AD Secundum sic proce{ Inf. q. 72. ar. 2. ad 2. } ditur. Videtur quod non liceat patribus verberare filios, aut dominis seruos. Dicit enim Apost. ad Ephes. 6. "Vos patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros." Et infra subdit: "Et vos domini eadem facite seruis, remittentes minas." Sed propter verbera aliqui ad iracundiam prouocantur , & sunt etiam minis grauiora: ergo neque patres filios, neque domini seruos, debent verberare. ¶ 2 Praeterea. Philosophus dicit { Lib. 10. c. vlti. ante med. to. 5. } in 10. Ethic. quod sermo paternus habet solum admonitionem, non autem coactionem. Sed quaedam coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare. ¶ 3 Praeterea. Vnicuique licet alteri disciplinam impendere. Hoc enim pertinet ad eleemosynas spirituales, vt supra + { q. 32. artic. 2. } dictum est. Si ergo parentibus licet propter disciplinam, filios verberare: pari ratione cuilibet licebit quemlibet verberare: quod patet esse falsum: ergo & primum. SED contra est, quod dicitur Prouerb. 13. "Qui parcit virgae, odit filium suum." Et infra 23. "Noli subtrahere a puero disciplinam . Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis." Et Eccles. 33. dicitur: "Seruo maleuolo tortura & compedes." RESPONDEO dicendum, quod per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius qui verberatur: aliter tamen quam in mutilatione. Nam mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio vero tantummodo afficit sensum dolore. Vnde multo minus nocumentum est, quam mutilatio membri. Nocumentum autem inferre alicui non licet, nisi per modum poe nae propter iustitiam. Nullus autem iuste punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum, qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licite potest verberare pater filium, & dominus seruum causa correctionis & disciplinae. AD primum ergo dicendum, quod cum ira sit appetitus vindictae, prae cipue concitatur ira, cum aliquis se reputat laesum iniuste: vt patet per Philosophum + { Li. 2. cap. 13. parum a prin. tomo. 6. } in 2. Rhetoricae. Et ideo per hoc quod patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinae: sed quod non immoderate eos affligant verberibus. Quod vero indicitur dominis, quod remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt remisse minis vtantur: quod pertinet ad moderationem disciplinae. Alio modo, vt aliquis non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod iudicium quo quis comminatus est poenam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur. AD secundum dicendum , quod maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta communitas , ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere poenas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secundum leuiores poenas, quae non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio. AD tertium dicendum, quod exhibere disciplinam volenti, cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti adhibere, est solum eius, cui alterius cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare.