Sed notandum est, quod praelatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non alias: incurreret enim sententiam excommunicationis praelatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis caederet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quod si pater vel magister vel praelatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel coepit iuste punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio.