AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod peccatum non aggrauetur ex hoc, quod praedictae iniuriae inferuntur in personas alijs coniunctas . Huiusmodi enim iniuriae habent rationem peccati, prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quam quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personam coniunctam est minor.