AD tertium dicendum , quod detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis detinet aliquem ne se praecipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita alterius: quia per hoc impeditur non solum a malis faciendis, sed etiam a bonis agendis.