AD tertium dicẽdum , quòd detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis detinet aliquem ne se præcipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eũ solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita alterius: quia per hoc impeditur nō solum à malis faciendis, sed etiam à bonis agendis.