AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod non liceat aliquem hominem incarcerare. Actus enim est malus ex genere, qui cadit supra indebitam materiam, vt supra + { 1. 2. q. 18. art. 2. } dictum est. Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia incarcerationis quae libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.