# 65 [De mutilatione membrorum] QVAESTIO LXV. De mutilatione membrorum. DEINDE considerandum est de peccatis aliarum iniuriarium , quae in personam committuntur. Et circa hoc quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum mutilare aliquem membro suo, in aliquo casu possit esse licitum. AD Primum sic proceditur. Videtur quod mutilare aliquem membro suo, in nullo casu possit esse licitum. Damasc. enim dicit + { Li. 2. c. 4. & 30. & li. 4. c. 21. } in 2. libro, quod peccatum committitur per hoc quod receditur ab eo, quod est secundum naturam in id, quod est contra naturam. Sed secundum naturam a Deo institutam, est, quod corpus hominis sit integrum membris. Contra naturam autem est, quod sit membro diminutum. Ergo mutilare aliquem membro, semper videtur esse peccatum. ¶ 2 Praeterea. Sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita se habent partes animae ad partes corporis, vt dicitur in + { Li. 2. tex. 9. tom. 2. } 2. de Anima. Sed non licet aliquem priuare anima, occidendo ipsum, nisi publica potestate: ergo etiam non licet aliquem mutilare membro, nisi forte secundum publicam potestatem. ¶ 3 Praeterea. Salus animae prae ferenda est saluti corporali. Sed non licet aliquem mutilare se membro propter salutem animae, puniuntur enim secundum statuta + { In Decretis dist. 55. ca. Si quis abscident. Et cap. Si quis per aegritudinem. } Niceni Concilij, qui se castrauerunt propter castitatem seruandam: ergo propter nullam causam aliam licet aliquem membro mutilare. SED contra est, quod dicitur Exod. 21. "Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede." RESPONDEO dicendum, quod cum membrum aliquod sit pars totius humani corporis, est propter totum sicut imperfectum propter perfectum. Vnde disponendum est de membro humani corporis, scundum quod expedit toti. Membrum autem humani corporis per se quidem vtile est ad bonum totius corporis: per accidens tamen potest contingere quod sit nociuum , puta cum membrum putridum est totius corporis corruptiuum. Si ergo membrum sanum fuerit, & in sua naturali dispositione consistens, non potest praescindi absque totius corporis detrimento. Sed quia ipse totus homo ordinatur vt ad finem, ad totam communitatem cuius est pars, vt supra + { q. 61. arti. 1. & 2. & q. praeced. artic. 1. 2. & 5. } dictum est, potest contingere, quod abscisio membri etsi vergat in detrimentum totius corporis, ordinatur tamen ad bonum communitatis, inquantum alicui infertur in poenam ad cohibitionem peccatorum . Et ideo sicut per publicam potestatem, aliquis licite priuatur totaliter vita, propter aliquas maiores culpas, ita etiam priuatur membro propter aliquas culpas minores. Hoc autem non est licitum alicui priuatae personae, etiam volente illo cuius est membrum: quia per hoc fit iniuria communitati, cuius est ipse homo & omnes partes eius. Si vero membrum propter putredinem sit totius corporis corruptiuum, tunc licitum est de voluntate eius, cuius est membrum, putridum membrum prescindere propter salutem totius corporis, quia vnicuique commissa est cura proprie salutis. Et eadem ratio est si fiat voluntate eius, ad quem pertinet curare de salute eius, qui habet membrum corruptiuum: aliter autem aliquem membro mutilare est omnino illicitum. AD primum ergo dicendum, quod nihil prohibet id quod est contra particularem naturam , esse secundum naturam vniuersalem, sicut mors & corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam eius quod corrumpitur, cum tamen sit secundum naturam vniuersalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularem corporis eius, qui mutilatur, est tamen secundum na turalem rationem in comparatione ad bonum commune. AD secundum dicendum, quod totius hominis vita non ordinatur ad aliquid proprium ipsius hominis, sed ad ipsam potius omnia quae sunt hominis, ordinantur. Et ideo priuare aliquem vita, in nullo casu pertinet ad aliquem, nisi ad publicam potestatem, cui committitur procuratio boni communis. Sed praecisio membri potest ordinari ad propriam salutem vnius hominis. Et ideo in aliquo casu potest ad ipsum pertinere. AD tertium dicendum, quod membrum non est praescindendum propter corporalem salutem totius, nisi quando aliter toti subueniri non potest. Saluti autem spirituali semper potest aliter subueniri, quam per membri praecisionem : quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in nullo casu licet membrum praescindere, propter quodcunque peccatum vitandum. Vnde Chrysostomus + { Homi. 63. in Matth. circa med. tom. 2. } exponens illud Matthaei. 19. Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum caelorum: dicit, non per membrorum abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictio ni enim est obnoxius qui membrum abscindit. Etenim qui homicidae sunt, talia praesumunt. Et postea subdit: Neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior. Aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, & praecipue a proposito incontinenti & mente negligente. Nec ita abscissio membri comprimit tentationes, vt cogitationis fraenum. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Licitum est autoritate publica mutilare peccatores. ¶ Secunda conclusio. Licitum etiam est propter salutem corporis & vitae, mutilare hominem de voluntate ipsius vel de voluntate eius qui curam illius gerit. ¶ Tertia conclusio. Aliter mutilare est illicitum. COMMENTARIVS. IN hoc articulo notandum est, quod etiam membrum sanum in seipso licitum erit abscindere, quando opus fuerit ad salutem hominis & vitam. Ratio est quam assignauimus in quaest. 64. art. 2. quia totum esse membri est propter totum: vnde quando fuerit necessarium propter totum vt membrum pereat, licitum erit abscindere. Quod autem D. Thom. dicit in tertia conclusione, quod aliter mutilare est illicitum , intelligitur quando homo consistit in plenaria sanitate. Secundo est notandum, quod nemo potest cogi vt patiatur abscisionem membri propter vitam: nisi ab illo qui curam illius gerit, vt a republica, quando vita illius fuerit necessaria bono communi, & non alias. Ratio, quia homo non potest cogi a republica nisi secundum operationes politicas necessarias reipublicae, secundum quas habet rationem partis: potest etiam cogi filius a patre quando est sub eius potestate: item seruus a domino, quia non est sui iuris: similiter etiam religiosus potest cogi a suo prae lato, maxime si vita illius necessaria est religioni, quod debet iudicare praelatus. Sed quaeret aliquis, An ipsemet homo teneatur pati abscisionem membri propter seruandam vitam? Et videtur quod sic: quia tenetur seruare vitam per media ordinata & proportionata: sed abscisio membri est medium proportionatum ad seruandam vitam, ergo tenetur pati abscisionem. Respondetur & sit prima conclusio, quod non tenetur absolute loquendo. Et ratio est. Quia quanuis homo teneatur conseruare vitam propriam , non tenetur per media extraordinaria, sed per victum & vestitum commune , per medicinas communes, per dolorem quendam comm unem & ordinarium : non tamen per quendam dolorem extraordinarium & horribilem, neque etiam per sumptus extraordinarios, secundum proportionem status ipsius hominis. Vt si v. g. communem ciuem salutem consequuturum esset certum, si insumeret tria millia ducatorum in quadam medicina, ille non tenetur insumere. Per hoc patet ad argumentum. Nam quanuis illud medium sit proportionatum secundum rectam rationem, & ex consequenti licitum, est tamen extraordinarium. Circa tertiam conclusionem est dubium, An sit licitum vt quis seipsum mutilet vt euadat periculum mortis ab extrinseco imminens? Vt v. g. an sit licitum quod scindat manum quam habet ligatam vt effugiat flammam, aut feram aut tyrannum comminantem mortem: nisi ipsemet homo se mutilet? Respondetur, quod in hoc tertio casu non est licitum, quia esset consentire cum malitia tyranni, qui intendit inferre iniuriam naturae rationali vt ipsamet in seipsam manus inijciat. Ita tenet Soto lib. 5. de iustitia. q. 2. art. 5. Caeterum in alijs casibus licitum est: quia pars ordinatur in bonum totius, & non est aliqua causa quae faciat actum illicitum sicut in tertio casu. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum liceat patribus verbera refilios, aut dominis seruos. AD Secundum sic proce{ Inf. q. 72. ar. 2. ad 2. } ditur. Videtur quod non liceat patribus verberare filios, aut dominis seruos. Dicit enim Apost. ad Ephes. 