¶ 2 Præterea. Humana iustitia regulari debet ex diuina. Sed sicut dicitur Eccles. 15. "Deus reliquit hominem in manu consilij sui." Ergo videtur quòd non est aliquis coercendus vinculis vel carcere.