AD tertium dicendum, quod per hoc quod vxor voluntarie consentit in adulterium, minoratur quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc tollitur iniuria ex parte viri: quia vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primae ad Corinthios. 7. Et eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quia non solum iustitiae, sed etiam castitati opponitur, erit locus + { Quae. 154. artic. 8. } infra agendi, in tractatu de temperantia.