6. "Vos patres nolite ad iracundiam prouocare filios vestros." Et infra subdit: "Et vos domini eadem facite seruis, remittentes minas." Sed propter verbera aliqui ad iracundiam prouocantur , & sunt etiam minis grauiora: ergo neque patres filios, neque domini seruos, debent verberare. ¶ 2 Praeterea. Philosophus dicit { Lib. 10. c. vlti. ante med. to. 5. } in 10. Ethic. quod sermo paternus habet solum admonitionem, non autem coactionem. Sed quaedam coactio est per verbera: ergo parentibus non licet filios verberare. ¶ 3 Praeterea. Vnicuique licet alteri disciplinam impendere. Hoc enim pertinet ad eleemosynas spirituales, vt supra + { q. 32. artic. 2. } dictum est. Si ergo parentibus licet propter disciplinam, filios verberare: pari ratione cuilibet licebit quemlibet verberare: quod patet esse falsum: ergo & primum. SED contra est, quod dicitur Prouerb. 13. "Qui parcit virgae, odit filium suum." Et infra 23. "Noli subtrahere a puero disciplinam . Si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, & animam eius de inferno liberabis." Et Eccles. 33. dicitur: "Seruo maleuolo tortura & compedes." RESPONDEO dicendum, quod per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius qui verberatur: aliter tamen quam in mutilatione. Nam mutilatio tollit corporis integritatem, verberatio vero tantummodo afficit sensum dolore. Vnde multo minus nocumentum est, quam mutilatio membri. Nocumentum autem inferre alicui non licet, nisi per modum poe nae propter iustitiam. Nullus autem iuste punit aliquem, nisi sit eius iurisdictioni subiectus. Et ideo verberare aliquem non licet, nisi habenti potestatem aliquam super illum, qui verberatur. Et quia filius subditur potestati patris, & seruus potestati domini, licite potest verberare pater filium, & dominus seruum causa correctionis & disciplinae. AD primum ergo dicendum, quod cum ira sit appetitus vindictae, prae cipue concitatur ira, cum aliquis se reputat laesum iniuste: vt patet per Philosophum + { Li. 2. cap. 13. parum a prin. tomo. 6. } in 2. Rhetoricae. Et ideo per hoc quod patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinae: sed quod non immoderate eos affligant verberibus. Quod vero indicitur dominis, quod remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt remisse minis vtantur: quod pertinet ad moderationem disciplinae. Alio modo, vt aliquis non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod iudicium quo quis comminatus est poenam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur. AD secundum dicendum , quod maior potestas maiorem debet habere coactionem. Sicut autem ciuitas est perfecta communitas , ita princeps ciuitatis habet perfectam potestatem coercendi. Et ideo potest infligere poenas irreparabiles, scilicet occisionis vel mutilationis. Pater autem & dominus, qui praesunt familiae domesticae, quae est imperfecta communitas, habent imperfectam potestatem coercendi, secundum leuiores poenas, quae non inferunt irreparabile nocumentum. Et huiusmodi est verberatio. AD tertium dicendum, quod exhibere disciplinam volenti, cuilibet licet. Sed disciplinam nolenti adhibere, est solum eius, cui alterius cura committitur. Et ad hoc pertinet aliquem verberibus castigare. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Causa correctionis & disciplinae licitum est. ¶ Secunda conclusio. Non est licitum mutilare aut occidere. COMMENTARIVS. DE hoc articulo vide Soto vbi supra, artic. 2. & nota, quod legibus ciuilibus cautum est quantum se debeat extendere ista potestas patrum erga filios, vt patet in. l. si filius. C. de patria potestate. & in. l. praetor. ff. de iureiurando. §. praeterea. Sed quaeritur, An liceat patribus verberare filios clericos? Syluester in verbo excommunicatio. 6. §. 4. refert sententiam Panormit. in cap. cum voluntate. de sententia excommunicationis. quod non est licitum patribus verberare filios in sacris constitutos, bene tamen in minoribus: sed ipse Syluest. tenet esse licitum verberare filios etiam in sacris constitutos: & ratio eius est, quia hoc conceditur magistris circa discipulos, etiam in sacris constitutos , vt patet ex ca. super eo. de sentent. excommunicationis , ergo erit licitum patribus. Patet consequentia. Quia patres non habent minorem iurisdictionem ad erudiendos filios, quam magistri. Et haec sententia est tenenda. Sed notandum est, quod praelatis religionum licitum erit flagellare subditos secundum leges & constitutiones eorum, & non alias: incurreret enim sententiam excommunicationis praelatus, qui ira quadam subditum pedibus conculcaret aut alapis caederet. Et hoc quod diximus patet ex cap. ex tenore de sententia excommunicationis. Notandum vero est, quod si pater vel magister vel praelatus excesserit modum verberandi, aut flagellandi, postquam iam semel coepit iuste punire non statim incurrit sententiam excommunicationis: nisi sit notabilis excessus, quod quidem arbitrio boni viri iudicandum erit: si autem fuerit res dubia Episcopus poterit dispensare de iure communi. Etenim illa excommunicatio cano nis. si quis suadente diabolo, reseruatur Pontifici, quando certum est aliquem incurrisse canonem, & fuit notabilis percussio. Vide Caietanum in verbo excommunicatio. