SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Causa correctionis & disciplinæ licitum est. ¶ Secunda conclusio. Non est licitũ mutilare aut occidere. COMMENTARIVS. DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quòd legibus ciuilibus cautum est quantum se debeat extendere ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l. si filius. C. de patria potestate. & in. l. prætor. ff. de iureiurando. §. præterea. Sed quæritur, An liceat patribus verberare filios clericos? Syluester in verbo excommunicatio. 6. §. 4. refert sententiam Panormit. in cap. cum voluntate. de sentẽtia excommunicationis. quòd non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum verberare filios etiam in sacris constitutos: & ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris cōstitutos , vt patet ex ca. super eo. de sentent. excō municationis , ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et hæc sententia est tenenda. Sed notandum est, quòd prælatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non aliàs: incurreret enim sententiam excommunicationis prælatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis cæderet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quòd si pater vel magister vel prælatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel cœpit iustè punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio.