¶ 3 Præterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest enim aliquid ei esse voluntarium, quod est contra voluntatem principalis personæ, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet viro. Sed huiusmodi iniuriæ habẽt rationem peccati, prout consistunt in voluntaria commutatione: ergo huiusmodi iniuriæ minus habent de ratione peccati.