SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiæ. Secunda conclusio notetur in solutione ad tertium. Detinere hominem ad horam, cuilibet est licitum ad impediendum illum à perpetratione alicuius mali. Tertia conclusio ibidem. Smpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet simpliciter disponere & vniuersaliter, de actibus & vita alterius. COMMENTARIVS. CIrca istum articulum sunt duo dubia. Primum est. An licitum sit cuilibet detinere proximum ad horam ne perpetret aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere. Respondetur & sit prima conclusio. Si malum quod aliquis vult facere sit contra iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet rationem defensionis. Secunda cōclusio . Si autem malũ quod vult facere est contra alias virtutes, vt cōtra temperantiam, aut castitatem: non est licitũ cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui habet aliquam iurisdictionẽ supra illum. Ex quo sequitur, quod in tali casu potest ille homo detineri ad breue tẽpus à pædagogo ipsius, à Magistro à præfecto ipsius domus. Tertia conclusio. Si peccatũ fuerit scandalosum non solum cōtra communitatem quale est peccatũ hæresis quam aliquis vult prædicare, sed etiam si fuerit scandalosum pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit detineri à quolibet ad breue tempus. Ratio huius est: quia talis detentio habet rationem defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus inuoluntariè aggreditur illum scādalizator . DVbium secũdum est. An possim ego detinere illum qui me affecit iniuria, ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quæstione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiuè. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda iniuria & nocumento, & in auferendo à me bona mea: quia tunc est in fragranti delicto.