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum liceat aliquem hominem incarcerare. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod non liceat aliquem hominem incarcerare. Actus enim est malus ex genere, qui cadit supra indebitam materiam, vt supra + { 1. 2. q. 18. art. 2. } dictum est. Sed homo habens naturalem arbitrij libertatem est indebita materia incarcerationis quae libertati repugnat. Ergo illicitum est aliquem incarcerare. ¶ 2 Praeterea. Humana iustitia regulari debet ex diuina. Sed sicut dicitur Eccles. 15. "Deus reliquit hominem in manu consilij sui." Ergo videtur quod non est aliquis coercendus vinculis vel carcere. ¶ 3 Praeterea. Nullus est coercendus nisi ab opere malo, a quo quilibet potest alium licite impedire. Si ergo incarcerare aliquem esset licitum ad hoc, quod cohiberetur a malo, cuilibet esset licitum aliquem incarcerare: quod patet esse falsum. Ergo & primum. SED contra est quod Leuit. 24. legitur, quendam missum fuisse in carcerem propter peccatum blasphemiae. RESPONDEO dicendum, quod in bonis corporis tria per ordinem considerantur. Primo quidem integritas corporalis substan tiae, cui detrimentum affertur per occisionem vel mutilationem. Secundo delectatio vel quies sensus, cui opponitur verberatio vel quodlibet sensum dolore afficiens. Tertio motus & vsus membrorum , qui impeditur per ligationem vel incarcerationem, seu quamcunque detentionem. Et ideo incarcerare aliquem vel qualitercumque detinere, est illicitum, nisi fiat secundum ordinem iustitiae, aut in poenam, aut ad cautelam alicuius mali vitandi. AD primum ergo dicendum, quod homo qui abutitur potestate sibi data, meretur eam amittere. Et ideo homini qui peccando abusus est libero vsu suorum membrorum, conueniens est incarcerationis materia. AD secundum dicendum , quod Deus quandoque secundum ordinem suae sapientiae peccatores cohibet ne possint peccata implere secundum illud Iob 5. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coe perant. Quandoque vero eos permittit quod voluerint agere. Et similiter secundum humanam iustitiam, non pro qualibet culpa homines incarcerantur , sed pro aliquibus. AD tertium dicendum , quod detinere hominem ad horam ab aliquo opere illicito statim perpetrando, cuilibet licet: sicut cum aliquis detinet aliquem ne se praecipitet, vel ne alium feriat. Sed simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet disponere vniuersaliter de actibus & vita alterius: quia per hoc impeditur non solum a malis faciendis, sed etiam a bonis agendis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Incarcerare vel qualitercunque hominem detinere, est illicitum: nisi fiat secundum ordinem iustitiae. Secunda conclusio notetur in solutione ad tertium. Detinere hominem ad horam, cuilibet est licitum ad impediendum illum a perpetratione alicuius mali. Tertia conclusio ibidem. Simpliciter aliquem includere vel ligare, ad eum solum pertinet qui habet simpliciter disponere & vniuersaliter, de actibus & vita alterius. COMMENTARIVS. CIrca istum articulum sunt duo dubia. Primum est. An licitum sit cuilibet detinere proximum ad horam ne perpetret aliquod malum? Nam D. Tho. videtur vniuersaliter id asserere. Respondetur & sit prima conclusio. Si malum quod aliquis vult facere sit contra iustitiam, licitum erit cuilibet illum detinere. Ratio est, quia tunc illa detentio habet rationem defensionis. Secunda conclusio . Si autem malum quod vult facere est contra alias virtutes, vt contra temperantiam, aut castitatem: non est licitum cuilibet detinere illum. Ratio est, quia homo est dominus suarum operationum: ergo fit illi iniuria si detineatur, nisi ab eo qui habet aliquam iurisdictionem supra illum. Ex quo