AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod non liceat aliquem hominem incarcerare. Actus enim est malus ex genere, qui cadit supra indebitam materiam, vt supra + { 1. 2. q. 18. art. 2. } dictum est. Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia incarcerationis quae libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare. ¶ 2 Praeterea. Humana iustitia regulari debet ex diuina. Sed sicut dicitur Eccles. 15. "Deus reliquit hominem in manu consilij sui." Ergo videtur quod non est aliquis coercendus vinculis vel carcere. ¶ 3 Praeterea. Nullus est coercendus nisi ab opere malo, a quo quilibet potest alium licite impedire. Si ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quod cohiberetur a malo, cuilibet esset licitum aliquem incarcerare: quod patet esse falsum. Ergo & primum. SED contra est quod Leuit. 24. legitur, quendam missum fuisse in carcerem propter peccatum blasphemiae. RESPONDEO dicendum, quod in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primo quidem integritas corporalis substan tiae, cui detrimentum affertur per occisionem vel mutilationem. Secundo delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio vel quodlibet sensum dolore afficiens. Tertio motus & vsus membrorum , qui impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcunque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem vel qualitercumque detinere, est illicitum, nisi fiat secundum ordinem iustitiae, aut in poenam, aut ad cautelam alicuius mali vitandi. AD primum ergo dicendum, quod homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eam amittere. Et ideo homini qui peccando abusus est libero vsu suorum membrorum, conueniens est incarcerationis materia. AD secundum dicendum , quod Deus quandoque secundum ordinem suae sapientiae peccatores cohibet ne possint peccata implere secundum illud Iob 5. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coe perant. Quandoque vero eos permittit quod voluerint agere. Et similiter secundum humanam iustitiam, non pro qualibet culpa homines incarcerantur , sed pro aliquibus. AD tertium dicendum , quod detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis detinet aliquem ne se praecipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita alterius: quia per hoc impeditur non solum a malis faciendis, sed etiam a bonis agendis.