AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd peccatum non aggrauetur ex hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferũ tur in personas alijs cōiunctas . Huiusmodi enim iniuriæ habent rationem peccati, prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quàm quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personā coniunctam est minor.