¶ 2 Præterea. In sacra scriptura præcipuè reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferũt . Vnde dicitur Ecclesiast. 35. "Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus." Sed vidua & pupillus non sunt personæ alijs coniunctæ: ergo ex hoc, quòd infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum.