ΒΆ 3 Praeterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest enim aliquid ei esse voluntarium, quod est contra voluntatem principalis personae, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet viro. Sed huiusmodi iniuriae habent rationem peccati, prout consistunt in voluntaria commutatione: ergo huiusmodi iniuriae minus habent de ratione peccati.