SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiae. Secunda conclusio notetur in solutione ad tertium. Detinere hominem ad horam, cuilibet est licitum ad impediendum illum a perpetratione alicuius mali. Tertia conclusio ibidem. Simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet simpliciter disponere & vniuersaliter, de actibus & vita alterius. COMMENTARIVS. CIrca istum articulum sunt duo dubia. Primum est. An licitum sit cuilibet detinere proximum ad horam ne perpetret aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere. Respondetur & sit prima conclusio. Si malum quod aliquis vult facere sit contra iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet rationem defensionis. Secunda conclusio . Si autem malum quod vult facere est contra alias virtutes, vt contra temperantiam, aut castitatem: non est licitum cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui habet aliquam iurisdictionem supra illum. Ex quo sequitur, quod in tali casu potest ille homo detineri ad breue tempus a paedagogo ipsius, a Magistro a praefecto ipsius domus. Tertia conclusio. Si peccatum fuerit scandalosum non solum contra communitatem quale est peccatum haeresis quam aliquis vult praedicare, sed etiam si fuerit scandalosum pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit detineri a quolibet ad breue tempus. Ratio huius est: quia talis detentio habet rationem defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus inuoluntarie aggreditur illum scandalizator . DVbium secundum est. An possim ego detinere illum qui me affecit iniuria, ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quaestione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiue. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda iniuria & nocumento, & in auferendo a me bona mea: quia tunc est in fragranti delicto.