AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non liceat aliquem hominẽ incarcerare. Actus enim est malus ex genere, qui cadit suprà indebitam materiam, vt supra † { 1. 2. q. 18. art. 2. } dictum est. Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia incarcerationis quæ libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare.