Sed notandum est, quòd prælatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non aliàs: incurreret enim sententiam excommunicationis prælatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis cæderet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quòd si pater vel magister vel prælatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel cœpit iustè punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio.