AD secundum dicẽdum , quòd maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta cōmunitas , ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere pœnas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui præsunt familiæ domesticæ, quæ est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secũ dùm leuiores pœnas, quæ non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio.