¶ 3 Præterea. Nullus est coercẽ dus nisi ab opere malo, à quo quilibet potest alium licitè impedire. Si ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quòd cohiberetur à malo, cuilibet esset licitum aliquẽ incarcerare: quod patet esse falsum. Ergo & primum.