ARTICVLVS IIII.Vtrùm peccatũ peccatum aggrauetur in hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferuntur in personas alijs coniunctas.

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd peccatum non aggrauetur ex hoc, quòd prædictæ iniuriæ inferũ tur inferuntur in personas alijs cōiunctas coniunctas . Huiusmodi enim iniuriæ habent rationem peccati, prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quàm quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personā personam coniunctam est minor.
¶ 2 Præterea. In sacra scriptura præcipuè reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferũt inferunt . Vnde dicitur Ecclesiast. 35. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Sed vidua & pupillus non sunt personæ alijs coniunctæ: ergo ex hoc, quòd infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum.
¶ 3 Præterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest enim aliquid ei esse voluntarium, quod est contra voluntatem principalis personæ, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet viro. Sed huiusmodi iniuriæ habẽt habent rationem peccati, prout consistunt in voluntaria commutatione: ergo huiusmodi iniuriæ minus habent de ratione peccati.
SED contra est, quod Deuteronomium 28. ad quandam exaggerationem dicitur: Filij tui & filiæ tuæ tradentur alteri populo videntibus oculis tuis.
RESPONDEO dicendum, quòd quanto aliqua iniuria in plures redundat, cæteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde est quòd grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quàm personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt suprà
1. 2. q. 73. artic. 9.
dictum est. Cùm autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet ad duas personas. Et ideo, cæteris paribus, ex hoc ipso aggrauatur peccatum: potest tamen contingere, quòd secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personæ, vel propter magnitudinem nocumenti.
AD primum ergo dicendum, quod iniuria illata in personam coniunctam, minus est nociua personæ, cui coniungitur, quàm si in ipsam immediatè inferretur: & ex hac parte est minus peccatum. Sed hoc totum quod pertinet ad iniuriam | personæ, cui coniungitur, superadditur peccato quod aliquis incurrit ex eo, quòd aliam personam secundum se lædit.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd iniuriæ illatæ in viduas & pupillos magis exaggerantur: tum quia magis opponuntur misericordiæ, tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum, est eis grauius, quia non habent releuantem.
AD tertium dicendum, quòd per hoc quod vxor voluntariè consentit in adulterium, minoratur quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc tollitur iniuria ex parte viri: quia vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primæ ad Corinthios. 7. Et eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quia non solum iustitiæ, sed etiam castitati opponitur, erit locus
Quæ. 154. artic. 8.
infra agendi, in tractatu de temperantia.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

¶ Conclusio est affirmatiua.
Loading...