Vsura. -  Definitiones quid nominis & quid rei vsuræ. pag. 578. col. 1. C. -  Vsura alia realis alia mentalis. pagina. 579. col. 1. D. -  Vsuram esse prohibitam est de fide. pag. 580. colum. 2. B. Prohibita autem est iure naturæ. ibidem. D. In veteri etiam testamento. pag. 581. col. 2. C. Nec fuit concessa Iudæis erga alienigenas. pag. 585. colum. 1. A. Iure etiam Canonico & Hispaniensi est prohibita. pag. 583. col. 1. A. -  Intendere lucrum sub obligatione iustitiæ qualibet intentione est vsura. pag. 586. col. 2. A. Secus si ex gratitudine intendatur. ibid. D. & pag. 588. col. 2. D. Intendere etiā signa beneuollẽtiæ ex pacto vsura est, pag. 592. col. 1. C. & pag. 602. col. 1. B. -  Obligare mutuatarium ad colendum agrum vel aliquid simile aliquando est vsura, & aliquando non. ibid. col. 2. C. Sed obligare illum vt conducat fundum mutuantis est vsura. pag. 593. col. 2. B. Si autem obligetur vt partem mutui accipiat in mercibus, quid sentiendũ sit explicatur. pag. 594. col. 1. B. & sequentibus. -  Recompensationem damni emergentis posse deduci in pactum, nō autem lucri cessantis qualiter sit intelligẽdũ . p. 595. col. 1. D. Quale autem debeat esse lucrum cessans ratione cuius possit exigere recompensationem explicatur. pag. 596. col. 1. A. -  Mutuator rogatus vt pecuniam remouendo à negotiatione mutuet potest exigere lucrũ cessans. pag. 598. col. 2. C. Qualiter autem confessarius debeat inquirere an verè sit lucrum cessans. pag. 599. col. 2. B. Quantitas autem restitutionis ratione lucri cessantis ponderatur. pag. 600. col. 1. C. -  An possit exigi à mutuatario vt remutuet. pag. 602. col. 2 B. -  Fructus pignoris computandi sunt in sortem principalem pag. 603. col. 2. B. Exceptis fructibus pignoris dati pro dote. pag. 605. col. 2. B. -  Mutuatarius soluens vsuras non transfert dominium illarum. pag. 609. col. 2. D. -  Si vsurarius alienet res vsu cōsumptibiles nō habens aliàs vnde restituat, vel res vsu non consumptibiles, alienatio est inualida. pag. 612. col. 2. B. -  Si creuit pretium rei per vsurā extortæ, quæ libet illa sit, tenetur vsurarius totum restituere. pag. 613. col. 2. B. -  Quælibet vsurarij bona sunt obligata restitutioni. pag. 615. col. 2. D. Quædam obligatione reali quædam autem personali. pag. 616. col. 1. D. & sequen. -  Hæres vsurarij tenetur ad omnia debita illius persoluenda secundùm vires hæreditatis. pag. 618. col. 2. A. Si tamen sint plures etiā reliquis nolentibus restituere, nullus tenetur ad restitutionem nisi pro rata suæ portionis. pag. 619. col. 2. A. -  Cooperatores fœneratorum tenentur ad restitutionem etiam si nihil lucri illis accrescat. pag. 620. col. 1. B. -  Vsura mentalis ex parte vtriusque, vel ex parte mutuatarij tantum admissa obligat ad restitutionem. pag. 622. col. 1. D. -  Inducere aliquem ad mutuandum cũ lucro, duobus casibus licet. pag. 625. col. 1. B. -  Ab vsurario parato an liceat petere vsuras sub quibuslibet verbis. pag. 626. col. 1. C. -  Non est peccatum mortale petere vsuras ab vsurario parato etiam sine propria necessitate. pag. 627. col. 1. C. -  An peccet peccato iniustitię deponens pecunias apud vsurarium qui eis exercebit vsuras. pag. 627. col. 2. B.