sequitur, quod in tali casu potest ille homo detineri ad breue tempus a paedagogo ipsius, a Magistro a praefecto ipsius domus. Tertia conclusio. Si peccatum fuerit scandalosum non solum contra communitatem quale est peccatum haeresis quam aliquis vult praedicare, sed etiam si fuerit scandalosum pusillorum, vt v. g. Si aliquis vult ire ad scandalizandam virginem honestam: poterit detineri a quolibet ad breue tempus. Ratio huius est: quia talis detentio habet rationem defensionis aut boni communis & religionis, aut etiam innocentis & pusilli, quatenus inuoluntarie aggreditur illum scandalizator . DVbium secundum est. An possim ego detinere illum qui me affecit iniuria, ad breue tempus donec iudicem voco? Soto vbi supra, quaestione. 2. artic. 3. Respondet affirmatiue. Nihilominus nobis oppositum videtur, nisi in casu quo talis detentio haberet rationem defensionis: vt verbi gratia. Si ille adhuc pergeret in inferenda iniuria & nocumento, & in auferendo a me bona mea: quia tunc est in fragranti delicto. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum peccatum aggrauetur in hoc, quod praedictae iniuriae inferuntur in personas alijs coniunctas. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod peccatum non aggrauetur ex hoc, quod praedictae iniuriae inferuntur in personas alijs coniunctas . Huiusmodi enim iniuriae habent rationem peccati, prout nocumentum alicui infertur contra eius voluntatem. Sed magis est contra hominis voluntatem malum quod in propriam personam infertur, quam quod infertur in personam coniunctam: ergo iniuria illata in personam coniunctam est minor. ¶ 2 Praeterea. In sacra scriptura praecipue reprehenduntur qui pupillis & viduis iniurias inferunt . Vnde dicitur Ecclesiast. 35. "Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus." Sed vidua & pupillus non sunt personae alijs coniunctae: ergo ex hoc, quod infertur iniuria personis coniunctis, non aggrauatur peccatum. ¶ 3 Praeterea. Persona coniuncta habet propriam voluntatem, sicut & principalis persona. Potest enim aliquid ei esse voluntarium, quod est contra voluntatem principalis personae, vt patet in adulterio, quod placet vxori, & displicet viro. Sed huiusmodi iniuriae habent rationem peccati, prout consistunt in voluntaria commutatione: ergo huiusmodi iniuriae minus habent de ratione peccati. SED contra est, quod Deuteronomium 28. ad quandam exaggerationem dicitur: "Filij tui & filiae tuae tradentur alteri populo videntibus oculis tuis." RESPONDEO dicendum, quod quanto aliqua iniuria in plures redundat, caeteris paribus, tanto grauius est peccatum, & inde est quod grauius est peccatum si aliquis percutiat principem, quam personam priuatam: quia redundat in iniuriam totius multitudinis, vt supra + { 1. 2. q. 73. artic. 9. } dictum est. Cum autem infertur iniuria in aliquam personam coniunctam alteri, qualitercunque illa iniuria pertinet ad duas personas. Et ideo, caeteris paribus, ex hoc ipso aggrauatur peccatum: potest tamen contingere, quod secundum aliquas circunstantias sit grauius peccatum, quod fit contra personam nulli coniunctam, vel propter dignitatem personae, vel propter magnitudinem nocumenti. AD primum ergo dicendum, quod iniuria illata in personam coniunctam, minus est nociua personae, cui coniungitur, quam si in ipsam immediate inferretur: & ex hac parte est minus peccatum. Sed hoc totum quod pertinet ad iniuriam personae, cui coniungitur, superadditur peccato quod aliquis incurrit ex eo, quod aliam personam secundum se laedit. AD secundum dicendum , quod iniuriae illatae in viduas & pupillos magis exaggerantur: tum quia magis opponuntur misericordiae, tum quia idem nocumentum huiusmodi personis inflictum, est eis grauius, quia non habent releuantem. AD tertium dicendum, quod per hoc quod vxor voluntarie consentit in adulterium, minoratur quidem peccatum & iniuria ex parte ipsius mulieris. Grauius enim esset si adulter violenter eam opprimeret. Non tamen propter hoc tollitur iniuria ex parte viri: quia vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir, vt dicitur primae ad Corinthios. 7. Et eadem ratio est de similibus. De adulterio tamen, quia non solum iustitiae, sed etiam castitati opponitur, erit locus + { Quae. 154. artic. 8. } infra agendi, in tractatu de temperantia. SVMMA ARTICVLI. ¶ Conclusio est affirmatiua.