# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum liceat patribus verbera refilios, aut dominis seruos. AD Secundum sic proce{ Inf. q. 72. ar. 2. ad 2. } ditur. Videtur quod non liceat patribus verberare filios, aut dominis seruos. Dicit enim Apost. ad Ephes. 6. "Vos patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros." Et infra subdit: "Et vos domini eadem facite seruis, remittentes minas." Sed propter verbera aliqui ad iracundiam prouocantur , & sunt etiam minis grauiora: ergo neque patres filios, neque domini seruos, debent verberare. ¶ 2 Praeterea. Philosophus dicit { Lib. 10. c. vlti. ante med. to. 5. } in 10. Ethic. quod sermo paternus habet solum admonitionem, non autem coactionem. Sed quaedam coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare. ¶ 3 Praeterea. Vnicuique licet alteri disciplinam impendere. Hoc enim pertinet ad eleemosynas spirituales, vt supra + { q. 32. artic. 2. } dictum est. Si ergo parentibus licet propter disciplinam, filios verberare: pari ratione cuilibet licebit quemlibet verberare: quod patet esse falsum: ergo & primum. SED contra est, quod dicitur Prouerb. 13. "Qui parcit virgae, odit filium suum." Et infra 23. "Noli subtrahere a puero disciplinam . Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis." Et Eccles. 33. dicitur: "Seruo maleuolo tortura & compedes." RESPONDEO dicendum, quod per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius qui verberatur: aliter tamen quam in mutilatione. Nam mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio vero tantummodo afficit sensum dolore. Vnde multo minus nocumentum est, quam mutilatio membri. Nocumentum autem inferre alicui non licet, nisi per modum poe nae propter iustitiam. Nullus autem iuste punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum, qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licite potest verberare pater filium, & dominus seruum causa correctionis & disciplinae. AD primum ergo dicendum, quod cum ira sit appetitus vindictae, prae cipue concitatur ira, cum aliquis se reputat laesum iniuste: vt patet per Philosophum + { Li. 2. cap. 13. parum a prin. tomo. 6. } in 2. Rhetoricae. Et ideo per hoc quod patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinae: sed quod non immoderate eos affligant verberibus. Quod vero indicitur dominis, quod remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt remisse minis vtantur: quod pertinet ad moderationem disciplinae. Alio modo, vt aliquis non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod iudicium quo quis comminatus est poenam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur. AD secundum dicendum , quod maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta communitas , ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere poenas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secundum leuiores poenas, quae non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio. AD tertium dicendum, quod exhibere disciplinam volenti, cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti adhibere, est solum eius, cui alterius cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Causa correctionis & disciplinae licitum est. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum mutilare aut occidere. COMMENTARIVS. DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quod legibus ciuilibus cautum est quantum se debeat extendere ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l. si filius. C. de patria potestate. & in. l. praetor. ff. de iureiurando. §. praeterea. Sed quaeritur, An liceat patribus verberare filios clericos? Syluester in verbo excommunicatio. 6. §. 4. refert sententiam Panormit. in cap. cum voluntate. de sententia excommunicationis. quod non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum verberare filios etiam in sacris constitutos: & ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris constitutos , vt patet ex ca. super eo. de sentent. excommunicationis , ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et haec sententia est tenenda. Sed notandum est, quod praelatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non alias: incurreret enim sententiam excommunicationis praelatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis caederet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quod si pater vel magister vel praelatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel coepit iuste punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio.