# 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum peccatum aggrauetur in hoc, quod praedictae iniuriae inferuntur in personas alijs coniunctas. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod peccatum non aggrauetur ex hoc, quod praedictae iniuriae inferuntur in personas alijs coniunctas . Huiusmodi enim iniuriae habent rationem peccati, prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quam quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personam coniunctam est minor. ¶ 2 Praeterea. In sacra scriptura praecipue reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferunt . Vnde dicitur Ecclesiast. 35. "Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus." Sed vidua & pupillus non sunt personae alijs coniunctae: ergo ex hoc, quod infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum. ¶ 3 Praeterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest enim aliquid ei esse voluntarium, quod est contra voluntatem principalis personae, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet viro. Sed huiusmodi iniuriae habent rationem peccati, prout consistunt in voluntaria commutatione: ergo huiusmodi iniuriae minus habent de ratione peccati. SED contra est, quod Deuteronomium 28. ad quandam exaggerationem dicitur: "Filij tui & filiae tuae tradentur alteri populo videntibus oculis tuis." RESPONDEO dicendum, quod quanto aliqua iniuria in plures redundat, caeteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde est quod grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quam personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt supra + { 1. 2. q. 73. artic. 9. } dictum est. Cum autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet ad duas personas. Et ideo, caeteris paribus, ex hoc ipso aggrauatur peccatum: potest tamen contingere, quod secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personae, vel propter magnitudinem nocumenti. AD primum ergo dicendum, quod iniuria illata in personam coniunctam, minus est nociua personae, cui coniungitur, quam si in ipsam immediate inferretur: & ex hac parte est minus peccatum. Sed hoc totum quod pertinet ad iniuriam personae, cui coniungitur, superadditur peccato quod aliquis incurrit ex eo, quod aliam personam secundum se laedit. AD secundum dicendum , quod iniuriae illatae in viduas & pupillos magis exaggerantur: tum quia magis opponuntur misericordiae, tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum, est eis grauius, quia non habent releuantem. AD tertium dicendum, quod per hoc quod vxor voluntarie consentit in adulterium, minoratur quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc tollitur iniuria ex parte viri: quia vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primae ad Corinthios. 7. Et eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quia non solum iustitiae, sed etiam castitati opponitur, erit locus + { Quae. 154. artic. 8. } infra agendi, in tractatu de temperantia. SVMMA ARTICVLI. ¶ Conclusio est affirmatiua.