RESPONDEO dicendum, quod quanto aliqua iniuria in plures redundat, caeteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde est quod grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quam personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt supra + { 1. 2. q. 73. artic. 9. } dictum est. Cum autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet ad duas personas. Et ideo, caeteris paribus, ex hoc ipso aggrauatur peccatum: potest tamen contingere, quod secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personae, vel propter magnitudinem nocumenti.