ΒΆ 2 Praeterea. In sacra scriptura praecipue reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferunt . Vnde dicitur Ecclesiast. 35. "Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus." Sed vidua & pupillus non sunt personae alijs coniunctae: ergo ex hoc, quod infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum.