DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quod legibus ciuilibus cautum est quantum se debeat extendere ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l. si filius. C. de patria potestate. & in. l. praetor. ff. de iureiurando. §. praeterea. Sed quaeritur, An liceat patribus verberare filios clericos? Syluester in verbo excommunicatio. 6. §. 4. refert sententiam Panormit. in cap. cum voluntate. de sententia excommunicationis. quod non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum verberare filios etiam in sacris constitutos: & ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris constitutos , vt patet ex ca. super eo. de sentent. excommunicationis , ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et haec sententia est tenenda.