Vsura. -  Definitiones quid nominis & quid rei vsurae. pag. 578. col. 1. C. -  Vsura alia realis alia mentalis. pagina. 579. col. 1. D. -  Vsuram esse prohibitam est de fide. pag. 580. colum. 2. B. Prohibita autem est iure naturae. ibidem. D. In veteri etiam testamento. pag. 581. col. 2. C. Nec fuit concessa Iudaeis erga alienigenas. pag. 585. colum. 1. A. Iure etiam Canonico & Hispaniensi est prohibita. pag. 583. col. 1. A. -  Intendere lucrum sub obligatione iustitiae qualibet intentione est vsura. pag. 586. col. 2. A. Secus si ex gratitudine intendatur. ibid. D. & pag. 588. col. 2. D. Intendere etiam signa beneuollentiae ex pacto vsura est, pag. 592. col. 1. C. & pag. 602. col. 1. B. -  Obligare mutuatarium ad colendum agrum vel aliquid simile aliquando est vsura, & aliquando non. ibid. col. 2. C. Sed obligare illum vt conducat fundum mutuantis est vsura. pag. 593. col. 2. B. Si autem obligetur vt partem mutui accipiat in mercibus, quid sentiendum sit explicatur. pag. 594. col. 1. B. & sequentibus. -  Recompensationem damni emergentis posse deduci in pactum, non autem lucri cessantis qualiter sit intelligendum . p. 595. col. 1. D. Quale autem debeat esse lucrum cessans ratione cuius possit exigere recompensationem explicatur. pag. 596. col. 1. A. -  Mutuator rogatus vt pecuniam remouendo a negotiatione mutuet potest exigere lucrum cessans. pag. 598. col. 2. C. Qualiter autem confessarius debeat inquirere an vere sit lucrum cessans. pag. 599. col. 2. B. Quantitas autem restitutionis ratione lucri cessantis ponderatur. pag. 600. col. 1. C. -  An possit exigi a mutuatario vt remutuet. pag. 602. col. 2 B. -  Fructus pignoris computandi sunt in sortem principalem pag. 603. col. 2. B. Exceptis fructibus pignoris dati pro dote. pag. 605. col. 2. B. -  Mutuatarius soluens vsuras non transfert dominium illarum. pag. 609. col. 2. D. -  Si vsurarius alienet res vsu consumptibiles non habens alias vnde restituat, vel res vsu non consumptibiles, alienatio est inualida. pag. 612. col. 2. B. -  Si creuit pretium rei per vsuram extortae, quae libet illa sit, tenetur vsurarius totum restituere. pag. 613. col. 2. B. -  Quaelibet vsurarij bona sunt obligata restitutioni. pag. 615. col. 2. D. Quaedam obligatione reali quaedam autem personali. pag. 616. col. 1. D. & sequen. -  Haeres vsurarij tenetur ad omnia debita illius persoluenda secundum vires haereditatis. pag. 618. col. 2. A. Si tamen sint plures etiam reliquis nolentibus restituere, nullus tenetur ad restitutionem nisi pro rata suae portionis. pag. 619. col. 2. A. -  Cooperatores foeneratorum tenentur ad restitutionem etiam si nihil lucri illis accrescat. pag. 620. col. 1. B. -  Vsura mentalis ex parte vtriusque, vel ex parte mutuatarij tantum admissa obligat ad restitutionem. pag. 622. col. 1. D. -  Inducere aliquem ad mutuandum cum lucro, duobus casibus licet. pag. 625. col. 1. B. -  Ab vsurario parato an liceat petere vsuras sub quibuslibet verbis. pag. 626. col. 1. C. -  Non est peccatum mortale petere vsuras ab vsurario parato etiam sine propria necessitate. pag. 627. col. 1. C. -  An peccet peccato iniustitie deponens pecunias apud vsurarium qui eis exercebit vsuras. pag. 627. col. 2. B.