COMMENTARIVS. DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quod legibus ciuilibus cautum est quantum se debeat extendere ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l. si filius. C. de patria potestate. & in. l. praetor. ff. de iureiurando. §. praeterea. Sed quaeritur, An liceat patribus verberare filios clericos? Syluester in verbo excommunicatio. 6. §. 4. refert sententiam Panormit. in cap. cum voluntate. de sententia excommunicationis. quod non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum verberare filios etiam in sacris constitutos: & ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris constitutos , vt patet ex ca. super eo. de sentent. excommunicationis , ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et haec sententia est tenenda. Sed notandum est, quod praelatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non alias: incurreret enim sententiam excommunicationis praelatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis caederet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quod si pater vel magister vel praelatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel coepit iuste punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio.