secundum leuiores poenas, quae non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio.