ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm liceat aliquem hominem incarcerare. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non liceat aliquem hominẽ incarcerare. Actus enim est malus ex genere, qui cadit suprà indebitam materiam, vt supra † { 1. 2. q. 18. art. 2. } dictum est. Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia incarcerationis quæ libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare. ¶ 2 Præterea. Humana iustitia regulari debet ex diuina. Sed sicut dicitur Eccles. 15. "Deus reliquit hominem in manu consilij sui." Ergo videtur quòd non est aliquis coercendus vinculis vel carcere. ¶ 3 Præterea. Nullus est coercẽ dus nisi ab opere malo, à quo quilibet potest alium licitè impedire. Si ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quòd cohiberetur à malo, cuilibet esset licitum aliquẽ incarcerare: quod patet esse falsum. Ergo & primum. SED contra est quod Leuit. 24. legitur, quendam missum fuisse in carcerem propter peccatum blasphemiæ. RESPONDEO dicendum, quòd in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primò quidem integritas corporalis substan tiæ, cui detrimentum affertur per occisionem vel mutilationem. Secundò delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio vel quodlibet sensum dolore afficiens. Tertiò motus & vsus membrorũ , qui impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcunque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem vel qualitercũque detinere, est illicitum, nisi fiat secundum ordinem iustitiæ, aut in pœnam, aut ad cautelam alicuius mali vitandi. AD primum ergo dicendum, ꝙ homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eā amittere. Et ideo homini qui peccando abusus est libero vsu suorum membrorum, cō ueniẽs est incarcerationis materia. AD secundum dicẽdum , quòd Deus quandoq́ue secundum ordinem suæ sapientiæ peccatores cohibet ne possint peccata implere secundum illud Iob 5. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorũ quod cœ perant. Quandoque verò eos permittit quod voluerint agere. Et similiter secundum humanam iustitiam, non pro qualibet culpa homines incarcerātur , sed pro aliquibus. AD tertium dicẽdum , quòd detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis detinet aliquem ne se præcipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eũ solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita alterius: quia per hoc impeditur nō solum à malis faciendis, sed etiam à bonis agendis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiæ. Secunda conclusio notetur in solutione ad tertium. Detinere hominem ad horam, cuilibet est licitum ad impediendum illum à perpetratione alicuius mali. Tertia conclusio ibidem. Smpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet simpliciter disponere & vniuersaliter, de actibus & vita alterius. COMMENTARIVS. CIrca istum articulum sunt duo dubia. Primum est. An licitum sit cuilibet detinere proximum ad horam ne perpetret aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere. Respondetur & sit prima conclusio. Si malum quod aliquis vult facere sit contra iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet rationem defensionis. Secunda cōclusio . Si autem malũ quod vult facere est contra alias virtutes, vt cōtra temperantiam, aut castitatem: non est licitũ cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui habet aliquam iurisdictionẽ supra illum. Ex quo sequitur, quod in tali casu potest ille homo detineri ad breue tẽpus à pædagogo ipsius, à Magistro à præfecto ipsius domus. Tertia conclusio. Si peccatũ fuerit scandalosum non solum cōtra communitatem quale est peccatũ hæresis quam aliquis vult prædicare, sed etiam si fuerit scandalosum pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit detineri à quolibet ad breue tempus. Ratio huius est: quia talis detentio habet rationem defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus inuoluntariè aggreditur illum scādalizator . DVbium secũdum est. An possim ego detinere illum qui me affecit iniuria, ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quæstione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiuè. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda iniuria & nocumento, & in auferendo à me bona mea: quia tunc est in fragranti delicto.